BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVII.,

quare populus iudaicus cohabitat

christianis et non gentiles

 

Si queritur, quare tunc populus christianus permisit sibi commisceri reliquias illas iudaici populi viliores et non recipit etiam reliquias populi gentilis ad conversionem habiliores vel magis idoneas: Quare gentiles christianis non cohabitent esse potest, quia omnes gentiles, qui olim eis cohabitabant, christiani facti fuerunt, reliquis re|manentibus extra populum christianum in regionibus suis, in quibus necessitatem habentes temporalium bonorum, in ubertate non veniunt in regiones christianorum tamquam servi habendi. Utique, si aliqui gentiles cohabitare christianis cuperent nutrituri se laboribus suis, repellendi non essent potius quam iudei perfidissimi. Qui quidem idcirco christiano populo se miscuerunt, quia, cum de regione sua iniquitatibus eorum merentibus expellerentur et venderentur in universas regiones gentium, in nullo populo tantam pietatem et humanitatem experti fuerunt quantam in populo christiano. Qui enim olim a principibus gentium captivati tenebantur, gravioribus fatigabantur laboribus ceteris, nullatenus permissis vivere penitus ociosis et usuris, quemadmodum moderno tempore a quibusdam christianorum presidibus male consultis vivere permittuntur. Nec olim, fervente adhuc in populo Christi terrenorum contemptu, iudei hoc modo tenebantur, quem quidem modum nihil aliud quam modernorum avaricia adinvenit, ut ex dicendis manifestum erit. Et quia appetibile est cunctis ociose vivere sine labore omnibus abundare, inde est, quod in regionibus christianorum quibusdam et civitatibus iudei super numerum multiplicati sunt, christianorum bonis impinguati, auro et argento eorum hoc modo impie adquisito superditati. Non ergo miscuit iudeos christianis sic scripturarum auctoritas vel legis conformitas, sed ociosa voluptas, non eos amicicia attraxit sed avaricia, non amor sed odium. Sicut enim olim dominum Ihesum Christum persecuti sunt inter eos conversantem, ita ipso in celo translato ad dexteram pa-|197v|tris populum suum persecuti sunt usque hodie, ut illum et ipsum in illo omni calliditate et dolo persequantur et pro posse evertant, malum ita pro bono reddentes, ut solent serpentes nutriciis suis et mores hospitibus facere.