B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   I V
De varietate stili eorum,
qui poetice scribunt.


____________________________________________________


1.
     Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et quae, nec non modum quem tanto dignamur honore, ut solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus; et qui huc usque casualiter est assumptus, illius artis ergasterium reseremus, modum ballatarum et sonituum ommittentes, quia illum elucidare intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari tractabimus.
2.
     Revisentes igitur ea, quae dicta sunt, recolimus nos eos, qui vulgariter versificantur, plerumque vocasse poetas: quod procul dubio rationabiliter eructare praesumpsimus, quia prorsus poetae sunt, si poesim recte consideremus; quae nihil aliud est, quam fictio rhetorica musicaque posita.
3.
     Differunt tamen a magnis poetis, hoc est regularibus, quia magni sermone et arte regulari poetati sunt, hi vero casu, ut dictum est. idcirco accidit ut, quantum illos proximius imitemur, tantum rectius poetemur. unde nos doctrinae operi intendentes, doctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
4.
     Ante omnia ergo dicimus, unumquemque debere materiae pondus propriis humeris coaequare, ne forte humerorum nimio gravata virtute in cenum cespitare necesse sit: hoc est quod magister noster Horatius praecipit, cum in principio Poetriae «sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus...» dicit.
5.
     Deinde in iis, quae dicenda occurrunt debemus discretione potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda. per tragoediam superiorem stilum inducimus, per comoediam inferiorem, per elegiam stilum intelligimus miserorum.
6.
     Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per consequens cantionem <oportet> ligare. si vero comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare sumatur; et huius discretionem in quarto huius reservamus ostendere. si autem elegiace, solum humile oportet nos sumere.
7.
     Sed ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico pertractemus. stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententiae tam superbia carminum quam constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat.
8.
     Qua<re>, si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste, quem tragicum appellamus, summus videtur esse stilorum, et illa, quae summe canenda distinximus, isto solo sunt stilo canenda: videlicet salus, amor et virtus et quae propter ea concipimus, dum nullo accidente vilescant.
9.
     Caveat ergo quilibet et discernat ea, quae dicimus; et quando haec tria pure cantare intendit, vel quae ad ea directe ac pure sequuntur, prius Helicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere incipiat.
10.
     Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam numquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest. et ii sunt, quos poeta Aeneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad aethera deorumque filios vocat, quamquam figurate loquatur.
11.
     Et ideo confutetur illorum stultitia, qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt; et a tanta praesumptuositate desistant, et si anseres natura vel desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.