BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIX.

de tribus modis, quibus iudei a Christianis

teneri consueverunt

 

Videamus ergo, quomodo tribus modis iudei a christianis teneri consueverunt, utpote vel pure in statu laboratorum vel pure in statu usurariorum, vel in statu utrumque complectente. Primus modus (iam fere ubique |198r| male omissus) saluti eorum et causis, quibus tenendi sunt, convenientissimus est, quod inde patet, quia si iudei ut christiani laborarent in agris, in silvis et aquis et etiam artificiis, in mercimoniis, vexatoine intellectum dante cicius converterentur, et conversi de laboribus suis et bonis prioribus adquisitis convenienter sustentari possent; etiam a christianis magis diligerentur, eo quod cum eis onus ferrent laborum et reipublice servirent; essentque civiliores nec tunc, ut modo, furiente populo stragibus interirent, non tot vicia contraherent, que ocia dare solent; laboribus occupati non sic studerent, quomodo in calumniam vere fidei scripturas perversa intentione glosare possent et christianorum rationibus et observantiis callide et colorate ad corruptionem simplicium laicorum et clericorum respondendo obviare. Tertius status vel modus malus est et saluti iudeorum contrarius, minus tamen quam secundus. Qui quidem modus secundus est omnium statuum et modorum, quibus iudei inter christianos teneri solent, pessimus, quia eorum saluti et finibus, propter quos christiana pietas iudeos suscipere dignata est, maxime repugnans. Ubi, queso, iudicate, an hodie propter causas et fines predictos iudei a christianis teneantur a presidibus et non potius avaricia faciente, causa turpis et damnabilis questus per usuras de paperum sanguine torquendi foveatur? Iam in statu illo inconvenientissimo, damnabili et iudeis et christianis et principibus eorum. Quis enim enumerare posset omnia mala temporalia et spiritualia, que hunc vivendi modum iudeorum inter christianos sequuntur? Quis fidelium sine commotione viscerum et aurium tinnitu | eiusmodi audire valebit? Certe lapideum cor est, quod inde doloribus non scinditur ingemiscens supra modum, quod tanto malo et tot animarum perditionibus ab his, qui presunt christianis, non succurritur nec tanto tempore succursum est!