B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I I


C a p u t   X
Quid sit cantus stantiae et quod stantia
variatur pluribus modis in cantione.


____________________________________________________


1.
     Scientes quia rationale animal homo est et quia sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima, quid ea sit, vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus: quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut Magister sapientum in principio Physicorum testatur. igitur ad habendam cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc definientia suum definiens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et syllabis percunctemur.
2.
     Dicimus ergo, quod omnis stantia ad quandam odam recipiendam harmonizata est. sed in modis diversificari videntur. quia quaedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -; et huiusmodi stantia usus est fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti sumus, cum diximus
          Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
3.
     Quaedam vero sunt diesim patientes: et diesis esse non potest, secundum quod eam appellamus, nisi reiteratio unius odae fiat, vel ante diesim, vel post, vel undique.
4.
     Si ante diesim repetitio fiat, stantiam dicimus habere pedes; et duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen. si repetitio fiat post diesim, tunc dicimus stantiam habere versus. si ante non fiat repetitio, stantiam dicimus habere frontem. si post non fiat, dicimus habere syrma, sive caudam.
5.
     Vide igitur, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis auctoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
6.
     Satis hinc innotescere potest, quomodo cantionis ars circa cantus divisionem consistat; et ideo ad habitudinem procedamus.