BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum (selectio)

ed. R. Nickel, Stuttgart 1991

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CLXXXIII.

 

Refert Saturnus, quod Diogenes ita erat in paupertate positus, quod dolium habuit pro domo, cuius ostium ad solem semper dirigebat. Ad quem in sole existente cum rex Alexander accessisset, dixit ei, quod peteret ab eo, quidquid ei placeret. At ille: «Vellem pre ceteris, ut non stares inter me et solem.» Et sic Alexander, qui omnes naciones vicit, ab illo paupere victus est.

 

Reduccio: Carissimi, per istum pauperem intelligitur quilibet nostrum, quia dixit psalmista: «Pauperes facti sumus nimis.» Dolium est vita nostra presens, nam sicut dolium versatile de loco ad locum, sic vita nostra presens de statu ad statum. Nunc homo tristatur, nunc vero letatur, nunc infirmatur. Unde in isto dolio sedentes i. e. in vita presenti semper debemus ad Christum, qui est sol justicie, verti.

Alexander magnus, qui querit, si aliquid velimus habere, est dyabolus, qui nobis ostendit vanitatem mundi, nobis offert sua jocalia, a quo hoc solum debemus petere, ne stet inter nos et solem, qui non permittit, quod sol, i. e. deus, det nobis lucem gracie sue. Sed sepe ponit aliquid temporale inter nos et solem, i. e. deum, quod separamur ab eo. Amoveamur ergo omne impedimentum inter nos et deum, ut oculos nostros ad eum dirigamus, et ipse properabit viam nostram.