BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum (selectio)

ed. R. Nickel, Stuttgart 1991

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CCXVII.

 

Miles quidam erat, qui unicum filium habebat, quem multum dilexit. Filius iste cum ad etatem pervenisset, incepit manus et bracchia dilacerare et cum dentibus corrodere usque ad ossa. Mater ejus hoc audiens venenum ei propinavit, et cum gustasset, emisit spiritum.

Pater hoc audiens, quod mater filium occidit, eam coram judice nuntiavit et tamquam homicidam accusavit. Iudex vero eam vocavit, et pater tale crimen eam arguebat. Illa vero in hac forma respondit: «Domine, filius meus singulis diebus propria membra dilaceravit usque ad ossa, quare poenam intolerabilem sustinuit. Hoc ego videns cogitabam: Heu mihi, quia omni die poenas filii mei sic video, et ista poena, antequam moriatur, diu durare poterit. Ideo melius est, finem poene cito dare, quam sic tam diu permanere, et ideo ei venenum dedi, ut cito de ista poena poterit deliberari.» Iudex: «Ista responsio nulla, quia ignorasti, si deus ei gratiam dedisset, cito de ista passione deliberari et sanitatem recipere, et licet deus eum non visitasset, proprium filium occidere non debuisses, quia preceptum divinum est: non occidas, et ideo quia illum occidisti, hoc te judico suspendi in patibulo.»

 

Reduccio: Carissimi, miles iste est dominus noster Ihesus Christus, filius est Christianus, qui laborat membra sua dilacerare, h. e. carnem suam per jejunia, vigilias et disciplinas macerare. Hoc videns mater, sc. mundus iste, multum dolet et homini venenum propinat, sc. mundi vanitates, per quas homo sepe spiritualiter in anima dolet et moritur, quando viam poenitentie dimittit, quod est dolendum.