BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XX.,

in quo tangitur moderatio obligationis

in subveniendo pauperibus

 

Hic superioribus addendo primo, quod non excusat divites super­flue habentes a transgressione divini precepti, si nemo indigentium ab eis mutuum petat, quia quod iam non petitur ab eis est ex impietate, qua invalescente pauperibus mutuare non consueverunt, sed eos potius ad usurarios publicos remittere; quod eos non excusat eo quod sciunt plurimos indigentes esse, qui usuris omnino destruuntur et destructi sunt. Dico secundo, quod non semper dives superflue habens negans mutuum petenti peccat contra dictum preceptum; patet, quia diligenter attendere cui et quali et quantum mutuandum sit, ne mutuo recipiens abutatur mutuatis stulte aut inutiliter sibi et aliis illa consumendo vel impendendo. Melius est enim aliquibus indigentiam magnam habentibus non mutuare vel non dare, quam dare. Posset queri hic, an expediret reipublice indigentes gratis habere a divitibus copiam mutuare. Videtur quod non, propter indigentes malos aut se indigentiam habere fingentes, a quibus divites plurimum deciperentur, et propter deceptores, qui abutendo mutuatis peiores fierent; igitur. Item, si indigentes scienter sibi gratis mutuandum esse plures reci|pere vellent pecunias mutuo quam modo, et ita plurimi tantum reciperent, quod finaliter solvere non possent, sic quam plures destruerentur tunc quam nunc, promisso mutuo ad usuram. Respondetur quod simpliciter melius esset reipublice omnes vere indigentes gratis habere oportunitatem mutui quam permittere mutuum ad usuram, quia felix utique esset illa civilis communitas, que taliter fuisset instituta vel adhuc institueretur. Item, vicium impietatis et illiberalitatis est causa permissionis mutui ad usuram; igitur. Item mutuum dare gratis est magne virtutis et pietatis, sicut patet hoc infra capitulis. Ex premissis clare deduci potest, quod in quibusdam a) casibus temporaliter divites non faciendo opera pietatis peccant mortaliter. In similibus casibus peccant non minus graviter divites spiritualiter, quia maior pietas est addenda ad eos, qui pauperes sunt in spiritualibus, ut ignorantes et peccatores. Tales enim miseriores sunt his qui solum carentia rerum utilium miseri sunt. Medicus ergo dives in arte medendi habens necessitatem rerum utilium non faciens pietatem medendo infirmos peccat graviter. Idem est de divite in scientia iuris, si non consulendo iniuriam patiendibus. Idem de divite in scientia theorica non reducente peccatores ad iustitiam et errantes ad veritatem, quando et ubi oportune hoc occurrit.

 

――――――――

 

a) quibusdam] quibus.