BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

Epistolarium

 

________________________________________________________________

 

 

 

Liber sextus

――――――――

 

Spectabili viro Nicolao de Diversis. [1385]

Andriolo de Arisiis cancellario Comitis Virtutum. [1385?]

Bernardo de Muglo filio magistri Petri. [1385?]

Reverendissimo in Christo patri et domino Thome Dei gratia dignissimo cardinali Manupelli. [1385]

Eloquenti viro Andreolo de Arisiis cancellario. [1385]

Magistro Iacobo sacre theologie dignissimo professori. [1385?]

Eidem. [1385?]

Insigni viro Pasquino cancellario, fratri meo carissimo et amico honorando. [138...?]

Bernardo de Muglo filio magistri Petri. [1386?]

Bernardo Muglensi parte ser Colucii Pieri cancellarii Florentinorum. [1386?]

Nobili ac generoso viro Roberto de Rossis civi florentino. [1386?]

Illustri principi et domino domino Alberto marchioni Estensi Ferrarie. [1388-89?]

Domino Bernardo Muglensi parte ser Colutii Pieri cancellarli Florentinorum. [1387?]

Reverendo in Christo patri et domino domino Angelo episcopo Recanatensi et Maceratensi. [1383-89]

Anonymo. [1385-90?]

Bernardo de Muglo. [1387-88]

Egregio viro Antonio de Sancto Georgio. [1389]

Prudenti viro ser Iacobo Geminiani de Tausignano. [1389]

Spectabili ac generoso viro Laurentio Gambacurte. [1389?]

Ser Peregrino de Zambecariis communis Bononie cancellario, fratri et amico. [1389]

Ser Peregrino de Zambecariis cancellario communis Bononie, fratri meo carissimo et optimo. [1389]

Venerabili viro domino Ubaldino priori Sancti Stephani. [1389]

Insignis eloquentie viro Peregrino de Zambechariis cancellario communis Bononie fratri meo. [1390]

Eidem Peregrino. [1390]

Littera responsiva ser Colucii ad dominum Iohannem Namoratum de Esculo. [1390]

 

――――――――

 

 

1.

 

Spectabili viro Nicolao de Diversis

[1385]

 

FRATER optime miror, quod de Liguria, que a legendis leguminibus dicta est, a Tuscis legumina petas. Hinc olim sacra cerimonie et gentilium sapientia, stulta licet, auguriorum supersticio et fulminum signorumque procuratio, petebatur. Vellem, quod et nunc veri Dei cultu taliter emineret, quod hinc vere fidei doctrina verumque Deo sacrificium promeretur!

Sed – ut ad temporalia, de quibus agimus, veniamus – petis a foris ligna in nemus ridicule devehenda; petit – ut patrio proverbio tecum utar – a Minione limphas Arnus et opulentus a paupere munus petit. Ulciscar tamen hanc Ligustice telluris iniuriam, cuius opes, olera videlicet, cicera, fabas et pinguissimos pisces, michi videris nauseante stomaco fastidire. Ecce enim dominus Iohannes sine ciceribus venit, ne, si aliquando te detur Tusciam petere, piscibus sterilem, fructibus indigam et rebus aliis – sicut nosti – minime redundantem, nichil hic non invenias penitus non acceptum.

Vale felix et virum nostrum nuper armatum, Iohannem videlicet, natura tuum, amore vero communem filium, quem gaudeo in virum virtuosum evadere, fac salutes.

Florentie, die undecime martii.

 

 

2.

 

Andriolo de Arisiis cancellario Comitis Virtutum

[1385?]

 

VIR insignis et frater optime. Sepius expertus sum nichil amicicie caritate suavius nichilque in hac mortalium conversatione amicicia propensius expetendum consuevique mecum quandoque mirari tantam, quantam videmus se mutuo diligentium raritatem. Sed cum ad me reversus – ut maiora dimittam – solum tacita mente considero, quam onerosam oporteat amiciciam fore, cui non sufficit amici desideria, quantum licet implere, nisi graventur amici pro votis et necessitatibus aliorum, desino, quod tam vehementer obstupui, amicorum infrequentiam admirari. Scio tamen nichil in hominum societate fertilius amicicia, nichil uberius et redundantius caritate, nam, si dilectionis affectum solum intra coamantium se ambitum contineret, cum plerumque non indigeant, nullus esset fructus amoris; qui latissime patet, cum ad amicorum amicos extenditur et, quod in amico non licet, in eius dilectos prestatione exundantis officii demonstratur. Adde, quod in hoc manifestius sine dubitatione percipitur, quantum amici propriis necessitatibus et beneplacitis preberetur. Utar igitur amicicia tua et dominum Iohannem, latorem presentium, tuarum virtutum et preconem, tue caritati, quanto possum, affectuosius recommendo; lege tamen preposita, ne meo respectu sibi quicquam preter favores et verba pro verbis impendere labores. Vale, mei memor, nec michi saltem, quid modicum abnuas, respondere.

Florentie, undecimo martii.

 

 

3.

Bernardo de Muglo filio magistri Petri

[1385?]

 

FILI karissime. Iam pluribus tuis pulsatus epistolis hucusque circunventus necessitate conticui; non enim libenter tibi non scribo, in cuius recordatione subit clarissimi parentis tui celebris et inextinguenda memoria, cuius inclytum nomen et gloriosa fama tibi maximum onus imponit inexcusabilemque bene faciendi necessitatem. In tanta quidem paterne lucis extimatione versaris, quod, nisi aliquem ex te decocte virtutis florem emittas, omnis illa gloria tibi in ignominiam convertetur; quotiensque de sanctissimi genitoris tui virtutibus colloquium erit, totiens de posteritatis ignavia sermo fiet. Hec hactenus: spero quidem te post paterna vestigia gradientem, cum etas suppetat, indoles adsit, patriaque tua studiis inclyta te undique ad virtutem invitet, cumque maternas monitiones sis iugiter habiturus, que virtute sua tibi insensibilius facit patris damnum cunctis virtutibus adhesurum, ne tibi dispendio, paterno vero nomini pudori fias. Nam licet aboleri tanti viri gloria nequeat, celebrior tamen apud etatem nostram manebit vehementiorque transibit in posteros, si et lumen tuum de sui fonte luminis oriatur.

Nunc autem habui repertorium bibliothece paterne. Id, quod ante omnia volo, Sidonius, Ennodius et Symmachus sunt; cetera presentium exhibitor referet viva voce, cui precor libros ostendas, pretia declares et omnia, tanquam si presens essem, exponas.

Vale felix et mei memor, cumque te amem, fac me diligas.

Florentie, decimo augusti.

 

Licet tres solos notaverim, plures tamen volo, nec ex illis putes meum desiderium implevisse.

 

 

4.

 

Reverendissimo in Christo patri et domino Thome

Dei gratia dignissimo cardinali Manupelli

[1385]

 

REVERENDISSIME in Christo pater et domine. Singularis pater meus dominus episcopus Fesulanus multa michi de te tuisque studiis ornatu gravitateque scribendi retulit adiciens – in quo miratus sum – te meam – ut suis verbis utar – amiciciam appetere quodque ad te scribam summis desideriis exoptare.Ego autem, quam possim, imo – ut verius loquar – quam non possim in utroque voto tue magnitudini respondere considerans taciturnitatem tanquam tutius eligebam. Sed frustra cum amore amantes contendimimus, nec immerito celeberrimus noster Mantuanus ait:

 

Omnia vincit amor.

 

Nam – ut Chalcidius inquit, cum Socratis auctoritate dixisset virtutem solam esse, que res impossibiles redigeret ad possibilem facultatem – est, opinor, vis amicicie parque impossibilium pene rerum extricatio, cum alter ex amicis iubendi religione, alter parendi voto complaciti operis adminiculentur effectui. Quid igitur faciam? Huicne tam inequalis amicicie perficiendo contractui, in quo tua sublimitas tantum et talem dominum exhibet tanta cum humanitatis virtutumque supellectili, licet nichil possim preter devotionem et fidem exponere, non prebebo consensum? Absit a me tantus et tam supinus error; nam – ut scribit ad Brutum Cicero – «nichil michi minus hominis videtur, quam non respondere amore his, a quibus provocare.» Me itaque totum, licet parvus, licet prorsus nichil sim, me magnitudini dedo; ego te – quod michi gloriosissimum est – in dominum singularem accipio: tu me digneris – quod tibi scio futurum est oneri, non honori – tuum in servulum acceptare, ut inter nos perpetua sit tue excellentie libere iussionis auctoritas; michi vero iussa capessere fas sit. Si tibi – sicut idem pater meus testatus est – placuerit, ex huius societatis commertio dives evadam, ut nullus mercator unquam lucrosiorem fecerit auctionem.

Quod autem mea scripta desideres, dum mores hominum, dum putam sinceritatem dominorum, dum fame mentientis excessum mecum tacita mente revolvo, paulisper oportet, ut desinam admirari. Scio enim – tanta libido vane locutionis incessit – cunctos homines, dum detrahunt, dum collaudant, nunquam intra terminos consistere veritatis: utrobique – ni fallor – excedunt, cum satius sit et istud et illud parcius predicare. Scio dominos ferme cunctos, dum alios ex sue puritatis habitu reputant, aures nimis credulas exhibere; scio famam, que de locutionibus hominum, de quibus scriptum est: «Omnis homo mendax» exoritur, vera falsis inconsiderantissime permiscere, ut inter tot et tantas undique vanitates prorsus sit impossibile non errare. Non igitur mirum, si tua sinceritas famam sequens et relationibus credens, que falsitatum capacissime sunt, quasi magnum aliquod mea scripta desiderat. Sed cave, ne vilissimum auricalcum ob coloris similitudinem aurum putes; cave, ne, dum gemmas et margaritas te reperturum cogitas, fimum tangas. Si scripta desideras, cur nova requiris, cur non scrutaris ornatissimam vetustatem? Si metra placent, habes Mantuani dulcedinem, claritatem Nasonis, severitatem Horatii, iocunditatem Aquinatis, imitationem Statii, facetas evagationes Lucani et Tragediarum, alterius a monitore Neronis opus, quicunque fuerit ille, Senece gravitatem. Si prosaicis delectaris, habes Ciceronis exundantiam, Marci Fabii curiosum acumen, Annei Senece, cuius tanta reperiuntur opuscula, severitatem. Habes – ut ad nostros veniam – Christi Sedulium apostolorumque preconium Aratorem; habes facundissimum Firmianum, delicatum Hieronymum, exquisite locutionis Gregorium, declamatorem Ambrosium et omnium perfectissimum Augustinum. Quid igitur, quasi nauseante stomaco, novas queris epulas, qui possis tam splendidarum mensarum convivio saturari? Crede michi, nichil novum fingimus, sed quasi sarcinatores de ditissime vetustatis fragmentis vestes, quas ut novas edimus, resarcimus. Diu dictum est:

 

Nil intentatum nostri liquere poete;

 

et si forte quid relictum fuerat, sequentia tunc secula rapuerunt.

Nunc ad studia tue dignationis accedo. Narrat idem episcopus te poetis teque moralibus delectari. Placet id quidem, si tamen – ut lege vetitum est – hanc doctrinam velut captivam teneas, non sibi coniugi copuleris, nisi fortc radat cesariem, ungues circuncidat ponatque vestem, in qua capta fuit. Tunc, si placuerit, illam tibi iungas uxorem. Vale. Non enim sinunt occupationes conceptum exprimere. Alias forte prosequar, quod incepi.

Florentie, die vigesimo primo septembris.

 

 

5.

 

Eloquenti viro Andreolo de Arisiis cancellario

[1385]

 

NUNQUAM alias, vir insignis, frater et amice karissime, aut verius aut plenius me experiri contigit priscum illud, cuiuscunque fuerit, documentum: loqui prohibeor et tacere non possum; nec minus quam ille facundus matrimonii dissuasor, loqui prohibeor, si velim, quod mente concipio, reserare. Deterrent enim materie altitudo et communis domini celsitudo sueque inaccessibiles et predicande virtutes; de quibus – ut Hystoricus aliquando de Carthagine protulit – silere melius puto quam parum dicere; et ideo loqui prohibeor. Sed cum rem per ipsum clarum Italie principem, imo verum et singularissimuma nedum Ligurie, sed totius latini nominis liberatorem, nuper gestam iocunda mecum memoratione revolvo; cum felicitatem, quam ipse sibi cunctisque innocue vivere cupientibus peperit, tacita mente considero, tacere non possum. Inter hec tamen, quantum illa me retrahunt, tantum ista manum ad scribendum impellit, ut, quanvis hec transeant omnem humane condicionis terminum et mensuram, irrecusabiliter tamen exigant, ut stili memoria celebrentur: et eo maxime, quoniam audivi plurimos mentibus depravatis obloquendo reprehendere, que deberent cunctis commendationum laudibus exornare. Sed non est novum malos invidere bonis et res, quanvis utiliter consultas, preclare gestas et feliciter consumatas per invidie livorem depravare. Loquar igitur et contra detractores istos hoc reptanti calamo perorabo, ut discant improbi ferreas linguas honesto potius cohibere silentio quam narratione falsidica delatrare; nec sic sibi placeant, quod alios in suam sententiam trahere glorientur; precipue cum negare non valeant capturam illam domini Bernabovis, non humanis consiliis, sed solo Dei digito factam, iustam, utilem et necessariam extitisse. Quid enim iustius, quam sevissimum tyrannum, amicis, si quos amicos tamen habere potuit terribilis illa crudelitas, formidabilem, subditis gravem, vicinis exitiosum, coniunctis et pestilentem ac trucem omnibus oppugnare; tyrannum, inquam, blandum ut deciperet, humilem ut conculcaret, propicium ut perderet et tractabilem ut seviret? An forsan vera non loquor? Nonne qualis in amicos fuerit – ut infinitos omittam – in domino Pandulpho, quem falsa corrumpende pellicis criminatione truci ferro petiit intra seve domus penetralia, demonstravit? An qualis in subditos foret, populorum miserie non ostendunt? An qualis in vicinos esset, non patuit infinitis bellis, quibus semper finitimos extitit insecutus? De coniunctis autem quid referam? Cum non fama, sed rumor fuerit eundem fraterne mortis fuisse auctorem, et non solum nocturna suffocatione dominum Mapheum peremisse, sed etiam alterius fratris et demum nepotis exitio modis omnibus institisse? Nonne quanta crudelitate fuerit in omnes quotidianis cedium iussionibus indicavit? O quot et quantos dominos suis illectos blandiciis in exitialia bella coniecit et promisso frustratos auxilio precipitavit suis assentationibus in ruinam! O quotiens humilitatem simulavit ad tempus, ut validiore superbie spiritu, quos voluit, oppugnaret; quotiens ostendit se ferre subsidia illis, quos opprimere moliebatur; quotiens iras continuit, ut crassaretur! Unicum sufficiat ad hec omnia probanda malignitatis exemplum. Nonne quondam Portuensem cardinalem Lucanam civitatem et Sancti Miniatis oppidum auctoritate cesarea gubernantem, qui spem omnem in ipso posuerat, insidiosis blandiciis pellexit, ut cum meis dominis florentinis bellum inciperet, seque illi domino nobili et gallice nationis de sue puritatis simplicitate illius duplicitatem metienti prebebat humillimum, ut iuxta superbie spiritum suum conculcaret? Nonne sibi copiosa destinavit auxilia, que non tantum Florentinis obsisterent, sed ipsum nequissime proditum morti traderent et delegata sibi dominatione privarent? Nonne deprehensa tanta turbationis proditione et ab eodem – sicut decuit – digna reprehensione correptus se mitem et tractabilem exhibebat, ut tandem posset effere mentis propositum adimplere? Et quoniam permittentibus legibus humanis atque divinis in veros tyrannos licet insurgere, et cum – ut inquit fons eloquentie Cicero – vite tyranni «ea condicio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima gratia futurus sit et gloria»; in quem unquam iustius licuit manus inicere quemve nedum capere, sed etiam trucidare? Parce, precor, et parcat communis tui et mei domini mansuetudo, si quid contra tyrannos invexero: mundissimus equidem est in oculis omnium Comes noster iste Virtutum a tyrannice nominationis infamia, qui solus exhibuit inter alios Lombardie dominos verum regalis clementie dominatum, qui non solum tolerabiliter subditis, sed cunctis optabiliter dominatur; qui solus didicisse videtur, quid subiectis deceat imperare; qui solus non verbo, sed opere verum se tutorem et parentem reipublice profitetur. Nec dubitem – quod et ipse suis litteris detestatur – tantum super salutis sue periclitatione commotum, quantum super deflenda miseria populorum, quos videbat truculentis et impiis faucibus laceratos sevioris flagelli condicionibus in filiorum manibus reservari. Nam – ut pauca discurram – quid illo subditis relinquebat nisi sediciones et scandala, que quidem in ipsorum desolationem calliditate perniciosissima confovebat? Que, licet honesta fuerint, sub illo civium permissa collegia? Que discipline, que liberalium artium scole vel in metropoli vel in ceteris, quas opprimebat, urbibus viguerunt? Quibus nobilibus quibusque coniunctis effera crudelitate pepercit, nisi quos exploratissima ratione percepit sibi vel nescire vel non posse nocere? Quis sub ipso potuit , ne dicam verbum facere, sed vel secum etiam somniare, quod ad eius aures exploratorum diligentia non referret? Quid autem utilitati statuit subditorum? Quot cives habuit sui custodes nisi crudeles scelerum ministros vel detestandos artifices voluptatum? Que denique salus miseris restabat populis nisi de patrui feritate sub nepotis benignitate divina manu perficiente transferri? Non credas, carissime Andreole, hoc tantum et tam desiderabile bonum languenti, imo morienti Ligurie provenisse, nisi misericordissima celestis Numinis dispositione, que passa non est salutem tot populorum tam infeliciter deperire. Secum enim ab eterno dixit ab initio cuncta prospiciens et tempora nostra benignus disponens Deus, secum, inquam, ab eterno dixit Virgilianum illud:

 

Deterior qui visus, eum, ne pestifer obsit,

Dede neci; melior vacua sine regnet in aula.

