BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XLVIII.,

in quo ostendit, quomodo avaricia emptionem,

mutuationem etc. in abusum perduxit

 

Iam ex his et longe antedictis potest videri, quomodo supercrescens nimia hominum cupiditas commutationes memoratas, que ad relevationem necessitatis humane invente fuerant, ut sunt emptio, venditio, mutuatio, locatio et huiusmodi, ad contrarium vertit, quia in gravamen inopum et necessitatem habentium, qui hoc tempore ab avaris, quorum deus denarius est, innumeris contractibus circa commutationes illas dolose circumvenerunt, quibus idcirco non relevantur, sed tandem superditatis usurariis et aliis avaricie cultoribus ociosis et inutili|bus ex toto pauperes attenuantur non habentes, qui inopiam eorum relevent donatione aut gratuita mutuatione aut locatione vel saltem iusta emptione aut pia venditione. Iam vix invenitur christianus, qui misericordia motus super pauperes aut necessitatem habentes operarios talibus modis et pietatis mediis misericorditer et gratuite intuitu premii celestis ipsis subvenire velit. Sed fere omnes a proximis suis lucra extorquere student, unus per usuram manifestam, alter per occultam, unus defraudando emptione, alter venditione, unus locatione iniqua pauperem gravet, alter etsi usuram de mutuo non exigat, tamen pro lucro donaria expectat, vel equali a) subtilitate sub colore alicuius liciti contractus lucrum equivalens usure latenter obtinere laborat. Omnis ergo talis contractus fieri dicitur in fraudem usurarum, quamvis de multis illis ex forma convinci non possint contractus usurarii. Itaque omnes lucrari volunt de pecuniis et rebus suis, unus mutuum dando, alter vendendo, tertius emendo, quartus locando. Mille ingeniis et astutiis agitantur homines, ut superlucrentur de temporalibus temporalia, et pauci vel nulli tanta solicitudine impelluntur, ut ex temporalibus lucrentur bona eterna pie donando et gratis mutuando et ceteris commutationibus, quomodo in superioribus fuit declaratum, inopibus subveniendo.

 

――――――――

 

a) equali] aquali.