BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIIII.,

in quo ponuntur responsiones ad

persuasiones pro usura factas

 

Ad primum respondetur, quod contractus usurarius non est simpliciter voluntarius, quia nisi petens mutuum necessitate cogeretur vel artaretur, |196r| non obligaretur se mutuanti ad reddendum ultra sortem. Est etiam contractus ille nocivum recipienti, quia cogitur plus reddere quam recepit et ergo contractu facto pauperior est quam fuit ante. Nec attendendum est ad sequentem rei eventum, quia eventus vel profectus sequens fortuite vel ex labore mutuum recipientis non iustificat contractum precedentem de se pravum. Etiam, quia usurarius ad profectum recipientis ad usuram non respicit, sed solum ad proprium lucrum. Sed nonne dans mutuum sine obligatione recipientis ultra sortem licite possit recipere post aliqua voluntarie oblata, ut propinas, encenia, servitia et honorem? Respondetur quod si mutuans spe obtinendi huiusmodi concessit alteri pecunias, non licet. Sin autem licere videtur, nisi talia rependens gravetur aut solum ratione mutui talia exhibeat mutuanti, alias non facturus. Ad secundum respondet sanctus Thomas, quod leges humane permittunt aliqua peccata impunita propter conditiones hominum imperfectorum, in quibus multe utilitates impedirentur, si omnia peccata districte prohiberentur penis adhibitis. Et ideo usuras lex humana concessit, non estimans eas esse secundum iustitiam, sed ne impedirentur utilitates multorum. Unde in ipso iure civili dicitur, quod res, que usu consumuntur, neque ratione naturali neque civili recipiunt usufructum, et ergo quod senatus non fecit earum rerum usufructum, neque enim poterat, sed quasi usufructum constituit, concedens scilicet usuras, et ergo philosophus naturali ratione ductus dicit in Primo Politicorum, quod usuraria adquisitio pecuniarum est maxime preter naturam. Ad tertium de lege Dei dicit, | quod iudeis prohibitum fuit accipere usuram a fratribus suis, scilicet iudeis. Per quod datur intelligi, quod accipere usuram a quocunque homine est simpliciter malum. Debemus enim habere omnem hominem quasi proximum et fratrem, precipue in statu evangelii, ad quod omnes vocantur. Unde in Psalmo absolute dicitur de viro iusto, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et Ezechiele XVIII., Qui usuram non acceperit. Quod autem ab extraneis usuram acciperent non fuit eis concessum quasi licitum, sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet a Deum colentibus usuras acciperent propter avariciam, cui nimis dediti erant, ut habetur Ysa. LVI.: Omnes, inquit, in viam suam declinaverant, unus quisque ad avariciam suam a summo usque ad novissimum. Quod autem in ipsis in premium promittitur, Fenerabis gentibus multis etc., respondetur, quod fenus ibi large accipitur pro mutuo, sicut et Ecci. XXIX. dicitur: Multi causa nequicie non fenerati sunt, id est non mutuaverunt. Promittitur ergo in primum iudeis abundantia divitiarum, ex qua contingit, quod aliis gratis mutuare possunt ac per hoc virtutem, laudem et gloriam obtinere. Secundum hoc ergo semper peccatum fuit de communi cursu apud gentiles et iudeos concedere ad usuram, quia et contra legem nature et legem Dei scriptam veterem et novam peccaverunt, tamen magis et minus, quia iudei minus peccaverunt concedendo ad usuram gentilibus quam fratribus suis iudeis. Et forte quod a quibusdam gentibus ceperunt usuram sine peccato, videlicet ab ipsis gentibus, quas cum bonis earum Deus condemnavit iudeis, sicut sine peccato abstulerunt ab Egyptiis vasa et vestes accommo-|196v|datas, eo quod Deus, cuius omnia sunt, dedit populo suo res illas; secus autem erat de aliis gentibus non condemnatis iudeis, sicut erant Babylonii et ceteri multi, quibus ad usuram concedendo peccaverunt.