 

Sic enim profecto factum est. Nam occiso, quantum ad imperium attinet, qui iustissimum imperialis indulgentie titulum dominandi tyrannice crudelitatis impietate fedabat, surrexit vir Deo dilectus et hominibus carus, qui benignitate sua dolorosa subditorum vulnera mitiget et periclitantis Ligurie damna sue humanitatis dementia recompenset. Desinant igitur detractores ambitioni nepotis ascribere fatalem, hoc est: divine dispositionis ordinatum, domini Bernabovis occasum: nam – ut testatur gloriosissimus ille pontifex, divus Gregorius: «Nulla, que in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt.»; que – quantum arbitror – tanto maiori luce clarescunt, quantum manifestiori provenisse iusticia dignoscuntur. Quid autem, si cuncta Regentis iusticiam contemplemur, occurrere potest iustius quam crudelium depositio dominorum, quam concedit, cum audit Deus «compeditorum gemitus, ut solvat filios interemptorum»? Hoc opus semper ordinatio divina permisit maxime virtutis viris. Hinc Hercules Busiridem Egyptium, Thracem Diomedem, Anteum Libycum, Erycem Siculum, Hiberum Geryona, Cacum Italum, Narbonenses Albiona et Bergionem et innumeras alias feras, que, cum homines fuerint, a proprietatibus vitiorum fabulose bestiarum nominibus recensentur, tum occidisse creditur, tum domuisse. Sic Theseus Minotaurum Cretensem, Cephysium Procustem et latronem Sisyphum interemit; sic aureum vellus cepit Iason; sic Cadmus virigenis serpentem dentibus Hyanteis oppressit in campis. Inter quos quis dubitet cum eternitate memorie numerandum gloriosissimum Virtutum Comitem, qui tam feliciter tantam patrui tyrannidem deposuit et perfregit? Poteritne unquam ulla oblivione deleri tante rei memoria aut tam clarum facinus subticeri? Manebit, inquam, in eternum – ut arbitror – inclyta fama celeberrimumque nomen domini nostri; nec Galeaz, Virtutum Comes tantique tyranni iustissimus atque gloriosissimus triumphator, apud posteros sub silentii tenebris obducetur. Clamabunt populi, testabuntur urbes, admirabuntur extranei totaque nostra letabitur etas eternisque scriptores litteris committent laudes et gloriam tanti viri. Nec audebunt etiam, quoscunque transversos livor duxerit, de tantis rebus iniusticiam allegare. Iniustumne fuit invisum superis inferisque caput et hunc non hominem, non aliquam certam beluam, sed simul tot beluina capita preferentem, quot vitiorum furoribus estuabat, nedum noceret capere, sed etiam quasi sacrificium aliquod immolare? Non profecto. Nam – ut Tragicus ait –

 

victima haut amplior ulla

Potest magisque opima mactari Iovi

Quam rex iniquus.

 

Cum enim – ut validiora perstringam – rescribentes Provincialibus et Hadriano Arcadius et Theodosius augusti statuendo decreverunt pro quiete communi desertores militie nocturnosque propalatores agrorum aut itinera frequentata insidiosis aggressionibus obsidentes, ut mortem, quam minabantur, excipiant et id, quod intentebant, incurrant, quilibet etiam auctoritate privata possit occidere; quis dubitet de mente legum fore, quod legum omnium non desertores solum, sed publici violatores quique non agros tantum, sed urbes ipsas intra menia propalantur et non solum vias, sed domos obsident innocentium, impune posse pro utilitate publica trucidari? Si licet vim vi repellere et pro sui corporis defensione crassatores armis occidere, quis sane mentis non manifeste consentiat rerumpublicarum violentissimos invasores, persecutores bonorum, libertatis oppressores et nedum privatorum, sed populorum truculentissimos homicidas licitum fore per arma repellere ipsosque pro salute cunctorum vita tot capitibus, quot viris presidet exitiosa privare? Sique licet pro momentanee possessionis conservando iure violentum expulsorem collectis et amicis et agnatis potentiore manu repellere; sique, dum sit illa de possessione luctatio, ferro cadat invasor, legibus est impune, quid de populorum afflictoribus statuendum est, cum quibus non de agrorum possessione, sed de vite salute et totius substantie conservatione certatur? Quod si iura permittunt etiam privatos cesariani fisci quidem officialibus in fiscalium rerum occupatione contra legem agentibus propria auctoritate resistere, quoniam rite non agunt; si thori violatorem possumus cedendo conficere, quid in illos censendum est cunctis esse permissum, qui civitatis cuiuspiam rempublicam non ad utilitatem imperialis erarii, sed ad suum commodum occupant quique simul matrimonio copulatos, coniuges natosque natorum et, qui nascentur ab illis, non solum in libidinis sue satietatem redigunt, sed publica servitute pessundant? Male quidem, crede michi, rebus humanis iura consulerent, si contra tyrannorum oppressores aliquo supplicio desevirent. Quis enim – ut cetera pretermittam – credat leges, sanctas et iustas et ad communem utilitatem omnium ordinatas sevitatem tyrannicam aliquibus sue tutele suffragiis adiuvare? Licet hostem occidere; licet quemcunque principem civitatem non sui iuris impetentem, etiam si de imperii gloria solummodo certet, nedum impune perimere, sed cum gloria trucidare, quis sibi ipsi consentiat in tyranno, quo nullus dici potest omnium inimicicior, et cum eo, qui non invadit, sed iam invasit et opprimit civitatem, illud idem non esse licitum, quod in idem tentantibus videmus esse permissum? Denique, si taliter iura pro sevissimis istis dominatoribus se opponant, quod ipsis decretis non liceat subditis, non permittatur equalibus et non cogantur superiores in ipsos insurgere, quis unquam publice servitutis finis, quis unquam locus vel aditus libertatis? Sed quid prodest subditis, si liceat excutere iugum, quod efficere nequeant? Aut si maiores debent, quod omnino negligunt et non curant, ad quem poterunt nedum misere, sed miserande suis etiam hostibus civitates pro liberatione recurrere vel ad quem de suis afflictionibus appellare? Cesares enim hac etate nostra procul; pontifices suis negociis, et utinam non scismatibus! occupati sunt; ut nichil aliud possent afflicti populi facere, nisi summum orare Iovem:

 

morimur, pie Iupiter, audi:

Iupiter, exaudi, Iupiter, affer opem;

 

ut iustissimum fateri necesse sit in superiorum negligentia et impotentia subditorum, hunc certissimum Virtutum Comitem et cunctis virtutibus comitatum, dominationis socium, sed tyrannidis inimicum, pro tot liberatione populorum instinctu divino ad tantum extinguendum facinus surrexisse. Quantum autem utititatis sit ex hoc liberatis populis, quantum vicinis quantumve toti simul Italie secuturum, quis valeat explicare? Gaudebunt enim populi de tyranni crudelitate in veri et iustissimi domini clementiam benignitatemque translati; letabuntur undique mira cum iocunditate finitimi, quos amodo non oportebit continuas illas insidias formidare; tota vero simul exultabit Italia sublato scandalorum principe, qui se propicium cunctis Italie vastatoribus exhibebat. Amodo quidem erunt populi de coniugibus filiarumque pudicicia, de personis suisque rebus sine trepidatione securi. Depositus quidem est, qui licitum de libito faciebat et per urbes gradiens auctoritate cesarea sibi commissas, imo – ut verius loquar – sub tituli iustificatione relictas quamcunqoe libidinoso respexit intuitu, sive virginem sive nuptam seu viduam, ad sui thalami pulvinaria trahebat; qui de subditorum filiabus pellicum gregem exemplo turpissimo faciebat; qui non contentus angariis sordidisque subiectorum muneribus etiam perangaria seviter exigebat. O felices populi, qui nunc benignas tolerabilesque non exactiones, sed collationes in publicum non violenter extorquendas, sed voluntate libera conferendas sub benignitate nostri Comitis exhibebunt! Quibus non oportebit sub huius pudicissimi principis castimonia pro sororum formositate et filiarum aut coniugum sive reliquarum vicissitudinum suspicari; quibus non erit de substantia timor nec ulla de capitis incolumitate formido! Sed, o felicissimi dominatus, qui de tanti potentatis ambitu vel iam experti fuerant iniurias vel ipsarum expectatione de suo statu solliciti trepidabant! Non metuet amodo suis Mutinensium finibus inclytus marchio nec intra mediamnem Ferrariam, quam generosa progenies domus Estensis tandiu legitimis pontificum concessionibus habuit et iustis imperandi condicionibus gubernavit iustissimisque gubernat, vel intolerabile suis populis timebit iugum vel sui status ex insidiis formidabit occasum. Amodo tutus erit a bellis et ab insidiis securus inclytus dominus Veronensis nec maxima pendebit pro redempta pace tributa nec sub future successionis federe prematura matrimonia despondebit. Non erit duci consumatissimo Patavino vel bella gerenti, que tam iuste tamque necessaria indixit et tam feliciter terminavit, aut pacem agenti, pro qua tot labores substinuit, tot pecunias largissima manu profudit, totiens se bellis implicuit tantasque sibi populorum societates et principum amicicias conciliavit, ulla de domino Bernabove suspitio, qui quasi de quadam sublimi specula semper, quos posset opprimere, cogitabat. Non metuent inclyte Ligurie atque Emilie civitates; inde Ianua, hinc, colonia Romanorum, studiosa Bononia, crudelis iugi fata recidivatione mortifera subire. Nec inclyta nostra Florentia totiens bellis tentata ac iniuriis provocata, totiens decepta pacibus federibusque seducta foris hostiles insultus aut intra menia perniciosas insidias formidabit. Quid dicam de principe Venetiarum, quem mari terraque bellis oppressum et demum amissa Clugia pene devictum hiantibus ille faucibus expectabat? Sed quid per singula trahor? Nonne et universa Italia, que Pado alluitur, Alpibus incipit, Appennino monte consurgit, in cornua Regium usque protenditur et ab Adriatico Tyrrenoque mari tortuosis hinc inde circunsepta litoribus insultatur, letari potest et debet se tanta peste continuisque periculis, quanta per illum parabantur quotidie, liberatam? Sublatus enim est, qui latronum principes sibi generos coniungebat, qui perditorum hominum manus sub Societatum titulo coniuratas in armis, dominis infestas, populis perniciosas, bellorum avidas et pacis inimicas aut fovebat in aliorum excidium aut ab initio congregabat; qui barbaras aut exteras gentes Italiani, cuiuscunque offendendi gratia petituras favoribus iuvabat et consiliis dirigebat.

Que cum ita sint, non enim hec tanquam probanda legentibus – clara quidem sunt –, sed potius aspicienda proponimus, quid utilius universe reipublice fieri potuit, quid populis atque principibus conducibilius valuit ordinari, quam tot malorum auctorem et initium tali ratione compescere, quod non possit in aliorum detrimentum ulterius desevire? Sed an forte quisquam ad hoc faciendum inclytum hunc Virtutum Comitem negaverit esse compulsum? An nota non sunt, quot et quanta dictus dominus Bernabos cogitavit in fratrem et quot demum in hunc nepotem infanda et exitialia preparavit? Quis contumelias, quas in illum proferebat, ignorat? Nonne – usque adeo displicent bona malis –, si quid benigne remiserat, si quid clementius statuebat humanissimus iste noster dominus, ille crudelis et ferox ipsum puerum, ipsum lac faucibus redolentem et ignarum dominii predicabat? Cum ipsum audiebat severiusculas patris exactiones largiflua manu refundere, nonne ipsum tanquam insanum et pecunie prodigum effusorem et quasi ridiculum caput arguebat? Cum ipsum religioni, cum divino cultui percipiebat intentum, nonne libriciolilegum – nam canonicarum horarum beate Virginis libellum, quem vulgo libriciolum dicunt, assidue perlegebat – coram cunctis appellans multis cum cachinnationibus deridebat? Cum vero structis a patruo ira suam necem insidiis suum undique peti caput ab illo scelerum cunctorum artifice non solum perpenderet, sed videret, quid debuit innocens contra nocuum regalis animi vir contra tyrannice perfidie senem et denique simplex agnus contra ferocissimum lupum et humanissimus homo contra crudelissimam beluam opponere, nisi se in securitatis presidium, non dicam captivitate, sed etiam cede persecutoris manifestissime vindicare? Vale et communi domino me recommenda.

Florentie, octavo kalendas novembris.

 

 

6.

 

Magistro Iacobo sacre theologie dignissimo professori

[1385?]

 

VENERABILIS pater, magister egregie. Retulit michi conspicuus legum doctor dominus Guaspar de Civitate Castelli, quanta cum liberalitate sibi libellum, cuius titulus erat Augustinus de vero cultu, quem diu quesiveram, ad me deferendum nullis nedum precedentibus meritis, sed nulla prorsus mei noticia concessisti. Ingens profecto bene composite et ignota caritate extense mentis indicium. Solent enim etatis nostre litterati, cum aliquid singulare requiritur, quod precipue credunt esse peregrinum et rarum, illud inquirentibus non concedere, quasi libris occultatis possint aliis prevalere; nescientes, quod – ut Sancte testantur Littere – «omnis sapientia a domino Deo est et cum illo semper fuit et est ante evum.» Sed – ut in multis sepissime vidi –, quantum occultando libros aliis videntur doctrine subtrahere, tanto reperiuntur, quando cum ceteris conferunt, minus scire. Illam autem tenacitatem semper odi. Detestabile quidem est litteratos maiorum labores, qui prodesse posteris voluerunt, abscondere nec ipsis fame fructum, qui debetur, nec discere cupientibus legendi commodum exhibere. Hi sunt scriptoribus iniuriosi, studiosis invidi omnique cum acrimonia reprehendendi; hi, quantum in ipsis est, antiquitatem obscurant, maiorum gloriam extinguunt, suis temporibus nocent et quasi doctrine cibum subtrahunt discere famescenti. O iniquum hominum genus, si hominibus sunt affecti tali vitio numerandi! Quid prodest thesaurus absconditus occultanti; quid tibi conferunt libri, quos capsulis inclusisti? Reconditum aurum tibi solus inventor eripiet; libros vero ultra latrones et fures rodunt tinee, carpunt mures, etas conficit, humor destruit, ignis exurit. Denique, qui suum defodit aurum, ut libet, rebus abutitur suis, aliena vero non contrectat, nemini facit iniuriam. Qui autem libros occulit, omnibus iniuriosus est; nec sua recondit, sed aliena subtrahit et furatur. Nam, si recte volueris attendere, libri, quos habemus, nostri non sunt. Nostre sunt, fateor, cartule nostreque formule litterarum; sed, que libris tradita sunt, sub commertio nostro non cadunt. Scriptum est enim de sapientia : «Quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tanquam lutum extimatur argentum in conspectu illius.» Si ergo inextimabilis est sapientia et omnes libri, qui docent aliquid, proculdubio ad sapientiam pertinent, ergo a nobis emi non possunt nec aliquo iure nostri fieri, que, cum ita sint, accedunt potius cartule cum litteris his, que continentur librorum codicibus, quam e contra; ut, quanvis illa duo nostra possint esse nostraque fuerint, fiant tamen, si recte voluerimus intueri, accessione communia. Sed omnem veritatem malignitas humana pervertit; et illa quidem appellat quis propria, que natura rerum convincit aut prorsus omnium aut non sua. Quid ergo publicarum rerum expilatores abditis aliena, cur ea non dimittitis, ut est rei ipsius natura, communia? Quid vobis, cum hac invidiosa subcelatione iure turbatus imprecer et exoptem, nisi quod vel fures vobis libros vel mors propera vos libris eripiat ita, quod prodeat in publicum, quod voluistis esse secretum, et quod omnino, dum vivitis, mentes vestras involutas ignorantie tenebris habeatis? Hec vobis contingant; tibi vero, gloriose magister, non sic; sed obveniant ad votum libelli, suppetant necessaria victui, detur tibi in omni virtute mens conspicua, vita discreta, lingua facunda; ita ut nichil ad magnitudinem scientie possit adici nec ad facultatem eloquentie cumulari. Hec hactenus.

Indignatio quidem me longius traxit et gratum admodum michi fuit apud tantum virum, quantum te esse percepi, adversus corruptos multorum mores aliqualiter declamare. Unum restat, ut me, qualiscumque sim, perpetuo tanquam filio velis uti nec saltem inter ultimos amicorum tuorum commemorare dedigneris, qui me ex affectionis ardore inter primiores, si quid iusseris, exhibebo. Vale felix et ora pro me: scis enim imperfectum hominem orationis suffragiis indigere. Ego tuus sum filius; tu michi patris nomen non invideas.

Datum &c.

 

 

7.

 

Eidem

[1385?]

 

ANTEQUAM ad iocundissimas michi litteras tuas veniam, venerande magister, habeo tecum paulisper conqueri, quod, cum ego de meo more non aliter quam cuicunque scriberem, si unus est, ita fuerim te singulariter allocutus, tu mecum quasi cum populo multitudineque loquaris. In qua re iam hinc exclamare libet, ut audias: unus sum, Iacobe mi, unus sum, non plures, et utinam bene unus! Ut, si latine et absque solecismo loqui velis, ad me plurali non possis uti sermone. Nec enim lepos, grammaticorum figura, omnino sine causa faciendus est. Oportet quidem aliquam subesse dignitatem, ut unum aliquem pluraliter compellamus, ut, videlicet, non se, sed personam publicam representet et dominabili polleat dignitate; quanvis purior vetustas etiam summe dignitatis principes veritatis studiosior quam moderni singulari numero nuncuparet. Michi nulla ratione debetur, ut, cum unus sim –et utinam unus! –, sentio me quidem plurimum ab unius integritate deesse; me tanquam plures ridicule debeas appellare, precor igitur, ut ad me de cetero, si quid simul loqui dabitur vel scriptitare dignabere, singularis numeri sermonem instituas. Nam religioni tue congruit non blandiri, sed vera loqui; et michi, cum mendacia summe displiceant, suspecte solent esse blandicie. Ego quidem – ut vides –, licet pluralitate mecum utens eandem allocutionis assentationem quodammodo videaris exigere, tecum, quem scio michi et professione et cunctis reverentie cultibus antecellere, meum non muto morem, et veritatem ac rationem sequens volo potius tuas aures offendere quam vanis appellationibus delinire. Hec hactenus.

