BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIIII.,

in quo arguitur, quod non expediat temporalia cleri,

ut redditus et alia, amplius augeri

 

Hic pro pleniori declaratione circa pretacta queritur, utrum liceat potestati seculari prohibere, ne morientes assignent vel legent amplius ecclesiis et clero. Videtur quod sic ex premissis: Concesso quod quilibet leget ecclesiis de bonis suis mobilibus et immobilibus quantum voluerit, tandem successive omnia bona venirent ad clerum, quia bona immobilia, ut census et alia, que semel veniunt ad clerum vel ecclesias, redire ad possessionem laicorum non possunt, et ita ultimate civiles communitates depauperarentur et attenuarentur usque ad hoc, quod onera, que eis et principibus incumbunt pro conservatione et defensi|one reipublice portare non possent, cum clerici sint exempti de steuris et aliis servitiis et oneribus necessariis pro conservando bono communi. Iterum, si princeps vel civilis communitas permiserit, quod quilibet laicus moriens vel sanus censuales faciat clericis vel ecclesiis domus suas vel vineas vel alia bona immobilia, tandem omnes domus erunt censuales et tantum gravate, quod inutiles erunt eis, quorum est proprietas; et si ratione censuum care locare volunt, gravabuntur pauperes in conductione domorum, et ita propter magnitudinem locagii multe manebunt vacue vel, si descenditur conducentibus, vix de residuo census possent domus conservari et sic iterum possessioribus erunt inutiles. His rationibus et consimilibus fuerunt fortassis moti quidam principes ad ordinandum et statudendum, ut omnes census domus, vinee, ville vel alterius rei immobilis debeant ad redimendum dari cuique redimere volenti pro dicta summa pecunie utpote unam libram pro octo.