BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Conspectus capitulorum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Prima diccio huius libri continet capitula 19, quorum primum est:

 

Capitulum I.

De intencione summaria tractandorum, et causa intencionis et libri divisione.

Capitulum II.

De primis quesitis in hoc libro et distinccione ac assignacione significatorum huius diccionis regnum.

Capitulum III.

De origine communitatis civilis.

Capitulum IV.

De causa finali civitatis et quesitorum civilium et suarum parcium distinccione in generali.

Capitulum V.   >>>

De distinccione ac assignacione parcium civitatis et ipsarum inexistencie ac separacionis necessitate propter finem ab humana invencione assignari possibilem.

Capitulum VI.   >>>

De finali causa cuiusdam partis civilis, sacerdotalis scilicet, ex Dei tradicione sive revelacione immediata, impossibili tamen humana racione convinci.

Capitulum VII.   >>>

De reliquis speciebus causarum inexistencie ac separacionis parcium civitatis et uniuscuiusque speciei divisione per modos duos ad propositum pertinentes.

Capitulum VIII.   >>>

De generibus policiarum sive regiminum, temperato et viciato, et suarum specierum divisione.

Capitulum IX.   >>>

De modis instituendi regalem monarchiam et perfeccionis assignacione, de modis quoque instituendi reliqua regimina seu policias tam temperatas quam viciatas.

Capitulum X.   >>>

De distinccione ac assignacione significatorum huius nominis lex, et ipsius propriissima et nobis intenta significacione.

Capitulum XI.   >>>

De necessitate lacionis legum in propriissima significacione sumptarum; et quod nullum principantem quantumcumque studiosum aut iustum expediat absque legibus principari.

Capitulum XII.   >>>

De causa legum humanarum effectiva demonstrabili, et de ea eciam, que per demonstracionem convinci non potest; quod est legislatorem inquirere. Unde eciam apparet, quod eleccione sola preter alteram confirmacionem datur auctoritas ei, quod per eleccionem statuitur.

Capitulum XIII.   >>>

De quibusdam instanciis ad dicta in capitulo precedenti et ipsarum solucione ac propositi ampliori manifestacione.

Capitulum XIV.   >>>

De qualitatibus seu disposicionibus principantis perfecti, ut sciatur, qualem oporteat esse qui ad principatum debet assumi. Unde apparet eciam conveniens materia sive subiectum humanarum legum.

Capitulum XV.   >>>

De causa factiva pocioris institucionis principatus, unde apparet eciam effectiva causa reliquarum parcium civitatis.

Capitulum XVI.   >>>

An magis expediat policie monarcham quemlibet per novam eleccionem singillatim sumere vel aliquem quendam solum eligere cum omni posteritate sua, quam generis successionem vocare solent.

Capitulum XVII.   >>>

De numerali unitate supremi principatus civitatis aut regni, et ipsius necessitate; unde eciam apparet unitas numeralis civitatis aut regni, et numeralis unitas singularum parcium primarum sive officiorum civitatis aut regni.

Capitulum XVIII.   >>>

De principantis correpcione, et propter quam causam, qualiter et a quibus legem transgrediens debet arceri.

Capitulum XIX.   >>>

De causis factivis tranquillitatis et intranquillitatis civitatis aut regni et ea que preter solitos modos singulariter regna conturbat, et de continuacione diccionis prime ad secundam.

 

 

Secunda diccio huius libri continet capitula 30, quorum primum est:

 

Capitulum I.   >>>

De tribus impedimentis sive modis adversandi veritatibus in hac diccione contentis, intencione tractandorum et modo procedendi.

Capitulum II.   >>>

De distinccione nominum sive diccionum ex quibus quesita determinanda componuntur.

Capitulum III.   >>>

De oraculis canonicis et aliis quibusdam argumentacionibus, quibus convinci videtur episcopis sive presbyteris in quantum huiusmodi principatum coactivum deberi, eciam absque legislatoris humani concessione, et Romanorum episcopo sive pape talium omnium principatuum supremum.

Capitulum IV.   >>>

De canonicis scripturis, Christi mandatis vel consiliis et exemplis, et sanctorum ac approbatorum doctorum evangelice legis expositorum. Quibus demonstratur evidenter, Romanum aut quemvis episcopum sive presbyterum vel clericum omnem virtute verborum scripture nullum coactivum principatum seu iurisdiccionem contenciosam nedum supremum omnium supra quemquam clericum aut laicum sibi vendicare vel ascribere posse; et quod Christi consilio et exemplo, presertim in communitatibus fidelium, talem principatum, si eisdem offeratur aut conferatur per auctoritatem eius habentem, debeant recusare; rursumque quod omnes episcopi et indifferenter vocati nunc clerici subesse debeant coactivo iudicio sive principatui dominantis auctoritate debeant coactivo iudicio sive principatui dominantis auctoritate legislatoris humani, presertim fidelis.

Capitulum V.   >>>

De canonicis apostolorum oraculis et exposicionibus sanctorum atque doctorum, quibus aperte convincitur idem quod ex capitulo precedenti.

Capitulum VI.   >>>

De auctoritate clavium sacerdotalium, et qualem in excommunicando sacerdos aut episcopus habeat potestatem.

Capitulum VII.   >>>

De dictis in capitulo precedenti summarie ac ipsorum declaracione et confirmacione.

Capitulum VIII.   >>>

De divisione actuum humanorum, et qualiter referantur ad humanam legem et iudicem seculi huius.