Nunc ad humanissimas tue paternitatis litteras veniam. Principio quidem me dominum appellas, qui charactere professionis et dignitatis preecellentia servus debeo tibi dici. Quo autem sensu protuleris illud, tu videris; ego id scio michi non convenire, unus etenim solus est Dominus, cui tu et ego conservi sumus; unus et idem est Pater, in cuius sacramento et adoptione regenerati ambo fratres sumus in Christo. Sed cum ipsum Patrem et Dominum participata potentia clavium representes, cur me – quod vere potes – servum vel filium dedignaris asserere et mavis per ironiam dominum appellare? Si liceat os in celum apponere; si servum deceat suum dominum accusare, tecum paulisper libere loqui libet. Cur me derides? Cur ex humilitate a veritate discedis? Scio, quod in quodam opusculo memini me scripsisse, quod illa demum humilitas in summam consumationem evadit, que propter Deum didicit minoribus subiacere. Sed hoc ita censuerim, quod, licet inferiorem te geras, contra veritatem tamen, quod absque Dei offensa fieri non potest, te non asseras esse minorem. Memento te veritatis doctorem esse, ut tibi turpius sit et gravius quam alteri per mendacium aliquid profiteri. Relinque, precor, cardinalibus istos cultus, has fucationes istasque blandicias et recordare, quod, cum Christus veritas sit, idem est christianum et veracem esse, ut expurges mundanum hoc fallaxque fermentum et a petra, que Christus est, hoc est: ab ipsius virtutis existentia, non discedas. Nam, que sequuntur, non minori punctura digna sunt, cum me et epistolam meam tanti facias, ut affirmes, quod eidem non vales respondere. Sic esto, gloriose vir, humilis, quod contra conscientiam nil loquaris. An tibi non omnino facillimum reprehendere nugas meas? An tu me vis in errorem inducere, ut talem et tantum me opiner, qualem et quantum tue littere formaverunt? Laus Deo, quod hec in tali materia protulisti – quod plane sentio nec aliter sentire fas est – me non esse talem, qualem tue adoree profitentur. Facile enim potuisses forsan id aliis persuadere. Gaudemus enim plerunque de laudibus nostris; et dum tales apparere cupimus, quales nos extollere sentimus, nos ipsos decipimus nec minus mendaciis illis extollimur, quam si verissime laudaremur; ut non incongrue Propertius ipse protulerit:

 

O tutum nullis credere blandiciis!

 

Reprehende ergo me potius, si prodesse desideras. Sanctius est enim, ut prosis et pungas, quam si nocueris et ungas. Rarissimum est ad nocumentum sumere, que non placent, illa vero, que delectant, vix hauriri possunt tanto cum moderamine, quin non obsint. Tunc putabo, quod me diligas, cum te sensero reprehendentem. Sed hec satis.

Nunc ad illum Lactantii, imo Persii, textum accedam, de cuius constructione te asseris dubitare. Dicam de ipso plane, quid sentiam. Veritas autem apud te et alios poetarum expertos erit. Nec enim fas esse crediderim, sive tentes, quod non opinor, sive solum, quod postulas, nosse velis, quantulum scivero non referre. Dicam igitur non tanquam Lactantium exponendo, sed Persium; et tibi sine nube patebit – ut arbitror –, quicquid uterque voluit. Tuscus itaque vates ille, cum in secunda satyra, que incipit:

 

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,

 

more suo reprehenderet inhonesta vota, idest: desideria, concipientes ad Deum et, cum ad illa concludens dixisset, quod ex eo, quod Iuppiter eum non fulminet, qui sceleratum desiderium sue mentis explicet, putetur forsitan ignovisse; post pauca subiungit:

 

aut quidnam est?

 

et interrogative sequitur:

 

qua cum mercede deorum

Emeris auriculas?,

 

idest: quo pretio emeris, idest: emisti, auriculas deorum, idest: ipsorum audientiam? Et subdit etiam interrogative, quasi dicat: Emistine

 

pulmone et lactibus unctis?

 

Per ironiam, cum ex hoc in turpibus desideriis non sit verum, quod favorem superni numinis mereamur. Quod autem dixerit «emeris» pro emisti, non est novum verbum subiunctivi modi pro indicativo poni. Virgilius in Bucolicis:

 

De grege non ausim quicquid deponere tecum,

 

idest: non audebo; et pleni sunt poetarum libri, in quibus subiunctivus pro indicativo ponitur et tempus pro tempore Emere autem auriculas dicebantur illi, qui premio conducebant auditores, ut assisterent sibi; dum recitarent. Et, ubi dixit «pulmone et lactibus unctis», non est condeclinium huius nominis lac, sed ab hec lactis, et pluraliter he lactes, quod significat pinguia intestina, in quibus he coagulatum apparet, ut notat Ugucio in suis Derivationibus, in capite Leucos; inclinatum est. Vides ergo – ni fallor – poetam nichil aliud voluisse quam irrisionem sacrificiorum, quibus gentiles putabant etiam in sceleribus et cupiditatibus suis placare sibi deos; quod quidem et Lactantius intendebat. Vale et, si satis est, quod scripsi, rescribe; si minus, paratus sum supplere, si scivero, et plane rescribam, quid ulterius sentiam. &c.

 

 

8.

 

Insigni viro Pasquino cancellario illustris principis domini Comitis

Virtutum, fratri meo carissimo et amico honorando

[138...?]

 

VIR conspicue, amice karissime. Cum virtuosis, quorum profecto ingens etate nostra caritas est, favores omnes, quos possumus, debeamus, a quibus convenit illos petere, nisi quos videmus multorum cumulo prepollere? Norunt etenim sapientes hominem ad hominis auxilium esse creatum, cui inter cunctos animantes non est inventus «adiutor similis eius»; memini et illum rerum omnium opificem Deum nichil homini salubrius nichilque etiam abundantius iniunxisse quam caritatem, qua cum proximi dilectione Deum coleret et amaret. Novit et quilibet, cui lumen sapientie datum est, difficillime posse virtuosos emergere, nisi quos voluerit maiorum benignitas sublevare, quorsum hec? Ut recorderis, quod, cum te virtus tua extulerit, tum omnibus, tum maxime virtuosis obligatus es, non quia te possint convenire iudicio, sed ut ipsorum preces tum rationabilius, tum efficacius tuis auribus ingerantur.

Proinde, vir optime, quanvis te circunstent supplicantium greges et aures obtundant tuas usque ad importunitatem, prebe rogationibus, que de longinquo porriguntur, auditum et exaudi, precor, amicum pro amico, non tam ob amorem, quam ob eius merita deprecantem. Et fac, obsecro, si me diligis, si me carum habes aut si unquam meis precibus moveri debes, quod pro egregio legum doctore domino Rolandino de Campia de Regio, compatre et amico meo, taliter intercedas, quod aliquod officium, incipiendum de mense iulii vel postea, quam citius fieri potest, impetres et procures. Non enim pigebit – ut arbitror – in eius promotione operam impendisse. Vir equidem est bonus, non illa vulgata bonitate, qua carentes malicia bonos appellamus, sed illa bonitate, que – ut inquit Cicero – innumerabilibus meritis et laudibus continetur. Non sum animi dubius, quod post experientiam et amiciciam tuam merebitur et sibi maioris gradus eminentiam, quanvis tacitus, impetrabit. Vale felix et illustri domino meo, domino Comiti Virtutum, quem mente tota veneror et adoro, si dignum putas humilitatem meam in conspectu sue celsitudinis nominari, me devotissime recommenda. Et de hoc rescribe, quid sentias et quid speres.

Florentie, vigesimoquinto novembris.

 

Tuus, quicquid est, Coluccius Pierius cancellarius Florentinorum.

 

 

9.

 

<Bernardo de Muglo filio magistri Petri.>

[1386?]

 

ATTULERUNT michi, fili karissime, littere tue permixtum tristicie gaudium, qualia solent inter mortalia mortalibus evenire. Quid enim sincerum in hac lacrimarum valle et totaliter gaudio plenum potest accidere? Omnis quidem mundi prosperitas, quanvis sensibus nostris leta, vel – ut inqut Severinus – «multis amaritudinibus respersa est»; vel – ut rerum exitus probant – post delectationem excruciat et mutato vultu nos admonet, quanta decipientis ignorantie caligine tenebamur. Tue itaque littere – sicut dixi – leticiam attulerunt pariter et merorem. Letatus sum aliquid a te post anni pene curriculum habuisse. Iandiu quidem est, quod litteram tuam non vidi, verebarque, quod te pigeret amare. Nam cum – ut inquit Veritas – «hore duodecim sint diei», videmus cunctarum etatum viros nedum amicicias relinquere, sed etiam lacerare. Proprium tamen adolescentis est – ut testatur Flaccus –, quod sit

 

Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix.

 

Nunc autem video et letor durare dilectionem; et quod tuas litteras non habuerim, non tuam, sed gerulorom censeo culpam fore. Doleo tamen te cruris morbo correptum complusculos – ut dicis – dies relicto studio lectulum coluisse. Spem tamen optimam liberationis dedit tuus ille coniunctus, de cuius manu litteram tuam accepi, cui me tui contemplationc letum obtuli et libenter assistam in omnibus, que requiret. Rethoricam Martiani a te missam – sicut per litteras, quas te scripsisse dicis, testaris – omnino non habui. Si nostras est, qui debuit detulisse, rescribe nomenque declara: afficietur etenim honore, quem meretur. Hec satis; nunc ad id, quod exigis, veniam.

Scribis equidem, cum meum nomen et famam colas, te aliquando me pretulisse Iuliano nostro, communis vestri cancellario; quod ego nec opto nec mereor. Nimis enim, imo super nimis, postquam inter dictatorum professores ex officii necessitate connumeror, michi collatum arbitror, si nedum secundas ab illo, qui summam tenet, sed postremas ab omnibus partes predicer obtinere. Nam – ut inquit Cordubensis – «magna et varia res est eloquentia, nec adhuc ulli se sic indulsit, ut tota contingeret. Satis ille felix est, qui in aliquam partem eius receptus est.» Hec ille; unde, licet felicitatem in eloquentia prorsus et omnino non ponam, satis tamen, si et hec optanda michi fuerit, si inter ultimos non tam reputari quam esse contingat. Letor tamen, quod mei nominis tibi cura sit, nam – ut testatur Aurelius – «crudelis est, qui negligit famam suam.» Verum, fili carissime, hoc unum te monuisse velim, ut his odiosis comparationibus abstineas. Melius cum Marone protuleris:

 

Et vitula tu dignus et hic et quisquis amores

Haut metuit dulces, haut experietur amaros.

 

Ne igitur cum optimo fratre et amico meo, de qua, neutro credo, sed michi scio non contigisse, facundia videar decertare, epistolam, quam petis de infamia comitis Lucii, quem asseritis fidem communi Bononie violasse, non dictare et honestius et sanctius duxi. Satis enim est, quod quotidie pro nostra republica cogor similia pertractare. Nec longum effluxit tempus, ex quo contra comitem Antonium de Urbino rupte fidei litteras, que ad tuos dominos pervenerunt, utcunque tulit ingenium, ordinavi. Ex illis maxima eiusdem rei fundamenta, quibus iudicari possit ingenii mei tum parvitas, tum tarditas, sumi valent. Illas, si potes, habeto: sin autem habere nequiveris, copiam mittam, si tibi fuerit cura; hac tamen condicione, ut comparationes effugias, quas inter vivos facere et iniuriosum et temerarium est. Denique, si vellem, ut petis, super illa materia forte dictare, non contentus vidisse solum communis Bononie litteras, oporteret me totum percepisse negocium, ut re – sicut expedit – cognita nedum, que noster Iulianus arguit, possem assumere, sed etiam si quid aliud ipsa causa ministraret, valeam pertractare et non tantum videre, quod obicitur, sed quod opposita ratio contradictionis artificio revelatur. Tunc enim ad persuadendum apposite dictum est, cum adversa diluimus et nostra nedum vere, sed verisimiliter comprobamus. Tunc forte scirem docenda preponere, prepositis rationem adnectere, rationem rationibus confirmare, confirmata tum exemplorum copia, tum amplificationis circuitibus exornare exornataque demum breviloquio perorare; tunc possem argutam preponere minus validarum rationum aciem, simul post iam dicta congerere et demum vehementissimum aliquid, quasi post ades in subsidiis relictum, ex acervo et medio rationum omni evocare. Tunc, quas adversarius in contrarium posset adducere, rationes valerem, ut oporteret aut elidere aut saltem diminuta vehementia ad sensum audientium enervare; tunc ex personis, locis, temporibus, modis et reliquis cìrcunstantiis cum exasperatione possem aggravare delictum; tunc non solum contra proditionem, qua tollitur omnis mortalium societas, sed etiam contra proditionem illam facillimum esset invehere et contra proditionis inseparabilem communitatem, ingratitudinem scilicet, ore plenissimo declamare, deterrere adversarium et auditores illis interrogationum puncticulis et exhortationum acrimonia permovere. Que quidem omnia ignorato negocio, unde nasci constat, quicquid intendimus illudque quod prosequi conamur intentum, necesse sit penitus ignorare. Oporteret igitur plene nosse materiam, si vellem aliquid idonee persuadere. Nam –ut verissime dixit Cicero – certum est ullum in eo disertum esse, quod nesciat. Hec satis.

Nunc autem – quod summe gavisus sum – audio te sacrarum legum perceptioni desideranter incumbere. Fac, fili carissime, quod hoc honorabile ceptum summa ope et alacri studio prosequaris et memento civilis scientiam principaliter ad rempublicam pertinere. Ut semper tibi sit ante oculos te talem patrie civem crescere, qualem te poteris huius professionis studiis exhibere. Vale, fili carissime. &c.

 

 

10.

 

Bernardo Muglensi parte ser Colucii

Pieri cancellarii Florentinorum

[1386?]

 

FILI karissime. Mitto tibi quasdam litteras ex publicis, ut sint caritati tue solatio. Inter quas sunt due, una videlicet ad dominos de Malatestis pro morte domini Galeotti et altera ad Comitem Virtutum pro captura domini Bernabovis, quas nolo cum publicis vestris conferas, sed ipsas solum in sui stili parvitate sine comparatione placeat contemplare. Relique sic nostre sunt, quod non habent in vestra republica, quibus possint – ut arbitror – super eadem materia comparari.

 

 

11.

 

Nobili ac generoso viro Roberto de

Rossis civi florentino

[1386?]

 

NOBILISSIME iuvenis. Gavisus sum in his, que per tuas litteras letus accepi; gavisus sum, inquam, cum te videam amiciciam meam virtutis opinatione, quanvis parva res sit, appetere teque dulcissimum illud caritatis vinculum mecum propensis affectibus inchoare. Quis enim non gaudeat in hac rerum corruptibilium societate, inter quas quotidie subventionibus et consiliis indigemus, thesaurum amicicie reperire? Thesaurum amicicie quidem, qua, si vera contracta fuerit, nichil in hominum conversatione pretiosius, nichil amenius, nichil denique ad omnes humanarum necessitatum partes accommodatius. Etenim pene cuncta, que extra nos sunt, pecunia paramus; amicum vero, quem perfectum quero, nulla re minus quam muneribus comparamus, ut quanvis beneficiis et largitionibus tum assentatores, tum precones laudum, tum benivolos acquiramus, fateri tamen oporteat veros amicos ex muneribus non pendere et, quos dona exeniaque delectant, cum illa non speraverint, desituros. Quid autem amico vero iocundius? Nam, cum cetera singula singulis ad leticiam nobis adsint, solus amicus delectat in prosperis, consolatur in adversis, solos associat, in periculis tuetur, speculantes exercet, egentes adiuvat, errantes opitulatur, adolescentiam frenat, iuventutem monet, senectutem fulcit; nec tempore vite contentus posteritatem amplectitur generis et honoris. Que cum ita sint, te exhortor et moneo, ut non inter munera, non inter felices fortune cursus, sed inter virtutes amicum queras; amicum, qui tali tecum glutino copuletur, quod nedum sit idem velle vestrum et nolle, nedum dimidium anime tue, sed sitis penitus simul unum. Ego autem, si sensero te taliter affici, quod veram amiciciam queras; si non fueris (quod iuvenum commune vitium est) – ut Flaccus ait –

 

amata relinquere pernix;

 

si de tua virilitate sive adolescentie tue termino, ad cuius festinas exitum, dicere potero illud eiusdem poete dictum:

 

Conversis studiis etas animusque virilis

Querit opes et amicicias, inservit honori,

Commisisse cavet, que mox vitare laboret;

 

si te, inquam, talem sensero, si de te poterit illud dici, me tibi perfectum amicum offero. Sin autem id minus, quam exigo, feceris, quia scio te virtutem amare, me tibi reperies ad honesta benivolum et perfectiorem, quam amicum vulgus diffiniat me tibi, si volueris, exhibebo. Vale felix.

Florentie, die decimoquinto martii.

 

 

12.

 

Illustri principi et domino domino Alberto

marchioni Estensi Ferrarie

[1388-89?]

 

ILLUSTRIS et inclite princeps, singularissime domine mi. Non dedignetur illa clarissima domus Estensis humanitas, que tum communiter in tuis progenitoribus semper emicuit, tum in te specialiter in oculis nostris effulget, parienter audire servulum fidelissimum excellentie tue tibi confidenter domesticeque scribentem; non dedignetur, inquam, vel ista legere vel me, postquam legeris, exaudire, precipue cum verba facturus sim pro conservo meo tuis laribus enutrito, quemve nefas est, cum iuvenis tibi iocunde serviverit et nunc possit iocundius deservire, a tue gloriose curie famulatu annis grandiusculum prohiberi; qui nedum eiici non debeat cognitus, sed etiam sit sola fame celebritate specialiter evocandus. Nam si quondam senatus populusque romanus tybicinum collegium indignatum, quod ab accubitu in Iovis ede prohibitum esset, per legatos Tibure repetivit et opportunitate vinolentie plaustris impositos non solum benigne recepit, sed epulis de more vetusto restituit; quid facere debet tua sublimitas de iocundissimo viro, de unico illo tuo equorum et hominum cognitore, de illo perspicacissimo virtutum tam teste quam iudice et vitiorum effusissimo detractore, Petro Montanario, cuius nomen tuam curiam miris laudibus apud exteros preferebat? Ille populus, orbis princeps, illeque mundi prudentissimus senatus voraces illos et ventri deditos tanquam sacrorum et imperii iocundissimum ornamentum rehabere tanta cum diligentia curaverunt; tu, princeps humanissime, hunc virum honestissimum, cui precipuum veritatis studium est cuiusque presentia terrorem affert inhonestatibus, ne per ipsum – sicut assolet – publicentur, non dignaberis in tuam gratiam et statum pristinum revocare? Considera parum, quid illum a te, gloriose princeps, extorserit; redeat in mentem ille tue plebis insanientis furor et impetus, quando – quod cum stupore memorandum est – tuo sacrosancto palatio tuisque in id temporis laribus formidatis vim illam terribilem intulerunt et, quasi rabidi canes, imo tanquam immanissime fere, petierunt innocentissimo sanguine saturari. Redeat in mentem, precor, non ut ulterius indigneris, sed ut de sua salute formidoloso benignius indulgeas: nec velis servitorem tuum illo tunc furore perterritum, a quo non arma, sed verba, non pugnam, sed facetias atque dicteria, non vires corporis, sed acumen et promptitudinem intellectus cunctis temporibus exegisti, tuam gratiam, quam hactenus habuit, perdidisse. Nescio alios; ego de me ipso fatebor. Licet studiosus litterarum semper extiterim, vidi tamen et parvos atque magnos hostiles hinc inde congressus, nocturnas atque diurnas insidias, subitos insultus, castrorum expugnationes, cuniculorum subterranea bella, terrarum irruptiones atque capturas et pene, quicquid solet Martis sevicia bellaciter evenire; et quanvis fuerim maxime quandoque periculo inter illa versatus nichil tamen unquam horribilius, nichil eque formidandum occurrit quam – quod nimis vidi – popularis impetus et tumultus. An autem ad ipsum illa plebis de ferro licentia non spectabat? An, cum videret ad supplicium innocentes trahi, non ipse debuit formidare? An forte Petrus noster unquam illius plebis ignavie veniam tribuit aut pepercit? Nonne quotidie ipsos deridebat in astris, dum stellam aliquam, quasi pestiferum sidus, de summo celi cardine demonstrabat? Nonne illos tum plumbum, tum ancoras de ponderis magnitudine propter gravitatem ingenii vocitabat? An non quotidie nunc istum, nunc illum quasi ridiculum spectaculum astantibus exhibebat? An ignoras sordidos viros illis maxime derisionibus commoveri? Quis eum, si forsitan aliquis surrexisset, exclamans: «Hunc detractorem nostrum, Petrum Montanarium, impetamus.»; in illius furoris articulo liberasset? Parce, precor, iustissime formidanti, parce servo tuo; et cuius iuvenis gloriam habuisti, non patiaris apud alios cum tue curie viduitate senescere. Providisti contra temeritatem illam ingrate plebis, quantum oportuit, quantum decet; utinam posses, quem illi crudeliter occiderunt, ab inferis evocare! Quod potes, nunc age; reduc ante oculos insanissimorum hominum hunc, quem torvis aspiciant oculis de more suis temeritatibus insultaturum; non glorientur intra se et hunc letificatorem curie tue suis clamoribus expulisse; nunquam se victos esse cognoscent, nisi te viderint cuncta, que depulerint, reduxisse. Revoca, si quid in hoc intercessio potest mea, singularem aule palatiique tui iocundatorem; sit, qui letos efficiat aulicos proceres, deterreat a vitiis pravos et bonos incitet ad virtutes; et sicut hactenus tuus familiaris et servus fuit, sic, cum nature concesserit, moriatur. Vale felix, inclyte domine mi, et audacie servuli tui veniam prebe.

