BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipiunt

capitula secunde partis

 

―――――

 

De origine censuum

capitulum primum

 

Post hec de communitationibus communiter venalium dicta iam specialiter de emptionibus et venditionibus censuum locuturus, iudico circa primitivam ipsorum originem supponendum, quod quandoque foro externe rerum humane necessitati utilium census et redditus nondum fuerunt. Fuit enim aliquando, quod nullus de rebus possessis ab alio census aut redditus habebat nec haberi consuetum erat, sed illo tempore quilibet vixit vel de laboribus suis vel de bonis a se possessis nemini obligatis vel censualibus factis, et hoc tamen modo homines convenienter poterant politice convivere. Atque cum taliter vivere conformius fuerit divine sententie, qua de hominis peccatum puniens dicit, Maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vite tue; in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, – quare oportuit census et redditus introduci, quibus viverent homines sine laboribus? Quomodo iustum est unum de laboribus alterius vivere ociose aut de censibus constitutis in rebus alterius ab ipso laboriose conservandis et exercendis? Verumtamen respondetur quod censuum introductio potuit habere et malam et bonam originem: malam quidem, ut amorem ocii, cum necessariorum copia omnes contra dictam penalem sententiam, licet a Deo iuste latam, a) cupiunt et student variis modis sine laboribus necessariis vite abundare, ut in principio huius libri dictum fuit. Itaque hac de causa, quia terra sine labore non profert fructum, poterant quidem constituere census | annuos super vineis et agris et ipsos dare heredibus, vendere poterant vineas et agros pro annuis censibus, ut de illis sine cura et labore vitam transigere possint.

 

――――――――

 

a) latam] latum.