Capitulum IX.   >>>

De humanorum actuum relacione ad legem divinam et iudicem alterius seculi, Christum videlicet, qualiter eciam ad doctorem legis eiusdem, episcopum sive sacerdotem, in hoc seculo comparentur.

Capitulum X.   >>>

De coactivo hereticorum iudice, cuius videlicet sit ipsos iudicare in hoc seculo, arcere ac penas reales aut personales illis infligere, exigere, et cui debeant applicari.

Capitulum XI.   >>>

De quibusdam signis, testimoniis et exemplis tam ex canonica quam humana scriptura, quibus ostenditur verum esse quod determinatum est IV° huius et V°, VIII°, IX° et X° eius circa statum episcoporum et generaliter sacerdotum. Et cur Christus ipsorum statum, paupertatis scilicet, a statu principancium separavit.

Capitulum XII.   >>>

De distinccione quarundam diccionum necessaria propter determinacionem quesitorum circa statum paupertatis supreme.

Capitulum XIII.   >>>

De statu iam dicte paupertatis, quem evangelicam perfeccionem dicere solent, et quod hunc Christus et ipsius apostoli servaverunt.

Capitulum XIV.   >>>

De quibusdam instanciis ad determinata in capitulo precedenti et ipsarum solucionibus ac confirmacione dictorum in eodem capitulo.

Capitulum XV.   >>>

De sacerdotalis officii per essencialem ac accidentalem, separabilem et inseparabilem auctoritatem divisione, et quod in essenciali dignitate quicumque presbyter episcopo non sit inferior, sed in accidentali tantummodo.

Capitulum XVI.   >>>

De apostolorum equalitate in officio sive dignitate quacumque per Christum illis immediate collata. Unde probatur, quod de successorum omnium equalitate dictum est capitulo precedenti, et qualiter episcopi omnes indifferenter successores sint apostoli cuiuscumque.

Capitulum XVII.   >>>

De auctoritate instituendi episcopos et alios curatos ac reliquos ecclesie ministros quantum ad utramque dignitatem sive officium, separabilem sive inseparabilem.

Capitulum XVIII.   >>>

De origine ac statu primo ecclesie Christiane, et unde Romanus episcopus et ecclesia predictam auctoritatem ac super ceteros sibi quendam primatum assumpsit.

Capitulum XIX.   >>>

De previo quodam propter determinacionem auctoritatis et primatus iam dicti, cui videlicet dicto vel scripto veritatis sit prestanda credulitas atque confessio de necessitate salutis eterne.

Capitulum XX.   >>>

Cuius sit vel fuerit auctoritas diffiniendi seu determinandi dubias scripture sacre sentencias.

Capitulum XXI.   >>>

Cuius sit vel fuerit hactenus auctoritas coactiva congregandi generale concilium sacerdotum et episcoporum ac reliquorum fidelium; cuiusve sit auctoritas in ipso aliquid statuendi quod fideles obliget ad penam aut culpam pro statu pro statu presentis seculi vel venturi; et cuius rursum sit in hoc seculo statutorum aut diffinitorum in generali concilio quemlibet transgressorem arcere. Amplius, quod nullus episcopus aut sacerdos excommunicare potest principem aut populum interdicere quemquam; nec ecelesiastica temporalia beneficia vel decimas aut disciplinarum euiquam conferre licencias; nec officia civilia quequam nisi iuxta gener aus concilii aut humani legislatoris vel utriusque determinacionem atque concessionem.

Capitulum XXII.   >>>

Qualiter Romanus episcopus et ipsius ecclesia sit ceterarum caput et principalior; et propter quam auctoritatem hoc illis conveniat.

Capitulum XXIII.   >>>

De modis plenitudinis potestatis, et seeundum quem modum et ordinem hos sibi assumpserit Romanus episcopus, et summarie qualiter hiis usus sit et utatur.

Capitulum XXIV.   >>>

Qualiter in speciali Romanus episcopus usus sit assumpto primatu et plenitudine potestatis infra ecclesiasticos limites sive sacerdotalem yconomiam.

Capitulum XXV.   >>>

Qualiter in speciali predictis sit usus Romanus episcopus extra ecclesiasticos limites ad laicos sive civilia.

Capitulum XXVI.   >>>

Qualiter eisdem specialius ad principem et Romanum Imperium.

Capitulum XXVII.   >>>

De quibusdam instanciis ad determinata in XV° huius et in reliquis capitulis consequenter.

Capitulum XXVIII.   >>>

De responsionibus ad predictas instancias.

Capitulum XXIX.   >>>

De solucione instanciarum ex scriptura nductarum III° huius ad ostendendum iurisdiccionem coactivam episcopis et supremam Romano episcopo inquantum huiusmodi convenire.

Capitulum XXX.   >>>

De solucione racionum eodem III° ad idem eciam inductarum, et imperii Romani ac alterius cuiuslibet principatus translacione, quantum secundum rectam racionem fieri debet et potest.

 

 

Tercia diccio huius libri continet capitula 3, quorum primum est:

 

Capitulum I.

De rememoracione principaliter intentorum et determinatorum diccione I et II, et dictorum cum dicendis consequencia quadam.

Capitulum II.

De conclusionum quarundam explicita illacione ad determinata in prioribus diccionibus de necessitate sequencium. Quarum attencione facilius assequi possunt principantes et subditi finem per hunc librum intentum.

Capitulum III.

De titulo huius libri.