Florentie, die sexto decembris.

 

 

13.

 

Domino Bernardo Muglensi parte ser Colutii

Pieri cancellarli Florentinorum

[1387?]

 

INDIGNARIS tecum, dilectissime fili, nullam tibi diem sinceram et iocundam effluxisse, cum gaudia matutina vespertinus tibi meror obnubilet. Gaudeo te ista perpendere, dummodo post experientiam plurimam et indignari desinas et mirari. Quid enim solidum aut verum aut, si hoc modo melius exprimi sensus potest, quid longiusculum gaudium in hac caducarum rerum societate caducis et corruptibilibus esse potest? Nulla sunt in hac vite nostre conversatione stabilia: aut nos illa deserimus aut nos ipsa deserunt; hinc et inde, si bene respicias, incessabilis fluxus ac refluxus est. Quid prodest fortune benignitatem arridere perpetuo, postquam, licet ipsa non desinat, tu tamen es illi, dum inevitabile fatum mortis evenerit, defuturus? Sed rariora commemoro; frequentius enim est mutari fortunam, quam a felicibus derelinqui. Quid igitur mirum, fili dulcissime, si diem integram tibi serenam effluxisse non vides? Docent hec nos non huic mundo, sed ad aliud natos esse. Nullos, crede mìchi, vere dicere potes in presenti vita felices. Quod si nulla alia ratione pateat, satis est sine dubitatione cognoscere felicitatis bona taliter redundare, quod nichilo prorsus indigeat, quem contigerit esse felicem. Atqui reges et principes et, quos fortunatissimos dicimus, divites ipsi aut fama clari vel conspicui dignitatibus seu nimia potentia formidandi, tanto pluribus indigere videmus, quanto maiore statu cernimus prepollere. Ad felicitatem itaque nati, donec illam adipiscamur, quiescere non valemus. Noli itaque mirari vel etiam indignari, si diem integram cum dulcedine non transisti, si quotidie asperitate quadam urgetur suavitas, si continuas experiris vicissitudines inter tristia atque leta. Nulla quidem vie tanta reperitur amenitas, que non afferat viatoribus lassitudinem. Si nescis, Bernarde mi, peregrinus es, non natus ad viam, sed ad patriam, ad quam nisi perveneris, semper tecum de vie incommoditate rixabere. Corruptibile corpus in corruptibilium societate vix uno momento manere potest illesum; aut enim extrinsecus aliqua incommoditate feritur aut in se languescit. Properandum igitur in patrìam, ubi non una dies, sed infinita sunt secula felicitatis transigenda.

Nec invidendum est vita defunctis, quod ad illam beatitudinem nos precesserint, sed gaudendum. Premisimus perpetuum Bononie decus, unicuique virtutis specimen, patrem tuum et doctorem meum, cuius laudes nulla unquam abolebit oblivio; sed donec studiorum erit Bononia mater, Petri nomen super cunctorum rethorum memoriam celebrabitur. Ego autem spero virum innocuum virumque catholicum, nedum diuturnam famam habiturum in terris, sed feliciter fore receptum in celis.

Quid autem de ceteris dicam, quos tanta cum affectione conquereris patrie fuisse subtractos, nisi quod, cum vivi fuerint nomen Domini venerati debitam portionem meruerunt recipere extincti? Consolare, fili carissime, nec sic dolori relinquas habenas, quod ultra, quam deceat, conturberis. Perdidit patria tales cives, sed habuit; perdidit Studium et scolarium illa frequentia tantos principes et doctores, sed nunc gloriosiore cum fama quotidie celebrantur. Et denique, si quid quotidie in oculis nostris videtur esse deflendum, consideremus, quali rectore cuncta tam supera quam infera gubernentur, et pudeat aliquando deformia dicere, que scimus tantum illum opificem ad universi pulcritudinem ordinare. Desine conqueri pestes et presentis frigoris intemperiem lamentari. Nam, cum Deo rectore cuncta sine dubio gubernentur, sic nobiscum agitur, ut oportet.

De me autem, quem iam, licet in mortali sarcina degam, quasi mortuum deflevisti, scito, quod valeam, licet frigoris huius molestia iam ter afflictus non leviter egrotarim. Vale.

Florentie, sexto februarii.

 

Tuus Coluccius Pieri cancellarius Florentinorum.

 

 

14.

 

Reverendo in Christo patri et domino domino Angelo

episcopo Recanatensi et Maceratensi

[1383-89]

 

REVERENDE in Christo pater et singularissime domine mi. Magnis testibus multa de te audio, quibus veneratione dignus es; nec putes me nunc ista prefari, quo benivolentiam tuam adipiscar, sed ut te potius horter, ut ad meliora nitaris. Nam, cum Dei instrumenta simus, nichil in his, que facimus, imo que videmur facere, nostrum est: Ille quidem per nos facit, quicquid facere dicimur aut putamur. Si quid per voluntatem et sequaces voluntatis potentias cooperando negligimus, nostrum est, qui non fecimus, quod debuimus. Quid enim agere potest secunda causa, quod non agatur in prima, imo – quo rectius dicatur – omnino post primam? Ut vanum, imo superbum sit aliquid nobis, quod agamus, ascribere, cura totum Eius sit, qui principaliter per nos agit. «Nunquid» – ut ait Propheta – «gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur?» Non expectes igitur, ut te laudem, quod non sis superbus, non iracundus, non violentus, non percussor, non turpis lucri cupidus, sed hospitalis, benignus, sobrius, iustus, sanctus, continens, et denique talis, qualem determinat Apostolus episcopalem esse debere pastorem; sed expectes velim, ut in bonis, que in te refulxerint, laudem Dominum: «Quid enim habes, quod non accepisti?» Laus igitur et gloria Deo sit, qui in te multa bona formavit, qui in te virtutes operatur et ostendit: virtutes, inquam, que licet sint habitus electivus consistens in medio, non ex operibus acquiruntur – sicut philosophi tradunt –, sed sunt bona mentis qualitas, qua recte vivimus, qua nemo male utitur et quam solus Deus in nobis operatur. Si virtutes enim solus Deus operatur in nobis, quid tibi tribuam ex virtutum actibus, quos vident omnes per te fieri? Nichil certe, sed illi solum, qui solus – ut diffinit Aurelius – qualitatem illam mentis, unde bona illa procedunt, per infinitam bonitatem suam operatur in nobis. Sit igitur in te scientia, sit religionis pietas et integritas, quibus te mirabiliter extollit multe venerationis optimus pater meus, magister Iohannes, sacre theologie professor, de ordine minorum, tuuus secundum carnem * * tue dioecesis Recanati; sit in te – velut testatur dilectus filius tuus Bartholomeus de Riccomis – cognatus – ut vulgo dicimus – meus, idest: uxoris mee frater et octo filiorum meorum avunculus; tanto commendabilior, quanto rarior in prelatis est, erga pauperes liberalitas; sit – quod omnes predicant – laudabilis ad tue fabricam ecclesie sumptuosa largitas et diligentia curiosa; nichil in his, quod tuum dici debeat, comprehendo: omnia siquidem eius sunt, cuius benignitate et gratia sumus, quicquid sumus. Si minus in aliquid, quam debes, facis, totum id, quod deficit, tuum est; ut, cum forte laudantes audis vel hec tecum ipse retractas, nichil ex his, que facta sunt, cogitare debeas, quoniam tua non sunt, sed quid deficiat potius ponderare: memor, quod, etiam si cuncta, que debeas, feceris, te servum oportet, si te non decipias, inutilem reputare: fecisti siquidem, quod debebas. Laus ergo sit tua ad Deum, qui per te laudabiliter facere dignatus est; et si libenter, quod arbitrii tui est, Deo cooperatus fueris dirigens actus tuos in Deum vel in proximum propter Deum in dilectione vera et cantate perfecta, si gloriaberis, non eris stultus. Absit tamen, quod in alio glorieris quam in Christo. Et ego quidem in operis, que recte homines facere creduntur queve lucent in hominum oculis, cupio, quod perfecte sint et Deo grate, illique soli gratias ago et eius apud me omnis est gloria. Nunc autem te hortor et oro, ut Deo cooperari non desinas gaudeasque, quod in opus suum det te libenter agere et exultabiliter operare semper illum cogitans et in ipso solo gloriam tibi ponens vel potius gratias sibi agens, quod in operarium te recepit. Et quia tales viri et, in quibus talis Dei gratia splendeat, rari sunt et dignissimi, ut diligantur et amentur, motus testibus pretaxatis continere non potui meos affectus, quin erga te dilectionis ad actum ac amoris ad habitum moverentur. Parvum quidem, si me consideres; tantum tamen, quod redamationis vicissitudìnem consequi mereatur. Testor igitur me te diligere nec in hiis, que iusseris et amicum deceant, aliquo tempore defuturum. Inter tuos igitur me numera, manda, precipe, iubet nichil enim, quoad eius facultas aderit, negligam, sed avide atque religiose capessam.

Finis aderat, nec aliquid adicere restabat nisi vale. Sed redit in mentem magistrum Iohannem, patrem meum, alias retulisse nescio quem litteratorum; sic enim apud auctores optimos gramaticam docentes appellantur; tibi nescio quibus rationibus persuasisse, quod evangelium scribi debeat per duo u, quorum primum vocalis sit littera faciens eu dipthongum; secundum vero sit consonans incipiens secundam syllabam, ut dicamus euvangelium. Quod quidem minus non reputo quam gravem errorem, cui quidem obviandum censui, quoniam audio te persuasum instituisse, ut ab omnibus non evangelium, sed euvangelium per totam ecclesiam tuam proferatur. In qua quidem re velim hic novus scribendi corrector apud antiquos inveniat, ubi compererit hoc nomen evangelium scriptum per geminum u. Forte fuit in hac re me curiosior; ego quidem, cum a multis sentirem in scolis hoc asseri, diligenter querens hanc u geminationem nunquam inveni. Scio, quod apud Ebrardum in Grecismo legitur:

 

Euque bonum signat et ab hoc evangelium dic;

Perversum sit evan; hinc fit evangelium;

 

scio, quod in quibusdam illius libri codicibus in primo versu reperitur evangelium per duo u; scio et inveni pariter et in multis unicam u descriptam; ut in hac scriptura nolim ipsum, quisquis auctor sit hic, opinionis sue facere fundamentum. Nec ego similiter velim illis codicibus niti, quibus solum ascribitur unum u. Veniamus igitur ad rationem.

Eu quidem – ut ille vult et omnes dicunt – grecum est et bonum latine significat. Aggelos autem nuntius est, qui apud nos mutata penes Latinos prima g in n angelus facit: inde evangelium, hoc est: bonum annuncium. Nam interponi illam u nescio rationem videre vel necessitatem; nec id fieri debere potest auctoritate Prisciani vel Donati aut alterius demonstrari. Quid plura? Cum u consonans – ut vult Priscianus et verissimum est – sonum accipiat digammatis Eolici, Greci nullam diptongum in u vocalem terminant vel proferunt, sed solum in u consonantem; nec dicunt Theseus, sed Thesvs, v videlicet, non vocalis sono, sed consonantis. Quo fit, ut, qui rationabiliter enunciare velit hoc nomen evangelium, proferre debeat primam syllabam per e vocalem et v consonantem, sicut Greci faciunt; quoniam hoc vocabulum grecum est et per unum u, non per duo, scribatur et proferatur. Restat igitur, ut recte scribatur evangelium per unicam u consonantem et per unicam u non vocalem similiter proferatur. Quod sic debere fieri vult auctor libri Catholicon; vult et Brito in libello De difficilibus vocabulis Biblie; vult omnium etatum consuetudo et hominum eruditorum usus,

 

Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

 

Aufer igitur hunc errorem, precor, ne eius auctor dicaris neve cum tuis a recte sentientibus rideare. Vale, mi domine, cunctis reverentie cultibus honorande. Et si tuus ille gramaticus in errore perstiterit, fac, obsecro, scribat et suas afferat in medium rationes. Et inter alia velim dicat, an hunc terminum evangelium, qui bonum significat annuncium, ethymologica proprietate vel libros gestorum Christi appropriationis restrictione reppererit unquam in alio significato et exponat, quid recte velit Ebrardus in secundo illo versiculo :

 

Perversum sit evan; hinc fit evangelium.

 

Ego quidem – ut ignorantiam meam fatear – nunquam illum locum secundum aliquam rectam sententiam intellexi. Scio, quod evan Bacchus est; scio, quod evantes idem est, quod bacchantes et insanientes, sicut evari, bacchari vel insanire; sed qualiter ad hoc deducatur evangelium, multifacerem edoceri. Iterum vale, mi domine, et meum Bartholomeum, si amore dignum iudicas, ama.

Florentie, pridie nonas augusti.

 

 

15.

 

Anonymo.

[1385-90?]

 

VIR egregie; amice karissime. Iandiu tuum pastorale carmen excepi, sub cuius cortice latet sensus, quem diu frustra reperire conatus sum; et ob id ad rescripta non valui respondere. Multa quidem pro voluntate, nec tamen irrationabiliter arbitror, nomina tibi fingis, pro quibus, quid intelligas, omnino sum nescius. Stetit animo tibi similiter per alieni eloquii vicem reddere; sed tandem etati mee indignum fere duxi problemati problemate respondere maioris Menalce ritu, qui cum Damete deberet referre, quibus in terris

 

Tris pateat celi spacium non amplius ulnas,

 

subintulit:

 

Dic, quibus in terris inscripti nomina regum

Nascuntur flores, et Phyllida solus habeto.

 

Hoc quidem responsionis genus nec incipientis nec progredientis amicicie officium est, sed potius proterva simul emulatione insanientium, ut illi, quos de iurgiis vult Poeta sub arbitri Palemonis auditorio contendisse. Si vis igitur me ad scripta rescribere, ostende te michi planoque –sicut inter amicos decet – mecum utare sermone; libenter enim inter occupationes meas aliquid tempusculi furabor, ut tibi pro facultate mee ruditatis – ne dicam ignorantie – valeam respondere.

Bucolicum autem carmen multo et insano raptus amore iuvenis amavi; nunc autem senex quid dicam aliud quam id, quod tunc cecini:

 

postquam tetigit divina Cariste

Pectora nostra suo, sic, dii, voluistis, amore,

Excussi veteres flammas et .

Sensibus a nostris decidit venerandus Malandux.

Nos tenet alter amor ac alia pascua cure

Sunt nobis, nullo que perdant frigore gramen,

Queque estu medio pubescant dulcibus herbis.

 

Duo breviter subnectam. Primum equidem non oportet, quod tu, tantus vir, mee parvitati te devoveas aut quod ad ligationem adipiscendam meam longis orsibus adnitaris. Semper enim nedum iniquum, sed inhumanum duxi non illum amare, qui diligat. Satis est igitur, si te iudices amicum esse vel appetere te amicum fore. Occurram equidem desiderio tuo et me tibi per effectum invenies in omni officio dilectionis respondere. Ceterum, ut mei amoris iam indicium capias, scito me aliquando paterni nominis possessivum loco pronominis assumpsisse, ut me Colucium Pierium et subscriberem et vocarem. Nunc autem diu iam, quia nimis ambitiosum michi visum est, quanvis a veritate non discederem, contentus fui simplici prime positionis genitivo meque non Pierium, sed Pieri, quod enim patris mei nomen fuit, in omnibus et scribo et utor. Et ob id, si tibi Penei vocabulum non adieci, non mireris. Alias autem, nisi meum secutus fueris exemplum, et illud et aliud quodcunque pro meritis assumes aut retinebis, adiciam et ascribam. Vale felix et persuadeas tibi me te fraternis affectibus diligere.

Venit nuper istuc uxoris mee germanus, nomine Bartholomeus, de cuius manu recipies hanc litteram. Ipsum tue amicicie recommendo.

Florentie, decimoquinto kalendas octobris.

 

 

16.

