BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum

ed. H. Oesterley, Berlin 1872

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CXLVI.

De principibus et aliis magnatibus fortiter

arguendis pro eorum forefactis.

 

Refert Augustinus in de civitate dei, quod Dyonides pirata galea una longo tempore in mari homines spoliavit et cepit. Qui cum multis navibus jussu Alexandri fuisset quesitus et tandem captus, et Alexandro presentatus, emn interrogavit dicens: Quare mare habet te infestum? Ille statim respondit: Quare te orbis terrarum? Sed quia ego hoc ago una galea, latro vocor, tu vero mundnm opprimens navium multitudine magna, diceris imperator; sed si circa me fortuna mansuesceret, fierem melior; e converso tu quanto infortunacior tanto deterior. Alexander respondit: Fortunam tibi mutabo, ne malicia tue fortune, sed meritis aseribatur. Sicque ditatus est per eum et de latrone factus est princeps et zelator justicie.

 

[Moralisatio:] Carissimi, latro in mari cum una galea est peccator in mundo cum sola vita, et tamen non desistit occidere virtutes et spoliare per peccatum, quas recepit in baptismo. Sed Alexander i. e. princeps vel prelatus habet talem ad viam rectitudinis adducere per naves i. e. per monita sancte ecclesie. Sed caveat prelatus vel princeps, ut seipsum prius judicet, ut non inventus fuerit pejor illo, quem arguere voluerit, quia si sic, gravius puniretur. Demum latro ille factus est zelator justicie et per bonum decorem peccator ad optimum finem pervenit, et tunc est majus gaudium super uno peccatore penitenciam agente, quam super nonaginta novem [justis,] qui non indigent penitencia etc.