BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVI.,

in quo respondetur ad rationes in precedentibus

duobus capitulis factas

 

His dictis, ad primum in contrarium respondet sanctus Thomas, quod radix non solum habet rationem materie, sicut pecunia usuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem cause active, in quantum administrat nutrimentum, et ideo non est simile. Ad secundum dicendum, quod possessiones, que de usuris sunt comparate, non sunt eorum, quorum fuerunt | usure, sed illorum, qui eas adquisierunt; sunt tamen obligate illis, a quibus fuerunt usure accepte, sicut et alia bona usurarii; et ideo non precipitur quod assignentur ille possessiones his, a quibus fuerunt accepte usure, quia forte plus valent quam usure, quas dederunt; sed precipitur quod vendantur possessiones et earum precia restituantur, scilicet secundum quantitatem usure accepte et damni ex iniusta detentione usure provenientis. Ad teritum dicendum, quod illud, quod accipitur de pecunia usuraria, debetur quidem adquirenti non propter pecuniam usurariam sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam principalem. Et ideo plus habet iuris in re adquisita de usuraria pecunia quam in ipsa pecunia usuraria. Tunc ad rationes, quibus probari videbatur capitulo XXXIIII., quod usurarius nec usuras tenetur restituere pro eo, quod fuerunt facte res sue ex voluntate usuras dantis, respondetur, quod concesso hoc non sequitur, quia ergo non obligetur illi, qui dedit aliquid equivalens, ex eo quod mutuans iniuste exegit lucrum ultra sortem ab indigente, cui gratis mutuare debebat. Secundo potest dici, quod et si forte secundum leges mundi vel ritum civilitatis humane res vel pecunia ultra sortem recepte transeunt in dominium usurarii, tamen secundum veritaten non videntur proprie et vere fieri res eius. Hoc primo potest videri in exemplo ad contrarium inducto, quia certum est, quod quamvis aliquis periculo compulsus velit potius aurum vel merces de navi in mare projiciere quam perire, tamen per hoc non renunciat proprietati vel suitati rerum, quas projicit, nec |200v| intendit renunciare, quia interrogatus, si velit res proiectas, ubicumque sint, adhuc esse suas, diceret utique quod sic, quia licet cogatur ad projiciendum eas, tamen non cogitur ad suitati earum renunciandum. Nec sequitur, res ille ceciderunt ad locum, de quo projiciens non potest eas recuperare vel de earum rehabitione desperat, igitur desiniunt esse sue. Item, qui merces vel aurum caracteribus alicuius mercatoris signatum inveniet in mari vel eius litore, teneretur ad restituendum sibi, si probet, quod ipse periculo necessitatus illud proiecit quandoque in mare. Non ergo ex hoc aurum suum esse desinit, a) quod necessitatus a se projicere voluit. Ita in proposito videtur, quod voluntas, qua pauper vel indigens vult potius tradere aliquid ultra sortem de pecuniis suis in potestate usurarii quam carere subsidio per mutuationem sibi debito, videtur utique, quod tali semicoacta voluntate non transferatur vere dominium rei, ita quod res, quam solvit vel tradit qui mutuum recepit, fiat secundum veritatem illius, qui mutuum pro usura dedit. Item non oportet tradentem res aliquas pro usuris velle, quod res ille de cetero sint ipsius usurarii, cum debitor intentum suum consequi possit et obligationibus satisfacere solum volendo, quod res ille sint in potestate usurarii, donec forte aliquando penitentia ductus restituat vel Deo providente aliunde equivalens ab eo habeat. Utique nullus tradens usuras habet intentionem absolvendi usurarium ab obligatione, qua b) tenetur sibi vel suis ad restitutionem. Quare ergo vellet aliquis quod res, quas necessitate compulsus | sibi tradit, omnino sue fierent? Non est causa huiusmodi voluntatis, igitur nullus rationalis homo illam habere deberet. Ex parte ergo tradentis usura non est causa vere translationis dominii, nec ex parte recipientis, nisi forte iniquitas eius commodum sibi mereatur, nec ex parte cuiuscumque tyrannice constitutionis aut inique consuetudinis, cum nulla talis quicquam iuste faciat possideri. Item, que commoditas aut utilitas humane vite ex translatione dominii in illo iniquitatis casu proveniat, non video – bene quod iniquitas illa inde nutritur et dilatatur, quod si expediat reipublice, interrogentur predicta. Interrogentur vere sapientes, absque dubio respondebunt: nequaquam.

 

――――――――

 

a) desinit] desijt. 

b) qua] quia.