 

<Bernardo de Muglo>

[1387-88]

 

DINUMERARE vix possem, karissime fili, quot litteras de tua manu receperim quotiensque conquestus sis nunc delatorum infidelitatem nunc meam in respondendo duriciem. Nec satis hoc visum, nisi continue recentes questiones induceres, ut saltem novitate quesiti responsum aliquod extorqueres. Dulcissima michi quidem visitatio, dulce commertium, si vacaret, ut desidero, respondere; si non hinc res publica indeque res privata et undequaque scribentium multitudo sic res rebus incuteret, quod ad exsolvendum responsionis debitum prohiberet. Cogita parumper, dilectissime fili, tante civitatis magnitudinem, que quasi totum diffusa per orbem cogitur nos Italicos fines non solum implere litteris, sed ad universos mundi principes, ubicunque Latinorum lingue et littere sunt, tum ob necessitates reipublice, tum ob privatorum negocia cogitur litteras inculcare: poneque me tibi ante oculos cunctis satisfacturum, sine intermissione circundatum civibus plerumque male scientibus, a quibus ingeniose oportet me excutere negociorum suorum seriem, ut ex facti qualitate eliciam, quid debeam quidve deceat litteris explicare; nec hoc ipsum, sicut expediret, tranquille concedi, sed vocatione creberrima, cum accersor ad dominos, interrumpi. O si vellem tibi diem unam, quales michi communiter effluunt, adnotare, fieres – ut arbitror – rarior litterarum exactor et ad aliquam amici tui commiserationem – ni fallor – mirabundus et attonitus movereris! Verum hoc meam obstringere fidem velim, ut non plus quam semel in anno sim tecum ad responsionis officium obligatus, ut, quicquid exinde contigerit addere, debeas ad scriptionis redundantiam imputare, nunc autem his tantisper pro tuarum querelarum satisfactione premissis ad querelam tuam veniam.

Moleste quidem fers sic multarum rerum, que victui suppetunt, tibi naturam usum interdixisse, quod non videaris aut ut homo posse vivere aut inter homines civiliter apparere. Abhorres etenim pisces et carnes, maxima quidem indomite et, – ut Ceciliano utar vocabulo – vallate gole irritamenta. Nec scio, an dolendum tibi sit illa non posse comedere, que solent ruptis temperantie frenis avide gule cupidinem excitare, nisi forte minus felicem aliquem esse putemus, qui sic fuerit a natura perfectus, quod nullas sentiat passiones, nullos per vitiorum ducatur anfractus facileque virtutum rectum iter nature bonitate immotus erga vitia prosequatur. O te plus ter quaterque felicem, si reliquorum vitiorum pari ratione deficerent instrumenta! In hac etenim conversatione mortali electorum immortalium vitam viveres et illam eternam beatitudinem, quam speramus in patria, iam obtineres. Invia fortior est civitas, que sui situs beneficio inexpugnabilis est, illa, que opus est sola civium virtute defendi. Securius est etiam sine pugna vincere quam certando cum impensa sanguinis superare. Nonne tu et gloriosius putes hostes, cum quibus plures imperatores sic pugnaverint, quod adhuc in acie stent, quod adhuc signis immobilibus bellantes congressum spectent, si famosi imperatoris adventu sine sudore et sanguine cedant et novo duci gloriam derelinquant? Et quoniam in hac vita mortali nunquam in vitiorum certatione vincimur, nisi nostris telis, nonne est melius talem a natura fore compositum, quod in nobis adversarius nichil inveniat, quo nos possit aggredì vel ferire? Agas igitur Deo gratias, quod tibi subtraxerit, quo, cum in pugnam venisses, potuisses facile superari; sic te componas ad reliqua, quod huius vitii acie fusa ex aliis congressibus victor evadas tanto magis de victoria certus, quanto cum exarmatioris hostis debilitata virtute certabis.

Accepto illum librum, quem offers, et rogo, quod per aliquem fidum mittas rescribens precium; quod iusseris, confestim faciam tibi numerari. Henricus de * * repetit quoddam scriptum super Martiano Capella: non graveris sibi dicere, quod illum feci inchoari per quendam scriptorem, quod genus hominum baratrhantium est. Sed me decepit, et vix exemplum potui rehabere. Nichilominus, si librum desiderat, mox remittam.

 

 

17.

 

Egregio viro Antonio de Sancto Georgio

[1389]

 

FRATER optime, crede michi, quod infortunio tuo totis affectibus compassus sum. Sed videns per tuas litteras hanc divine dispositionis visitationem te in meliorem mentis statum, ni me – quod non credo – decipias, erexisse, totus ille meror effugit. Nam, etsi letarer tibi prospero flatu aspirare fortunam, longe magis tamen ac incomparabiliter gratum est, quod tibi cum temporalibus male conveniat, dummodo spiritualia edificeris. Fac igitur – ut scribis utque cepisti –, quod te ad meliora componas et externarum rerum afflictionem ad intimi hominis salutem dirigas et convertas. Ingens siquidem lucrum est sic terrena perdere, quod celestia acquiras; sic affligi corpore, quod anima convalescat. Hec satis.

Ero autem de tuo honore sollicitus, quantum potero; et utinam ita detur occasio, sicut te cupio promovere! Nam et mereris et indiges. Amici autem officium est amicum, sicut virtus eius requirit, extollere et ipsius indigentiam modis omnibus sublevare. Vale.

Florentie, tertio nonas sextilis.

 

 

18.

 

Prudenti viro ser Iacobo Geminiani de Tausignano

[1389]

 

GRATULOR, frater optime, quod nunc habeas studiorum tuorum comitem virum egregium Antonium de Sancto Georgio, fratrem meum carissimum; est enim ultra morum gravitatem iocundissime conversationis. Rarum equidem genus hominum; nam illam gravitatem ethicam et – ut vulgo dicitur – moralem continentiam comitari solet quedam austeritas frontisque tristicia; ut, quanto magis virtuosis habitibus videantur excellere, tanto minus gratos se soleant sociis et famliaribus exhibere. At Antonius meus, cum in moribus ex nulla parte deficiat, adeo gratum reddit conversantibus contubernium, ut nichil ferme suavius valeas reperire. Aspectu quidem letus, affatu dulcis et omni sua conversatione placidus et benignus. Ex quo molestius fero tantum de eo exoculate licuisse fortune, quod dominum, cui tandiu tanta cum fidei integritate servierat, nedum extulerit, sed ex propicio in inimicabilem transmutarit. O tempora, o mores,

 

O curas hominum, quantum est in rebus inane!

 

Antonius meus domino suo, cum privatus erat, addictus, ex eius sublimatione sperabat rationabiliter nec immerito sublimari. Solitum enim est servitores exaltari cum dominis et in fortune partem, quecunque contigerit, superioris admitti. Hinc legimus privatorum servos sub eisdem cesaribus dominis amplissimo dignitatis gradu ferme totam rempublicam admìnistrasse. Narcissum et Pallantem, servos suos, Claudius non solum ingentibus premiis a senatu donari, sed pretoriis ac questoriis ornamentis insigniri passus est. Galba Icelum libertum nedum annulis aureis uti permisit et Marciani cognomen indidit, sed etiam imperium eius et aliorum duorum arbitrio gessit. Et, si libet cesarum et externorum regum hystorias recensere, paucos invenies sine suorum servorum incrementis ad altiora venisse; ut his exemplis non inconvenienter deberet Antonius in sui domini, cui privato famulatus summa cum integritate fuerat, principatu feliciora sperare. Sed nichil est inter ista mortalia stabile, nichil firmum nichilque, quod sic futorum tibi possis in crastinum polliceri et illa presertim, qua ad hominis arbitrium immutantur, quorum est non aliter quam ipsius voluntatis electionem et imperium variari. Veruntamen hoc illi pro consolatione persuasum velim, ut, postquam hoc nonnisi disponente cunctarum rerum censore Deo factum est – ut credi debet – id ad aliquid nobis pro nunc inperceptibile bonum infallibiliter ordinatum. Hec satis.

Quod autem postulas, et erat et est cordi. Et si non fiat aut aliquantisper differatur, credas velim occasionem et potentiam, non voluntatem aut sollicitudinem defuturam.

De dubio autem, quod per ser Iohannis litteras a me tibi reserari postulas, licet inter varia sentientes non sit consilium de rebus obscuris ferre sententiam, edisseram tamen, quid tenendum arbitror. Pro cuius quidem declaratione, quia ex uno vocabulo totam hanc dubitationem exoriri credo, primo dicam, quid in illo Valerii loco significetur hoc nomine persona; deinde ad illum textum, de quo queris, accedam. Cum igitur persona polysemum sit, ibidem sumitur pro larva, quam histriones representantes in scena fabulas faciebus superponebant, ut illos, qui introducebantur in fabula, representarent, ut Simonem, Sosiam, Cheream, Glycerium et huiusmodi, sicut in comediis legitur. Dicte autem sunt persone mutato tamen accentu penultime syllabe de gravi in circunflexum, a personando, quia in theatris, quando extra circunfusa aulea mimi fabulam agentes prodibant, ingens ex leticia sonitus movebatur. Licet ergo persona communiori acceptione significet naturam individue rationalis substantie, quam Greci hypostasin spetiali vocabulo dicunt, ibi tamen denotat illum habitum, quo alius ab illo, qui vere subest, representatur; quod Greci eo, quod ante faciem precipue ponitur, in qua individualis differentia maxime colligitur et notatur, prosopa dicunt; unde et in principio illius scribit capituli Valerius: «Tibicinum quoque collegium solet in foro vulgi oculos in se convertere, cum inter publicas privatasque ferias actiones», idest: fabularum representationes, «personis», hoc est: larvis, «tecto capite variaque veste velatis concentus edidit», idest: incepit. Erat enim mos, ut primum canerent tibicines, quasi future actionis initium; postea vero fabularum actores ex auleorum circunfusorum conclavibus personati diversis habitibus mittebantur. Et quia dubitari poterat, quare tibicines, qui neminem nisi se ipsos representabant, personarentur, subintulit hystoriam de ipsorum secessu ad urbem Tiburis et revectione eorum super curribus facta cum vino forent somnoque sepulti. Et ad solutionem huius dubitationis concludens ait: «Personarum», hoc est: larvarum, «usus pudorem circunvente temulentie causam habet.» Nam verecundia confusos tibicines, quod relati fuissent in urbe tanto perfusi mero, quod se plaustris devehi non sentirent, puduit facie detecta concinere. Et ob id larvas, quibus tegerentur, capitibus imposuere; quod – ut vides – etiam a posteris observatum est. Hec – et forte plura quam oporteret – ad tue dubitationis enucleationem dicta sint. Tu vale felix et ser Antonio meo fruere ipsumque hortator atque salutes.

Florentie, tertio nonas sextilis.

 

 

19.

 

Spectabili ac generoso viro Laurentio Gambacurte.

[1389?]

 

LETUS accepi nobilitatis tue litteras, iuvenis optime indolis, inchoate virtutis videns te honestissimis litterarum studiis aliquid, quantulumcunquc sit, operis indulgere. Quid enim michi de te gratius occurrere vel intimari potest quam alea, venationibus, aucupio dimissis, que nobilium nostrorum occupatio, imo vitia sunt, te liberalibus studiis delectari? Nec peniteat hoc exercitii genus te ingressum esse, quod animam excolit et corpus adiuvat. Non ut plerique calumniantur – offendit. Cetera, quibus nobilitas operam dat – ut omittamus delicias, luxuriam atque flagitia –, cum occidant animam, corpori plerumque sunt exitio. Nam et si id minus iuventa sentiat, detegit tamen aliquando senectus, et tunc doctrinam vivendi percipiunt, cum esset potius ab huius vite curriculo desinendum. Omnis etenim corporis strenuitas, forma, potentia nullo modo et, quicquid carneum in nobis est, vix tecum procedet in senium; multa nimius labor, multa calefactionis et affectari frigoris vicissitudo, sed omnia temporis cursus absumit. Doctrinam autem scito, dummodo fideliter excolatur, in dies crescere et te nec virum nec senem, non etiam decrepitum relicturam. Hec te non solum supra te efferet, sed super alios collocabit. Propria et maxima hominis a ceteris animantibus differentia est intellectus; verum hoc genus ipsum hominum non tantum brutis prestat, quantum homo homini, si recte respicias, antecellit. Nam cum species humana, in quantum species est, non sublimi lumine, sed infimo prorsus intellectus gradu et quasi contiguo supra bestias sita sit, intelligentie vero celsitudine spiritualibus creaturis secundum illarum – ut ita loquar – horizonta finitima dici debeat; quis dubitat hominem, qui ad confinium intellectus angelici propinquaverit, longe plus ab homine, qui brutalis hebetudinis aptitudìni conterminus sit, differre secundum hanc vim intellectus, quam hominis speciem ab ipsa specie irrationabilis creature; cum hic homo ab homine gradibus distet infinitis, species autem speciei, de quibus dictum est, sicut gradus gradui proximus appropinquet? Quare, cum te Deus ordine nature supra bestias posuerit, extolle te super homines, non superbie fastu, sed virtutibus, industria, studio et doctrina. Quod si desideraveris, si via recta et fine debito conaberis adipisci, nec deseret te Dei dextera, a qua sumus, quicquid et quales sumus; non quales desumus, nam tales solum a nobis sumus; imo te, si id in votis tuis rectis extiterit, in illa, quam cogitare non potes, altitudine situabit. Hec satis. Nunc ad quesitum tue nobilitatis accedam.

Queris igitur, quod tibi debeam explicare, nunquid de uno verbo, a quo dubitatio videtur exorta, sed de tota penultima declamatione primi libri Senece sentiam; quasi non satis fuerit amodo etati meo, que ad quietem declinat, et occupationibus meis, si de unici illius verbi dubitatione respondero. Veruntamen geram morem voluntati tue, et plane, quod opinor, enarrabo; hoc tamen prelibato, quod me ulterius ad ista non redigas. Sunt enim supra vires meas et a studiorum meorum devotione, si quid temporis studio tamen impendere possum, abhorrentia. Et – ut me, quanto brevius fieri potest, expediam – testum auctoris una cum expositione, si tamen ignorantie mee tenebre expositio sunt, non potius obscuratio omissis divisionibus adnotabo.

