BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum L.,

quod divites in bonis moralibus tenentur

amplius subvenire illis carentibus

 

Post hec addendum est predictis, quod non solum ex abundantiis exteriorum sed magis interio-|206r|rum bonorum subveniendum est inopie indigentium, inopie quidem maxime, morali et spirituali, quia amplior solicitudo habenda est, ut homines iuste et sancte vivant quam ut vivant. Ideo maior solicitudo et habenda de his, que iuvant ad primum, quam de his, que iuvant ad secundum; immo et maior cura esse debet de adquirenda et conservada sanitate corporum quam de adipiscenda multitudinem opum. Unde si de bonis, que Deus communiter dat omnibus, bonis et malis, ut sunt vires et opes, tenetur defectuosis in talibus subvenire, a fortiori sic erit de his, quibus affluenter dedit bona spiritualia, ut sunt virtutes et scientie. De quibus scriptum est: Gratis accepistis, gratis date. Ad quod apostolus se obligatum confessus est, ubi ait: Grecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum, ita in me promptum est et vobis, qui estis Rhome, evangelisare. Scientiam potest homo communicare dupliciter, quia vel in specie vel in effectu; in specie dupliciter, quia vel voce vel scripto; in effectu vero iuvando indigentem ex scientia consiliis et remediis. Similiter virtutibus abundans eas communicare potest dupliciter, quia vel per eruditionem vel per exemplarem conversationem. Possunt etiam ex eis et debent aliorum inopie relevari in quantum aliquarum virtutum proprie operationes sunt largiri, providere, cuilibet quod suum est reddere ut liberalitatis, providentie, et iustitie. Plus ergo tenentur divites in scientiis et virtutibus relevare inopam moralem quam divites in rebus temporalem. Si ergo, ut habitum est, dives in rebus peccat non iuvando gratis mutuo indigentie, magis peccat dives in scientiis speculativis non erudiendo ignorantem. Magis pec|cat dives in scientia practica, ut iuris, non dando gratis consilium oppresso; magis peccat dives in arte medendi non dans gratis remedium pauperi infirmo. Et certe adhuc gravius peccant, qui pro consiliis et remediis causas habentium aut infirmitatibus laborantium recipiunt longe ultra iustum sui laboris precium, quia multotiens in hoc eos, quos pie iuvare tenentur, gravant non minus quam divites, qui indigentes iuvare mutuis nolunt, nisi ipsos gravent usurariis lucris. Sed quid de his, qui ceteris ditiores sunt in viribus corporis et anime, nonne et illi tenentur defectuosos in illis relevare? Non est dubium quin sic, ut miles defendendo debiles ab adversariis et rustici atque mechanici suis laboribus subveniendo impotentium inopiis. Sed sunt etiam de illis, qui ex viribus a Deo ipsis concessis non relevant, sed gravant, non subveniunt, sed ledunt. Quales generaliter sunt omnes mali milites et perversi laboratores, qui longe ultra iustum precium sui laboris recipiunt, quando aliquis inopinate eis indiget, vel quando voluntarie per diem minus laborant, ut pluribus diebus precium recipiant, vel quando ex defectu artis vel experientie in his, que agere habent, negligunt eos, quibus laborant aut graves expensas ipsos habere faciunt, quas fieri non oporteret, si plene scirent artem quam profitentur. De istis impiis et perditis laboratoribus multi inveniuntur inter carpentarios, multi inter muratores et plurimi inter vinearum cultores. Huius rei testes mihi sint pauperes et divites talium negligentiis et malitiis damnificati et plures depauperati, etc. |206v|