Inquit igitur Seneca: «Liberi parentes alant aut vinciantur.» Hec sunt verba legis, in qua tota auctoris fundatur intentio; que clara sunt. Modo sequitur casus. Dicit ergo stante tali lege: «Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum.»; in adulterio, quod – ut supplendum arbitror – cum occidentis uxore; «deprecante patre», hoc est: ne occideretur intercedente, «interfecit. A piratis captus», iste, scilicet fratricida, «scripsit patri de redemptione»; scilicet sua. «Pater piratis epistolam misit:si precidissent illi», scilicet capto, «manus, duplicem pecuniam se daturum»; duplicem videlicet eius, que petebatur. «Pirate illum dimiserunt.» Pater in egestatem incidit. Petit alimenta, iuxta tenorem scilicet legis supra posite: «Liberi parentes alant.» Negantem, filium, vult in vincula deducere; iuxta illa ultima verba legis: «aut vinciantur.» Hic est casus. Que quidem controversia est – ut arbitror – in constitutione generali ac vindiciali assumptiva, que secundum speciem specialissimam dicitur relatio criminis. Non enim inficiatur filius se alimenta patri denegare; sed dicit se hoc facere non teneri ob eius in se crudelitatem. Est ergo intentio patris. Nam licet primo ponantur verba filii, tamen pater est actor: vinciri debes, quia patri denegas alimenta. Depulsio est: non debeo, quia iuste denego, questio est duplex: an filius iuste patri denegans alimenta vinciri debeat et, an iuste deneget. Ratio est: ipse enim tyranno et filio adultero favens et me de republica benemeritum et iure communi in violatorem thori usum captum a piratis noluit redimere; sed duplum se indicte redemptionis soluturum, si manus michi preciderent, scripsit. Infirmatio rationis est: attamen secundum legem aut alere debes aut vinciri. Ex quibus oritur iudicatio: cum pater, nedum noluerit redimere filium a piratis, sed ut preciderentur sibi manus, duplum obtulerit, an liceat filio, qui fratrem tyrannum occiderit et alterum fratrem sui thori improbum corruptorem, denegare patri egenti alimenta et denegans vinciri debeat an ne? Status autem controversie partim in scripto posset esse, sed tota ferme est in ratione, ut patet per ipsarum partium argumenta. Si «precideritis». Nunc autem sequitur argumentatio filii. Pro cuius noticia sciendum est, quod filius in paternis litteris scriptis ad piratis, de quibus supra in casu facta est mentio, totum suum fundamentum facit. Incipit ergo: «Si precideritis»; scilicet, o vos pirate, manus filii; «si irasceris», scilicet, o pater, «potius scribe: si occideritis»; verba enim sunt filii respondentis huic tam crudeli scriptioni, ostendens maioris sevicie fuisse et magis fugiendum manus amputari quam occidi. «Tyrannicida», scilicet ego,« exitum tyranni rogo;» idest occidi cupio. Sic enim respondens optabat occidi, sicut occisus fuerat tyrannus. Et est sensus: In ultionem tyranni – scio – me volebas precidi manus, sed iustius erat, quod occiderer sicut ille, et hoc potius opto. «Non timeo.» Hec oratio potest ex precedenti vel ex subsequenti pendere. Si precedenti coniungatur, est sensus: Ego rogo exitum tyranni, scilicet occidi, et non timeo. Si sequentibus uniatur, dici potest: «Non timeo, ne», idest: ut, «quas manus pirate solverunt, iudices alligent.» Et si illa verba «non timeo» finiant intentionem precedentem, tunc verba, que sequuntur, sunt redditio cause: Quare scilicet velit occidi, ne, idest: ut non, alligent iudices manus, quas pirate solverunt. Hoc enim totum de vinciendo iudicium, si mortuus tunc esset, omnino non foret. Omnia autem hec quodammodo fundamenta sint exordii. Captat enim benivolentiam inducendo adversarium in odium narrando crudelia, que fecit. Captat a persona sua referens tyranni interfectionem et fortitudinem ostendens suam in contemnenda morte; et secundum primum intellectum illorum verborum: «non timeo» &c., captat ab auditorum persona commendans eos et sperans de ipsorum humanitate. Tunc sequitur criminatio contra patrem: «Pro adultero filio rogas»; quasi dicat: Volebas me, cum rogares, ne adulterum occiderem et ne legis beneficio uterer, ut cum iniuria violati thori remanerem, quod fuit prima mala tractatio eius. «Querite nunc, unde tyranni fiant.»; quasi dicat: Ex quo servare volebat adulterum, proculdubio adulterium fecit. Nunc autem querite de tyranno, sed ostendam vobis: «duplam dabo. apparet»; scilicet unde tyranni fiant; ut sit sensus: Tyranni fiunt propter opes et opum effusionem, quibus conflatur factio et acquiritur potentia, que postea in tyrannidem evadit. Cum igitur iste potius obtulerit duplam in mearum manuum precisionem quam simplum pro mei redemptione, apparet, unde tyranni fiant: hoc est: unde frater factus sit tyrannus, scilicet ex mala pecunie profusione, qua hic filium adiuvit, ut tyrannus fieret et arcem invaderet. Et subdit: «Pro unico filio rogat; hoc est: pro me solo, qui sibi remanseram; sed, qualiter roget, subdit; repetit enim rogationis formulam: «duplam dabo.» Et mox, quasi oblationem exponens, inquit: redemptionem scilicet, «alteram pro filio, alteram pro tyrannicida; si manus precideritis», quasi dicat, solvam unam redemptionem, ut alteram manum pro filio adultero, alteram pro tyrannicida precidatis. Et sic hec oratio : «Si manus precideritis», complementum est precedentìs orationis ; vel si volueris hec verba cum sequentibus legere, sit iteratio condicionis oblate piratis et improperatio in patrem, cui mox subiungit: «Hec nec adultero fecimus nec tyranno»,ut manus videlicet eius preciderem. Etenim de se loquitur dicens: Ut quanvis secundum legem potuerit occidere thori violatorem atque tyrannum, tamen non sum usus, inquit, tanta crudelitate contra sceleratos, quanta tu, pater, in me. Et in eo, quod dicit pluraliter: Fecimus, aut modus est loquentium in prima persona apud antiquos et alios, qui eleganter scripserunt, aut notat se habuisse ad utramque cedem socios, ut aggravetur patris sevicia, quasi velit dicere: Non solum ego, qui frater eram, sumere tale supplicium, qualem tu solutis pecuniis duplicatis a latronìbus de me requirebas, nolui; sed etiam alii, qui mecum erant, non fratres, sed extranei, tam deformi supplicio non seviere, sed cede pura contenti fuerunt. «Et nunc manus meas petis?» redit ad patris petitionem dicens: Voluisti tanta data pecunia precidere manus meas, et nunc ipsas petis, ut scilicet de ipsarum labore vivas vel ut vinciantur; ostendens inconveniens esse, quod in illas ius habeat, quas, quantum in se fuerit, preciderit. «Nega tuam esse epistolam.»; scilicet ut te crimine tante crudelitatis expurges. «Habes argumentum.»; ad hoc videlicet negandum; et, quid sit istud, subdit: «Dic: ego etiam rogare pro adultero soleo.» Nam cum tante benignitatis in filios sim, quod etiam pro criminosis rogem, ut pro adultero, non est verisimile me illas litteras scripsisse. «Remiserunt», scilicet pirate, «me reipublice cum manibus», quibus occidendo tyrannum ipsam liberaveram; «patri cum epistola», quam scripsisti scilicet, me remiserunt. «Hoc nostro seculo»; adhuc in aggravando crudelitatem patris ex his, que post factum sequuntur, immoratur. Dicit enim: Hoc nostro seculo, idest: nostra etate, «ad fabulas deerat»; idest: collocutiones, nam fabula a for faris inflexum est, ut proprie significet, quicquid famur, appropriate autem significet narrationem nec veras res nec verisimiles continentem. Et quid deerat? «Ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre», qualis sum ego filius; aliquis vero narraretur: «Eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor», qualis scilicet tu pater es. «Duplam dabo.» redit ad epistole verba, ut adhuc de ipsis disputet. «Quid necesse est?» scilicet dare duplam? Et possunt esse hec verba piratarum dicentium: Cur duplum offers? «Potui vilius solvi», hoc est: liberari vilius, idest: viliori precio, videlicet simplo. Verba filii subdentis, quare sic fuerint locuti pirate. Vel, si habetur «potuit», sint etiam piratarum verba. Narrata humanitate piratarum redit ad crudelitatem patris, qui plus offerebat pro filii mutilatione, quam pro liberatione peteretur. Et verbis dicentium: Quid necesse est; scilicet tantum dare, subdit patris responsionem: «Ut precidatis manus», eius. Ad hoc responsum «obstipuere predones», idest: pirate. Nam, quanvis proprie pirata sit marinus predo, predo tamen est et congrue simplici predonis vocabulo nuncupatur. «Et inquiunt», scilicet me solventes. Et quid inquiunt? «Indica patri», idest: dic, significa, refer, «non omnia piratas vendere», quasi dicant: Licet avari et iniusti simus, non tamen usque adeo, quod captivorum nostrorum sanguinem et supplicia venundemus. Nunc concludens per amplificationem contra patrem concludat: «Qualem», scilicet «patrem, optem, nescio» scilicet ego filius: quasi autem dicat non de qualitate intrinseca, sed de illa, que pertinet ad bona fortune; ut sit sensus: Qualem, hoc est: divitem aut pauperem. Et, quare hoc eligere nesciat, rationem reddit dicens: «Dives», scilicet ipse pater, «debilitat» volendo tanta profusa pecunia me mancum facere; «pauper alligat» petendo me vinciri; «neutrum», scilicet vinciri vel cedi, «manibus meis expedit», idest: utile est. «Ubi est patrimonium», tuum, «quo tyrannos instruis, quo adulteros facis?» Plerique libri «matrimonium habent», non «patrimonium». Si habes «patrimonium», planum est, quod querit paupertatis sue rationem dicens: Quia male patrimonium effudisti et in paupertatem tua culpa redactus es, ali non debes. Si habes «matrimonium», tunc intelligi potest, quod bonis uxoriis dives fuerit, unde petit, ubi sit matrimonium, ex quo dos sibi magna provenerat, quam in instruendo, hoc est: fulciendo, tyrannum et faciendo adulterum – nam hec duo pecunia parantur – eum arguit consumpsisse. Non est igitur – ut vides – hoc ex scripto questio, sed solum in ratione, ut superius dictum est.

Tunc sequitur pars altera, accusatio scilicet, quam pater intendit in filium. «Suscepi tria prodigia», hoc est: tres prodigiosos filios, aliud quasi «porro», scilicet procul, idest: ante, «dicentes», hoc est: significantes. Dicitur enim «prodigium», quasi quod «porro dicat», idest: futura de longe predicat. Omnis enim res aut simpliciter res est aut res et signum; unde quando aliquid portendit aliud in futurum ultra id, quod est, non res solum est, sed quia quodammodo futuri signum, prodigium dicitur. «Suscepi», ergo inquit, «tria prodigia inter se et me furentia.» Quis sit autem iste furor, declarat dicens: «Unum, qui patriam posset opprimere»; hoc pro tyranno dictum est; «aliud, qui fratrem violare», idest: fratris thorum, propter adulterum. Et sic patet, quod in casu supplendum esse dicebam, illud, scilicet adulterium, fuisse commissum in fraternam uxorem. Nemini quidem legibus licitum fuit impune adulterum occidere nisi viro et aliis quibusdam proximis, qui legibus enumerantur. «Aliud, qui patrem» posset opprimere. Sequitur post conquestionem prohemialem primum argumentum, quod evacuat, quicquid de crudelitate sua filius dixit. «Lex scripta est pro malis patribus» et reddit rationem, quare lex hec pro malis est patribus intelligenda. Dicit enim: «Nam boni etiam sine lege aluntur.» Quia ergo leges super emergentibus feruntur et, quod boni patres non alantur, nunquam contigit, restat, ut pro malis, quibus denegari solet alimonia, lex sit lata. «Sciebam piratas. »: hic expurgat se a litterarum, quas scripserat piratis, criminatione; illud, quod filius ascribit crudelitati in cautionem et calliditatem retorquendo. Dicit ergo: «Sciebam piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent; non ira illa patris, sed calliditas fuit.» Et quare ad hanc scribendi formam compulsus sit, immediate subiungit: «Unde redimerem, non habebam.» Et, ne obiciatur aliunde querere potuisse, subiungit: «Rogare», scilicet cum effectu obtinendi rogata, «in tam avara civitate neminem poteram.» Et, quod sit avara presenti, quod agebatur iudicio, probat dicens: «In qua nec filii patres alunt.» «Usus consilio sum.» Et bene consilio sum usus, nam – ut supra dixit – sciebat piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent. Et «sciens piratas non crudeles, sed avaros: feci, ut desperarent posse redimi.» Modo commendat consilium suum, tum a prudentia, tum a felicitatis eventu. Et de prudentia verecunde loquens dicit: «An prudenter cogitaverim, nescio; interim», hoc est: certe vel inter ista vel illo tamen tempore, «feliciter cogitavi»: quia, scilicet, liberatus es. Denique concludens in miserationem vult auditores adducere narrans se amentem factum in sceleribus filiorum. Dicit ergo: «Exclusa mens est», scilicet michi, hoc est: extra me posita et clausa mens, idest: intellectus; hoc est: mentem perdidi, «ex quo», scilicet tempore, «vidi unum in arce filium», scilicet tyrannum, qui occupata arce sibi contra populi voluntatem asciverat dominatum; «alterum in adulterio», scilicet cum fratris uxore. Nam, etsi flagitium foret cum alterius uxore concumbere, non tamen tale, quod patrem in amentiam redigere debuisset. «Tertium in parricidio», hoc est: in sui patris occisione. Nam – ut Paulus, maximus iurisconsultus, ait – necare velle videtur, qui denegat alimenta. Licet enim parricidium a par et cedo interposita alia littera r euphonie causa componi possit, et sic potius referri deberet ad istum filium fratrum occisorem; quia tamen inhonestum foret de tyranni vel adulteri cede filium accusare vel conqueri, et nusquam de hoc facta est mentio, referri debet ad patrem. Teste quidem Prisciano in Orthographia sua, patricida, si componatur a patre, mutatur t in r et fit parricida. Unde convenientius ad patrem quam ad alios – ut dictum est – referri debet. Quod etiam magis concordat cum principio, ubi tria se dixit prodigia suscepisse, quia aliud patriam opprimere, aliud violare fratrem, aliud patrem posset.

Deinde sequitur extra declamatoris verba id, quod auctor tam de declamatione quam de declamatore sentiret. Declamationi quidem dicit defuisse, ex parte videlicet patris accusantis, que ex sua persona potuit et debuit dicere: «Derelictus, solus, orbus, senex.» Nam hec verba multum movere habent. Et commendat hunc dicendi modum dicens: «Qui color approbandus est in impetu», idest: in vehementia dicendi. Nam cum auditorem docere et commovere oporteat, illis est utendum, que utrunque possint aut alterutrum efficere. Hic enim color, qui articulus dicitur, ad vehementiam accomodatus est. Quare autem permovere auditorem oporteat, subdit dicens: «Magna enim vi opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat.» Captare quidem misericordiam accusati non accusatoris proprium est. Et, si id assumatur ab accusatore, necesse fit, ut maxima cum vehementia fiat; unde videtur in hoc ipsa declamatio defecisse. Hic etiam patet – quod superius dixi – patrem esse accusatorem, licet declamatio filii preponatur. Et – ut verba ista tria repetam et exponam – dicit «derelictus», quantum ad alios: aliqui libri tamen non habent «derelictus», sed simpliciter «solus». «Solus» autem ipsius habitum, non alterius factum notat. «Orbus»: plus enim orbum esse quam solum; est enim verbum privationis. Nam ille proprie dicitur orbus, qui filiis, quasi orbibus, hoc est: oculis, privatus est. «Senex»: hoc ad eius, qui accusat, spectat etatem. Nam extrema – sicut et prima etas – propter impotentiam miserabilis est. Deinde sequitur: «Sparsum» &c. Ex qua duplex sensus elici potest. Unus generalis, ut sit sensus, quod sparsum in loquendo inter scolasticos, hoc est: eruditos, insanum sit et inter insanos eruditum. Vel hoc eodem sensu de ipsius declamatoris facultate dictum sit, ut isto modo sit sensus: Non mireris, si ista declamatio sparsa sit et concathenata non sit. Nam «sparsum memini hominem», hoc est: declamatorem istum, inter scolasticos, idest: doctos et harum rerum gnaros, insanum, hoc est: ad eruditorum comparationem in eloquentia non doctum; quanvis inter insanos, hoc est: indoctos, scolasticum, idest: eruditum, quasi velit dicere, quod medius erat inter eruditos et indoctos; et ideo apud doctos indoctus, apud ineruditos autem eruditus videbatur, ut de imperfectione declamationis non debeas admirari.

Habes igitur, quod petisti, quid videlicet sentiam de illa declamatione, quam queris. Quid autem sentiendum sit, non me, sed doctos roga et ab illis, quod petis, expecta. Nec oportet principale dubium aliter declarare, quia verbum illud in casu positum, videlicet «deprecante patre», superius pro captu mei intellectus exposui. Miror tamen, unde possint elicere «deprecante patre», hoc est: rogante, quod interficeretur. Nam, si fuisset id mandato patris factum, nunquam filius hoc ei, cum fuisset facinoris socius, obiecisset. Nec video, quomodo sine lesione manifestissima littere possint huic sensu verba, que dicit filius, coaptari: «Pro adultero filio rogas» et alia omnia, que sunt ad idem dicta. Que, si velint ad ironiam trahere, tunc filius, qui occidit, videbitur se et suum facinus accusare.

Vale et id, quod tibi per Iacobum meum scripsi et de quo tua michi nobilitas spem dedit, taliter memorie tradas, quod nec ipse nec ego spe, quam concepimus, defraudemur.

Florentie, die decimosexto augusti.

 

 

20.

 

Eloquenti viro ser Peregrino de Zambecariis communis Bononie

cancellario, fratri et amico carissimo et optimo

[1389]

 

HONORABILIS amice karissime. Debetur in tanta malicia temporum virtutibus favor tanto propensior, quanto magis videmus probos et bonos in hac societate mortalium rariores. Hinc est, quod cum multe virtutis et experientie vir ser Franciscus ser Ugolini de Sancto Miniate, michi meritis suis fraterna dilectione coniunctus desideret in conspectu vestre civitatis suam virtutem ostendere, honorabilem amiciciam vestram affectuose deprecor et exoro, quatenus amore mei placeat efficaciter operari, quod idem ser Franciscus ad officium capitaneatus vestre Montanee nominetur cum tali proportione salarii, quod ipse possit suum honorem saltem sine damno, ex quo cum laboribus mortalis crescit inopia, conservare. Michi vero rem adeo gratam adeoque acceptabilem facietis, quod exinde reddar vobis cunctis temporibus obligatus.

Florentie, die nono novembris.

 

Audio te consocium additum ser Iuliano. Gratulor utrique, quod ille laborum assecutus sit talem sublevatorem et quod tibi tam felix societas contigerit. Te autem monitum velim, quod semper ser Iuliano deferas presens et absens bonis et honorabilibus verbis eum collaudes, et memento ad ardua verissimum iter fore per humilitatis gradus ascendere. Vale.

Colutius Pieri cancellarius florentinus.

 

 

21.

 

Insignis eloquentie viro ser Peregrino de Zambecariis cancellario

communis Bononie, fratri meo carissimo et optimo

[1389]

 

FRATER optime. Egregius et magnificus miles dominus Vannes de Castellanis desiderat in officio potestarie civitatis Bononie se exercere. Vir quidem alti animi et magne prudentie est et – quod inter nostri temporis homines conspicuum est et rarum – adeo pecunie dominans, quod illa noverit uti, non ipsam congregare. Eapropter te rogatum velim, quatenus pro honore tanti viri, quanta potes, cum efficacia totisque viribus opereris. Et presertim id sit tibi cure, quod primus inter nominandos, cum vota discutientur eligentium, proponatur. Vale felix et mei memor.

Florentie, die decimoseptimo novembris.

Colutius Pyerii cancellarius florentinus.

 

 

22.

 

Venerabili viro domino Ubaldino priori Sancti Stephani

[1389]

 

VIR venerabilis, doctor egregie ac dulcissime pater mi. Non possem exprimere, quanta me iocunditate perfuderint amicabiles littere tue; iocundum equidem michi fuit in domini Lapi nostri redire memoriam. Quem enim tulit nostra civitas studiorum nostrorum et eorum, que ad eloquentiam pertinent, indagatiorem? Quis sibi poeta non notus, imo non tritus? Quis Ciceronicarum rerum peritior, quis hystoriarum collectione fecundior, quis moralium preceptorum imbutior? Deus bone, quanta dulcedine quantaque soliditate sermonis, quanta demum promptitudine, cum dictaret et officio scriptionis incumberet, affluebat; quam splendida vocabula seu propria seu novata sibi, dum scriberet, suppetebant; quantus exundabat ornatus, quales quanteque sententie; denique, quis totius orationis splendor, qualis varietas quantaque maiestas! Non pugnabant, sed conveniebant illic

 

humentia siccis,

Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

 

O si videres aliquam ex multis, quas aliquando dictavit, epistolis, crede michi, nulli tibi videretur in stilo posterior, ut aut, quicunque compararentur, equaret aut vinceret. Quis autem, postquam omissis nostris studiis ad Decreta se contulit, quantum iam natu grandis profecerit, explicabit? Tu michi testis, qualia perdocebat in scolis quantaque apud tribunalia ventilabat! Scio, quod nullus in legendo profundior, in patrocinando nullus acutior, nullus in consulendo subtilior. Utinam litteratoria contentus militia nunquam ad ambitionis tumidos spiritus animum applicasset! Vixisset in patria pacificus et immotus, nec ipsum vidissemus extorrem plus, quam etas eius ferret in agibilibus laborare. Non esset nunc ignotus sue sepulture locus, sed in patria cum suorum maiorum ossibus quievisset aut novo monumento celebrem sibi locum et suis posteris in aliqua civitatis nostre basilica possideret. Nunc autem, proh dolor! cum tantus vir in urbe Roma dìem clausisset extremum – non dicam etate altera, sed post pauculos annos – vix etiam cum diligentia suum potuit reperiri sepulcrum. Minima quidem, si ad ipsum spectemus, imo nulla prorsus iniuria; institutione siquidem naturali nichil ferme defensionis nostri corporis in nostris manibus situm est; post fata vero nullam prorsus, quid de nobis, sive corpore nostro fiat, nobis potentiam reservamus. Totum corpus, quod terra est, dedit Deus filiis hominum, ut quantum ex hoc pertinet, toti ex alterius arbitrio pendeamus.

Et – ut ad id, quod tangebas, paulisper accedam – non fabricemus nobis terrestrem sepulturam corporis, sed celestem patriam in excelsis. Nam, si – ut veraciter atque pie dictum est – opera nostra sequuntur nos, conemur non confidentes in homine, quod maledictionis est , sic operari, cum vivimus, quod morientes eternam patriam habeamus et hodiernum, non crastinum cogitemus. Omnia siquidem transitoria crastina sunt, eterna vero semper hodierna dici debent, quibus equidem non fluit tempus, sed in illa eternitatis immutabilitate posite nichil expectant in se crastinum, cum assecute fuerint eternum. Hec hactenus.

Et cum istuc oratores nostri communis veniant, nichil ulterius addam, nisi epitaphium illius clarissimi viri, quod te iubente dictavi. Quod si denario comprehensum est numero, qui quidem maxime et inter compositos numeros prime perfectionis est, cum perfectissimi viri perstringat laudes, aptissime factum est. Tibi autem quas commendationes dixerim, profecto non habeo, qui solus hoc nostro tempore, quo – sicut previdit Apostolus – «homines amantes sui» sunt, cunctos exemplariter monuisti non debere dilectiones finiri cum vita, qui tam ardenter diligas et memoriam et cineres defunctorum. Vale felix, et me domino nostro suppliciter recommenda.

Florentie, die vigesimoquarto novembris.

 

Castilionchiades hoc sera et postuma Lapi

Progenies, Lapus, marmore subtegitur:

Optimus eloquio, sacri Helyconis alumnus,

Et calamo scribens vix Cicerone minor.

Canonici iuris doctor sagaxque patronus,

Maximus et cathedra maximus atque foro.

Quem studio partis guelphe Florentia pulsum

Vidit et ingemuìt, nunc pia Roma tenet.

Doctori propria celebri pietate notandus,

Hunc Ubaldinus constituit tumulum.

 

 

23.

 

Insignis eloquentie viro Peregrino de Zambechariis cancellario communis

Bononie fratri meo dulcissimo et optimo.

[1390]

 

AMICABILES et vere caritatis affectibus exardescentes litteras tuas, vir insignis, frater et amice karissime, dum excelsos dominos meos ad natalicia sancti Felicis martyris – ut est ingens huius civitatis religio – veneranda prosequerer, media in via primo letus, quia tue fuerant, accepi; deinde sic pergens avidissima lectione percurri. In quibus quidem tria precipue nunc discutienda suscepi. Primum est, quod te non bonum custodem lubricarum divitiarum fuisse testaris; secundum, quod tres ex filiis meis vitande pestis gratia Bononiam ad te mittam et affectuose postulas et amplissima liberalitate deposcis, de quibus paucula respondebo; tertium, in quo paulisper immorabor, est – ut tuis utar verbis – te mestum audisse Florentie multos ex peste cadere meque vario et non forte rationabili innixum esse proposito ad evitandam pestem aeris mutationem non conferre; monens, quod, si illud pro me mutaturus non sum, pro salute tamen liberorum meorum mobilis fiam.

Et – ut per ordinem ista pertractem – si divitiarum malus custos fueris illas in usus honestos effundendo, non te peniteat, non velis aliter te gessisse. Non enim quantum, sed qualiter expensum sit, in sapientis vel optimi viri rationibus inserendum est; turpe dispendium est male denarium expendisse; bene vero totam consumpsisse substantiam nunquam esse poterit non honestum. Melius est totum, quod et parentes hereditarium dimiserunt et coniunctorum vel amicorum liberalitas attulit aut dispositione legum accessit seu fortuna dedit vel comparavit industria, honesta ratione consumere quam thesauros inextimabiles congregare, parum interest fimum accumules an thesaurum, si finis utriusque fuerit solummodo conservare. Habeas itaque tecum rationem; et si divitias in res honestas vel expendisti collectas vel colligendas neglexisti, gaude et letare et hinc habitum liberalitatis et virtutis acquisivisse maximi precii facias. Sin autem – quod de tali viro credendum non est – vel iuventutis fervor vel alia humane fragilitatis inscitia te sinistrorsum egerit, dole tecum: non hoc videlicet effudisse pecunias, sed male potius vel turpiter egessisse. Te tamen ita coneris erigere, ita mentem a sensibus elevare, quod turpitudinem excutias, pecuniam vero parvipendere non dediscas. Magni quidem et preclari animi est non desiderare divitias, sed maximi contempsisse. Quamobrem gaudeo, quod tibi videam illam animi magnitudinem non deesse circa divitiarum usum, que debet et potest a sapientibus expeti vel in amicis et benivolis exoptari. Ecce enim tres filios meos postulas, uxoris tue cura et diligentia, annis, non mensibus, non extorte, sed gratissime, non turbata, sed leta fronte – sicut scribis –, sed longe magis – sicut teneo – nutriendos. Pro quo quidem habeo tibi gratias, et hec tante humanitatis et dilectionis oblatio michi non recepti solum, sed maximi muneris perpetuum instar erit; et tanto magis, quanto clarius mecum ipse cognosco non ex aliqua beneficiorum vicissitudine prodere, sed solum ex liberalitate propria manavisse. Moneo tamen, quod, ubi ratio gratitudinis et debiti non astringit, in beneficiis collocandis non dilectionis magnitudini, sed potius indigentie consulas. Non enim solum

 

Inique comparatum est, hi, qui minus habent,

Ut semper aliquid addant divitioribus.

 

– ut inquit Comicus –, sed etiam divites divitibus elargiri non liberalitatis officium, sed utilitatis potius commertium est. Quod pleno superinfunditur, effluit; quod autem transfertur in vacuum, diutius manet. Est michi per Dei gratiam ingens et onerosa familia, est et, unde domi possim et foris, donec presens fortuna manserit, educare, ego – sicut in civilibus stipulationibus conceptum est –, quicquid obtulisti, habeo acceptumque tuli; ego tibi perpetuo remanebo ad vicissitudinis officium obligatus; tu acceptilatione, si per epistolam potest legitime interponi, liberatus esto. Hec hactenus.

Nunc ad illud ultimum veniam, in quo te virum cordatissimum et ferme totum mortalium genus – quod contra me sentire videtur – admiror. Ais enim me non rationabiliter opinari, quod ad evadendum pestem aeris mutatio non sit bona. Hoc ego si negavero sique contendere voluerim has egritudines, quas pestilentes dicunt, non extrinseco aeris vitio inferri vel conversatione per contagium serpere, sed potius ab intrinseco principio vel celestis influentie violentia proficisci, quis rationabiliter poterit contrarium demonstrare? Nam, cum nulla sit visibilis causa putredinum vel aliorum accidentium, cur aerem dicere valeamus infectum, celum, solem et innocua sidera criminari? Quod si verum est, cum quodlibet elementorum infinite quodammodo fortius sit superne impressioni resistere quam corpora nostra mortalia, cur aeri dementes ascribimus et non ad certam positionem siderum, etsi non sensibilius, longe tamen rationabilius, revocamus, ut iam non oporteat aerem fugere, sed celi siderumque potius malignitatem et iniuriam devitare? Et si iuxta mathematicorum vanitatem cuilibet connascitur fatum suum, quid prodest hac vel illac discurrere, cura semel impressum non possimus, quin semper inhereat, removere? Sed hec dimittamus. Nunquam enim pertinacius ista contendi. Nec dixi aerem pestilentem effugere bonum omnino non esse; sed ita tamen fatear bonum, quod hoc effugium certissime teneam ad evitandam mortem penitus non conferre. In qua re tuam et aliorum cum prudentiam, tum fidem, tum christiane religionis auctoritatem doctrinamque requiro. Audite parumper ex divinarum Scripturarum oraculis depromptam – ni fallor– non meam, sed sanctissimorum doctorum veram et claram sine dubitatione sententiam: «Cuncta Deus secutura presciens ante secula decrevit, qualiter per secula dìsponantur.» Gregorii verbum est hoc ex Moralium librorum duodecimo. Glosa, si potes; dic, ut tuo blandiaris errori, hoc ad hominis mortalis vitam nullatenus pertinere. Sed audi, quid subdat: «Statutum quippe iam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur vel quantum adversitas feriat.» Et apertius paulo post subinfert: «Statutum quoque est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat.» Quod si – ut catholice et verissime tenendum est – fixe et ìmmutabiliter statuit ab eterno Deus, quando quelibet anima de sue carnis corruptibilis sarcina liberari debeat, nec ipsam in hac corporis et anime coniunctione, quam vitam dicimus, ultra prefixum terminum omnino tenere possimus; nec dato, quod prius possimus excutere, continget unquam vitam ante finem dati temporis terminare, quid prodest fuga quam dicitis, cum, quoquo te verteris, non possis illum divine dispositionis et prescientie Dei terminum commutare? Sed insurgent hi pavidi discursores, qui sibi non in Deo – sicut decet –, sed in suis vanis erroribus salutem ponunt, et hec mecum confestim reducentes ad calculum dicent me contra sensum et experientiam disputare. Nonne videmus – inquiunt illi –, quod ex eis, qui in loco pestis remanent, longe plures sine comparatione cadunt quam ex illls, qui ad salubrem aerem confugerunt? Ego autem audacter affirmem, quod, si cuncti, qui remanserunt, aufugissent, tot prorsus ex ipsorum numero et solos illos, qui in peste decesserunt, fuisse penitus morituros et illos ipsos, qui fugientes se gloriantur et gaudent evasisse, eodem modo vivere, si mansissent. Pauciores ex illis pereunt, quia plurium dies adhuc ad id temporis non venerunt.

Prodest igitur hoc tuum laudatum effugium, non ut mors evitetur, si immineat, sed si tunc temporis futura non est; non ut vivant, qui fugiunt, quorum adhuc hora non venerit, sed ut aliter vivant. Quanti autem hoc bonum sit, illi viderint, qui fugam istam tam avide sequuntur et laudant. Michi autem adeo parvi precii semper fuit, quod, cum iam quinque pestes generales evaserim et unam particularem, nunquam tamen fugiendum duxerim, nunquam locum pestis adire recusaverim vel amicos ex morbis etiam pestiferis laborantes destiterim visitare; semper hac fide plenus hacque sententia confisus, quod constituerit michi terminum Deus, qui preteriri non poterit, et quod me nec prius nec aliter evocabit, quam ab ipso fuerit ante secula destinatum. O quanto melius esset cogitare, quod ignis, grando, fames et mors, hec omnia ad vindictam super iniquos creata sunt, et recordari, quod iustitia liberabit a morte, converti ad Dominum et flere super peccatis suis! Nam et morti non, quam ab eterno providerat Deus, sed quam Ezechias rex merebatur – sicut vult Gregorius – additi sunt quindecim anni. Audivit enim Deus orationem eius et vidit lacrimas suas et sanavit eum. Vel – ut Aurelii sententiam referam – «secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse presciebat et in sua voluntate reservabat. Non ergo id fecit, quod futurum non erat; hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse presciebat. Nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores iam vitam finierat; secundum illas autem, que sunt in voluntate et prescientia Dei, qui ex eternitate noverat, quid illo tempore facturus erat– et hoc vere futurum erat –» quia «tunc erat finiturus vitam, quando finivit vitam. Quia, etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique presciebat, cuius prescientia falli non poterat; et ideo, quod presciebat, necessario futurum erat.»

Hec Augustini verba ex sexto super Genesim ad litteram, capitulo tertio, transtuli; ut putes meum hoc, quod non rationabile propositum dicis, et veritati et testibus opulentissimis subnixum esse. Tu autem vale felix et mei memor. Ego tui et vivus et hac resoluta copulatione mortalis et immor talis substantie, qua homo sum, michi crede, meminero.

Florentie, quarto nonas sextilis.

 

Tuus Collutius Pieri cancellarius florentinus.

 

 

24.

 

Eidem Peregrino

[1390]

 

LEPIDISSIMAS mellifluoque sermone reduntantes epistolas tuas accepi, per quas adhuc in proposito perseverans, vir insignis, frater et amice karissime, quod fugiendum sit ex aere, quem corruptio invasent, quo nos conservemus in vita, pertinaciter asseris et vocatis in medium rationibus profiteris. De quo quidem parumper loquar, ut hunc errorem, si tamen fas est credere te in splendore tam perspicue ac solide veritatis errare, tibi, si possum, excutiam teque in veri luminis claritatem mea oratione perducam. Nam de ceteris, in quibus tibi mecum nulla contentio est, superfluum esset, imo ridiculum, disputare, si tamen ad unum, quod minus quam benigniter obicis, ante quam ad ista veniam, replicarim. Inquis etenim – ut tua verba repetam –: «Habes michi grates ex eo, quod non suscepisti nec sumere vis, ne, cum casus exegerit, in tuam paternam edem cum fide subintrem: alia ratio subesse non potest.» Hec verba tua sunt. Que, quam inepte posita fuerint, mecum paulisper adverte. Dicis equidem, quod gratias egerim ex eo, quod non susceperim. Ego autem non de susceptis, sed de oblatis retuli gratiam, sicut tue dilectioni tueque humanitati debite gratitudinis officio debebatur. Sed, unde subiunxeris, quod illa nolim accipere, ut, cum casus persuaserit, in meum domicilium non declines, ego non video. An amicicie, que virtutum tum opinione, tum admiratione contrahitur, modus est, quod, qui donum recipere noluerit, amico nichil impendere teneatur vel quod ille nichil petat nichilque recipiat ab amico, cuius fuerit oblatio recusata? O perfecta ratio, non recipis, ut non reddas! Quid istuc etiam inter avarissimos periculi foret in presenti recipere, quod, si requiraris, restituas in futurum? Facilius autem te forsan arguerim id te obtulisse, quod receptum iri non crederes, quam tu me recusasse, quo tibi precludatur aditus postulandi. An ea, que amicus dat vel offert amico, eo sunt, quod ad similia recipiens obligetur? Absit, quod hoc credas: absit inter nos, si te profitearis amicum, hec, licet inciderint, ad obligationis vinculum allegari. Una est obligatio et obligationis causa: solus scilicet dilectionis affectus. Hic, si verus est, qualem erga te concepi qualemque spero te comitate tue benignitatis erga me, licet id non merear, concepisse, sic ambos composuit, sic nostra communicavit, quod tu sis ego necnon et ego sim tu; et que tua fuerant, non tua – sicut erant – esse desierint, sed ex mea persona iam etiam inceperint esse tua; ut ego in his, que mea fuerant, hoc plus iuris acquisiverim, quod etiam ideo mea sunt, quoniam inceperint esse tua. Non offeras igitur, que mea sunt, et, si illis non utor, noli conqueri; sed, ut mea, si placet, taliter conservato, quod, cum elegerim cumque necessitas aderit, te non arguam minus diligentie, quam oporteat, habuisse. Quod tunc solum futurum est, cum illa non collocaveris, sicut decet. Ego tua hec, que in manibus meis sunt, conabor taliter conservare, quod nec iure poteris mordere collectas nec honeste reprehendere dispensatas. Et desinas de amico tuo – ne dicam: tam turpiter – tam inhumane sentire: ut amodo me quesisse vel quesiturum in posterum occasionem aut causam, qua tuis, que apud me fuerint, non utaris, nec cogites nec scribas. Hec satis.

Nunc autem ad id, quod in controversia nostra versatur, accedam. In qua materia primum ad illa, que nobis obicis queve in argumentum assumis, quantum visum fuerit esse necessarium respondebo. Ais enim, quod ex gratia tres ex meis liberis tibi tradam, ut in experimentum veniam, si submoti ab aere infecto melius quam degentes in sospitate solida servarentur; nam tunc, quod sermonibus colluctamur, experientia veram sententiam protulisset. Quibus verbis tuis pauca subiciam. Offers etenim experientiam, que fieri non potest. Nam quomodo scire possumus, quod illi, qui fugiunt, si remanerent – ut arguis – morituri fuissent, cum simul nullo modo recedere valeant et remanere? Quod si fortunam – ut ita loquar – aliorum adducas, cum cuilibet sit sua periodus suaque natura, non potest hec experientia indicare; que – ut vere experientia sit – aut in eodem sumenda est aut in similibus taliter ostendenda, quod infallibile sit aliter evenire. Unde, si cuncti, qui remanent, morerentur nullusque de fugientibus deperiret, tunc posset experientia, quam exigis, allegari. Sed, quia nec omnes ex his decedunt nec ex illis cuncti salvantur, aliunde velim experientiam sumas, ut possis hanc tuam sive opinionem sive sententiam confirmare. Coniectura quidem non est experientia; quanquam – ne me credas omnino, quos allegas, medicos non legisse – summus medicorum, de quo Macrobius testatus est, quod «tam fallere quam falli nescierit», non dubitaverit scribere: «Vita brevis, ars vero longa, tempus acutum, experimentum fallax»; ut etiam experientie, si qua tanti viri tibi videtur auctoritas, non adeo pertinaciter innitaris. Hoc tamen – ut alias scripsi – tibi et omnibus declaratum velim me nunquam contendisse, quod aerem infectum fugere non sit bonum; sed id solum constanter asserere, quod, cum stet sua cuique dies, hoc ad evitandam mortem, quam cuilibet ab eterno Deus certo instanti temporis infallibiliter ordinavit, «cuiusque voluntas» – ut inquit Aurelius – «rerum est necessitas», non prodesse. Ex quo videre potes, quam verum sit, quod immediate subiungis: «Possumus enim» – inquis – «mala custodia et adverso regimine diem nobis prefixum breviare, si liberi arbitrii – ut tenendum est – nobis a primordio est evi concessa potestas.» Hec verba tua fuisse – certus sum – sine dubio recognoscis. Quam autem vera sint, vide; et quantum ad hanc materiam valeat hoc vestrum liberum arbitrium, si placet, advertere. Principio quidem dic, obsecro, diem a creatore nostro prefixum quibus potest creatura viribus breviare? An aliquid ita variare potest malicia vel fragilitas creature mortalis, quod illum eternum divini numinis lateat vel frustret intuitum? Non credam adeo te huius opinionis errore vel ebrium vel deceptum, quod hoc audeas affirmare. Sed dices: «Quid igitur? Non possum michi – sicut Cato sicutque Lucretia – manum inicere et future mortis tempora prevenire?» Potes, inquam, naturalis spacii terminum violenta morte refugere et ad diem, in quam te natura ducere poterat, non venire, sed eterne et infallibilis providentie diem nec prevenire vales nec etiam pertransire. Iam video te – ni fallor – de sententia eiectum; iam video te velut attonitum, quantum erraveris, intueri; nam stante positione tua certum erit creaturam posse previdentiam sui creatoris fallere; quod, quam absurdum sit, tu ipse considera. Restat, ut de vestri liberi arbitrii potentia disseram. Prepara te, si placet, lumini veritatis, et mentem fac parumper a sensibus eleves, et, que dicturus sum, non cursim, sed mature considerationis indagine ponderato. Liberum arbitrium credo intelligas id, quod diffiniunt voluntatis nostre liberam facultatem. In quo fare, precor, est ista libertas arbitrii? Certe in solo motu libere voluntatis. Possumus etenim aliquid velle vel nolle; potest et ipsa voluntas ad actum volendi vel nolendi se libere terminare: facere autem, quod volueris vel fugere, quod non velis, alterius potentie est. Non enim in tue voluntatis arbitrio est, quod ambules, quod persuadeas, quod loquaris: est eius potentia, quod ista velit, non quod ista perficiat. Nam, licet velis et ardentissime velis – verbi gratia – persuadere, non sufficit, nisi loquaris, nisi necessarias ad hunc finem invenias, ordines et pronunties rationes. Que quidem alterius potentie nullus potest, nisi desipiat, denegare. Nam et, ut ambules, spacium oportet habeas et pedes non taliter impeditos vel debiles, quod in actum ambulandi non possis exire. Potes igitur – ut ad propositum redeam – velle mori; sed, quod moriaris, ab alia necesse fit pendeat potestate. Elicit itaque libere voluntas actum suum, qui est velle vel nolle. Imperat et illos, quorum ipsa voluntas principium est quique per potentias voluntati subditas explicantur; elicere perfecte totaliter et per se potest, potest etiam imperare; sed, quod imperata fiant, licet absque voluntate movente fieri non possint, alterius est potentie, non libere voluntatis. Unus solus, Dei scilicet et hominum mediator, Christus Iesus dicere potuit: «Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.»; ut stante necessitate rerum, quas immutabilis Dei voluntas ante secula decrevit esse futuras, non tollatur omnino libertas arbitrii; cuius est sola potentia velle vel nolle, quicquid contingentia rerum exhibet vel necessitas eterna producit. Nullus enim rerum exitus, licet omnium mortalium voluntati contrarius sit, impedit hanc, de qua fundamentum facis, arbitrii libertatem. Sed inquis: «Que dementia est fulgura non vitare?» Ego autem – ut de me loquar – vix formidare soleo has celi minas et mirandam hiulci fulminis potestatem. Sed posito, quod formidem, doce me, qua possim illud ratione vitare. Debeo ne stare vel fugere? Quod si fugiendum censes, dic, in quam partem, dexteram sinistramne declinem? An passum retraham? An procedam? An subterraneum fornicem adeam – sicut de Octavio legitur – et ipsum ad quinque pedum profunditatem immergi telluri faciam, – quod referant aliqui, si Plinio credimus – hanc aeris violentiam non posse terram altius penetrare? O Peregrine mi, quot vidimus occurrere fulminibus, cum fugerunt; quot illis non affici, si steterint, et e contra! Que ergo dementia est fulgura non vitare? Et– ut subdis –: «Ab ira Dei, quando nocentem populum pestifera cede persequitur, se haud festinis gressibus elongare?» Nulla prorsus; imo potius stultissimum est timere, quod non possis effugere. Sed video, quod cum Deo ludas, qui putas eius iram evadere, si recedas. An loco credis, non hominibus Deum iratum? An credis ipsum illum solum intercipere, quem in illo pestis loco reppererit, et alibi non pertingere sue maiestatis suique numinis potestatem? O quanto prudentius et verius est dicere cum Psalmista: «Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris? Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua.» Quanto melius erit non hec solum dicere, sed sentire! Sed addis: «In igne stabo, ut non ardeam?» Non stabo profecto. Cuncta quidem combustibilia corrumpit ignis: sed pestis omnes – ut cernimus – non extinguit; quanquam et Deus in camino ignis succendiariis exustis tres pueros sine lesione salvarit; ut videre possis has secundas causas penitus nichil posse, nisi quantum causa prima permiserit, sine cuius concursu suspenditur omnis actio quarumcunque causarum. Sed ulterius adicis: «In igne stabo, ut non ardeam, et in putredine, ut totum corpus infectione non vastem?» Stare profecto videmus multos in aere, quem infectum dicitis, incorruptos, incolumes, illesos. Stetit et Iob in sterquilinio percussus ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius, radens testa saniem; et tamen vixit et, cum illa permittenti Deo placuit terminare, sanavit illum. Sed inquies: «Est tentare Deum in luctibus, si in iocunditate possumus, commorari.» Imo iocunda mundi querere Deum est relinquere. Huic autem tentationi, quam ponis, divinus tibi respondeat Concionator; audi, quid similiter sentientibus suggerat Sapiens: «Melius est» – inquit – «ire ad domum luctus quam ad domum convivii.» Et subdit: «In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat, quid futurus sit.» Quid autem in domo convivii, quid in aliis nostrarum iocunditatum conventibus cogitetur, tibi rerum harum expertissimo iudicandum linquo.

Sed ad alia pergam,que refellendi studio subiunxisti. Allegas enim doctissimum medicorum Avicennam, ubi videtur originem pestilentie vestigare et qualiter concipiantur febres, quas asserunt pestilentes. De quibus quidem tam sibi quam admirabili Galieno, ubi De differentiis febrium agit libro primo sub speciali capitulo De febribus pestilentialibus, credendum de morbis et ipsorum tam origine quam radice necnon de remediis pro bona valitudine reducenda preparandis censeo. Ita tamen et ipsis et aliis credendum putem, quod nichil plus vel aliter valere debeant medicine, quam ab eterno fuerit per rerum omnium opificem ordinatum, nec diem nostre mortis, quem ille previderit, esse possibile vel ante capere vel transire. Verumtamen, cum satis probabilius sit ordine nature et operatione naturali longe citius mixta corpora quam simplicia debere corrumpi – sicut et in alia littera memini me scripsisse –, nescio, quid prosit iam infectos homines fugere, cum secum trahant corruptionem et morbi causam. Sed esto, quod prosit; non putes tamen illis aliquid allaturum, qui egrotaturi vel morituri sunt, quominus in id incidant, quod ante tempora Deus previdit, quos est impossibile previsionis eterne seriem vel effugere vel vitare. Omnia quidem, que futura sunt, ideo sic futura sunt, quia Deus illa previdit. Et licet in secundis causis ipsa per se considerata contingentia sint, coniuncta tamen providentie Dei, quod de necessitate futura sint, supposita Dei providentia nullus potest, qui recte quique catholice sentiat, denegare. Sed quia subinfers medicinam divinis legibus approbatam – quod tamen nusquam memini me legisse – precipere, quod locum pestis fugere debeamus; velim libenter audire, quis talis fuge sit auctor. Nam Avicenna vel Galienus hoc inter remedia morbi vel inter preservationis consilia prelibatis maxime capitulis vel alibi non scripserunt. Nec credam aliquem autenticum medicorum hoc remedium vel suis prebuisse temporibus vel etiam posteris reliquisse; sive noluerint scribere quasi remedium, quod non foret, sive pluris senserint esse momenti in aere, quo nutritus sis, ut vivas, quam in eodem aere nocumenti, qui infectionem conceperit, ut decedas; sive forsan optimi illi viri, qui salutem posteris polliciti sunt, noluerint illa scribere, que viderent lucrum medicis non afferre. Dicis autem ad predestinatum fatum me recurrere; quod tamen me fecisse non recolo. Si tamen appellatione fati summi Dei dispositionem intelligas, licet cum Augustino corrigendum censeam esse vocabulum, teneo tamen ingenua confessione sententiam. Quoniam hanc dispositionem cuncta regere cunctaque ab ipsius eternitatis infinitate nusquamque reperiendo principio, si catholice senserimus, ordinasse, sine dubitatione tenendum est. Quod autem mirari videris et cornuto – sicut aiunt – paralogismo te credis arguendo concludere, si ad illa, que de libero arbitrio supra dixi, recurras, facile poteris et perspicua ratione dissolvere. Nam – ut paulo ante retuli – stant simul infallibilis rerum necessitas, secundum ordinem prime cause et contingentia futurorum, si causas istas immediatas et proximas volueris intueri. Et posito, quod cuncta de necessitate proveniant et, licet Deus in nobis et nobiscum operetur non solum posse, sed velle nostrasque sine dubio moveat voluntates; stat tamen libertas arbitrii, quo possumus quecunque, sive necessaria sive voluntaria sint, tam velle quam nolle. Poterit itaque tuus ille tyrannus, si coniurationis in se conscium ceperit, interficere velle vel nolle, sicut et Herodes Christum interficere voluit iubens cecidi tantam multitudinem puerorum; licet interficere non potuerit, matre cum puero atque Ioseph in Egyptum – sicut legitur – fugiente. Nam et etiam gentilium principes fassi sunt imperium fatali necessitate contingere nec ipsum posse morte preripi, cum, que de necessitate futura sunt, nostris nequeant viribus impediri. Poterit itaque tyrannus coniurationis conscium vel auctorem, etiam si de necessitate legis eterne ab ipso perimendus sit, iuxta sue voluntatis arbitrium occidere velle vel nolle. Occidere vero – sicut sepe dictum est – non arbitrii et voluntatis est, sed alterius potentie, que parere possit imperio voluntatis.

Habes – ni fallor – dubitationum tuarum claram, si protervire non velis, perspicua solutione sententiam. Videre potes igitur, quod, cum omnia, sive voluntaria dicas sive contingentia sive necessaria sint, infallibilis ordinis eterne legis, hoc est: divine providentie serie, deducantur; ita quod, prout provisa sunt, omnino futura sint nec possint aliter provenire, quam in prima et immutabili causa ab eterno sunt; vanum penitus esse, quod sperant isti, qui fugiunt, se unicum et probatissimum – ut aiunt – remedium invenisse, quo possint imminentem ex peste mortem per mutationem aeris evitare. Sed dices: «Cur non idem de medicinis affirmas?» Hoc idem autem etiam super his iudicandum censeo; nichil plus valere, scilicet medicinas, quam ordine prime cause permittantur: parique ratione iubeo etiam omni medicorum turba reclamante cunctos sine dubitatione tenere non posse medicinam prefixum a Dei providentia terminum prorogare; nec, etiamsi medicine penitus recusentur, properata morte posse statutos vite limites prevenire, hoc credo, hoc catholice et cum catholicis teneo; et in hac non opinione, sed clarissime veritatis indubitata sententia et salubritatis et epidemie tempore me consolor sperans in illo, a quo quidem taliter omnis creatura dependet, quod nisi subtrahat illam influentiam, qua cuncta constant nec possunt omnino non esse, quod de me et meis, ubicunque permanserim, ordinabit, sicut est bonum in oculis suis; et quod ipsum cura non detinebit taliter universi, quod dici fas sit individuorum in ratione sui regiminis oblivisci. Vale felix et ser Iulianum nostrum vice mea salutes et, quantum in te est, venereris et colas. Iterum vale.

Florentie, sexto septembris.

 

Post ordinatam litteram, quam tibi mitto, recepi quandam epistolam sub nomine domini Iohannis Namorati de Esculo. Et video, quod, quasi tu non sufficias, pugiles submittis, verum quia puto, quod venerabilis vir sit, ne se putet superasse, cum victus sit per ista, que replico, propediem ad submovenda, que scribit, paululum laborabo. Interim autem eum vice mea volo salutes.

 

 

25.

Littera responsiva ser Colucii ad dominum

Iohannem Namoratum de Esculo.

[1390]

 

ET tu quidem, vir insignis, doctor egregie, miraris me scribere vel tenere fugisse locum, in quo pestis efferveat, ad hoc non conferre, quod vivas. Nec puto tamen, cum et Psalmistam alleges et Genesim, te non taliter de fidei nostre preceptis imbutum, quod ignores omnino Deum cuncta disponere et in aula sue maiestatis, que totus mundus est, nichil fortuitum nichilque inordinatum temere fluctuare. Nam, cum ita cuncta Deus ab eterno previderit, sicut evenerunt et sicut eveniunt et omnino sicut futura sunt, quis audeat affirmare, quod contra talem ordinationem possit aliquid efficere creatura? An forte putas cogitationibus seu operationibus posse perfungi quicquam, quod non fuerit in senatu supreme cause, que quidem est infallibilis, ordinatum? An putas eventus rerum sub condicione et non determinate fore previsos, ut – verbi gratia – previderit Deus Peregrinum nostrum, si manserit in tali anno Bononie, ubi sit pestis, moriturum, si autem se Faventiam contulerit, evasurum? An non potius dicendum est Deum eternaliter vidisse et statuisse Peregrinum eo anno, de quo sermo sit, iturum Faventiam et nec ibi nec alibi moriturum? Sed recipiatur ista, cui faves, opinio: solum sit remedium ex aere pestilenti – sicut dicis – effugere et, quoniam naturaliter insitum est cuique non solum prolis – ut tu ipse testaris –, sed etiam sui ipsius conservandi dilectio et cura, fac omnes hoc consilium sequi, relinquere patriam et alibi salutem petere, quam in patria non sperent vi pestilentie conservare. Fac, inquam, hoc metu cunctos relinquere patriam: quorsum est hec vestra cautio, quam tot afficitis laudibus, evasura? Nescio, si fas sit commendare singulos id facientes, quod, si universi facere vellent, nec consuleres nec laudares. Forte rectius concluderetur minus licere singulos, quod non foret licitum universis, quam e contra licitum omnibus, quod in singulis commendaris. Sed scribis novum hoc in me, quem omnes predicant, apparere. Et subdis: «Allegas auctoritates sanctorum, que forenses sunt nec inferunt id, quod voles.» Te autem admiror, vir scientifice, quod, cum michi tantum tribuas, quantum scio michi penitus non deberi, immediate redarguas auctoritates, quas allegaverim id, quod voluerim quodque teneam, non inferre. Adhuc alium non repperi; qui tali a nobis obiceret litteris vel sermone: Vellem autem illa, que dicis, a te non negatione simplici, sed probationibus et veris expositionibus edoceri. Ostende te parumper; crede michi, non invenies me – sicut arbitrari videris – impertinenter aut adeo hec pueriliter allegasse, quod non concludant et non inferant, quod intendo. Sed rationem requiris. An non vides, quod et ego presupposui, non stare cum opinione, quam defenditis, prescientiam futurorum? An forte de numero illorum es, qui dicunt in corde suo: «Non est Deus?» An Deum cecum et nichil extra se cognoscentem, qualem impietas Aristotelica prebuit, arbitraris? Si talìs es, iam tecum nolim ulterius disputare; nam – ut inquit Aurelius Augustinus – et confiteri esse Deum et negare prescium futurorum apertissima insania est. Sed responde, precor: cur illas auctoritates asseris esse forenses? An forenses, quia extranee? Forte tibi extranee sunt; sed rerum talium studiosis nedum domestice, sed firmissimum ipsius veritatis oraculum sunt. Vis videre, si prefati doctores hoc, quod astruo, sentiunt et concludunt? Lege, si placet, Expositionem sancti Thome de Aquino, quam luculentissimam edidit super Iob. Invenies super illud verbum: «Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt.»; in quo fundata est Gregorii auctoritas, in ista forma, videlicet: «divina» – inquit ille – «dispositio non fallitur; unde hominem vel diutius vel minus vivere, quam divina dispositio habet, est impossibile, licet hominem nunc vel primo mori sit contingens, si in se consideretur. Sunt autem et termini humane vite prestituti ex aliquibus corporalibus causis – puta: ex complexione vel aliquo huiusmodi –, ultra quos vita hominis protendi non potest, quanvis deficere possit ex aliqua accidentali causa, sed terminos prestitutos secundum divinam providentiam, sub qua omnia cadunt nec in plus nec in minus potest vita hominis excedere.» Hec ille. Nunc et tibi – sicut et Peregrino scripsi – permitto glosare. Si potes vel si potestis tantum mentem e sensibus elevare, fateamini libere vos ista non posse refellere.

Sed inquis: «Sicut conversatio mores, sic et corpora inficit.» Quid, si tibi negavero primam partem? At subdis non rationi, sed auctoritati subnixus: «Audi regem psalmigraphum sic aientem: 'Cum viro innocente innocens eris et cum perverso perverteris.'» Scio Prophetam psalmo decimoseptimo, imo Spiritum Sanctum per David inter alia in Dei laudem intonuisse: «Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris et cum electo electus eris et cum perverso perverteris.» Sed noli michi Scripturas sanctas, ut tibi placeas, ad sensus retrahere repugnantes. Illa quidem non de humane conversationis effectu dicta sunt, sed in Dei laudem – sicut et totus psalmus – specialiter dedicata; nam in commendationem divine gratie, que in nobis omnia bona sine dubio cooperatur, inquit David: «Cum sancto sanctus eris», hoc est: alios sanctificas gratia, quia tu sanctus es natura; et eodem modo cetera, que sequuntur, notans nunquam affectibus nostre bone voluntatis deesse gratiam creatoris. Quod autem dixit: «Et cum perverso perverteris», habet alia translatio: «et perversum pervertes.»: unde, sicut Deus cum bonis operatur bona, quia bonus est, sic cum malis quodam quasi modo pervertitur permittendo propter ipsorum culpam, quod ad deteriora labantur, vel perversos pervertit, quia – sicut inquit Apostolus – «cuius vult miseretur et, quem vult, indurat»; miseretur enim bonitate misericordie, sed indurat equitate iusticie; ut ille gratis electus sit, iste pro meritis reprobatus. Quare autem Deus huius misereatur et illum induret, non est humane fragilitatis inquirere, que non potest ad altitudinem coniunctionis misericordie et iusticie Dei – cuius voluntati quis resistet cuique quis est homo, qui respondeat – pervenire. Non temere igitur alleges michi divinarum Scripturarum oracula, nisi prius plene discusseris, qualiter sint secundum rectam intelligentiam his, que cogitaveris, applicanda. Non, quod negem conversationem corrumpere mores, qui legerim apud Apostolum: «Rumpunt mores bonos colloquia prava.»; quique ex Sapientie libro didicerim, quod deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Certus etenim sum, quod, si unum cogitaremus et non multa, cum Propheta diceremus: «Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.»; et in altum suspiraremus: «Heu michi, quia incolatus meus prolongatus est! Habitavi cum habitantibus Cedar.», hoc est: merorem et tenebras; et exilii atque peregrinationis longitudinem abhorrentes diceremus: «Multum incola fuit anima mea.» Nec esset nobis tanta de anime custodia in hoc mundo cupiditas reminiscentibus, quod teste Veritate, «qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam.» Sed ego verba iacto. Tu autem post sensum ambulans nescio etiam, si, dum legis ista, non credis. Ego autem scribens et ad cor reversus credo, sed in consuetudinem versus vix me retineo, quin relabar. Hanc autem sententiam sic amplexus sum, quod nemo me ab illa hucusquc divellit.

Sed ad illud Castrum pulcerrimum, quod secus Idrontum in Adriatico littore situm est, in quo asseris perpetuam pestilentiam esse recursum habens, duo depromis exempla. Unum ex te, quod, cum illuc appulisses, vix sumpto prandio tantam ex aspectu fedissimo accepisti tristiciam, recessisti. Refers et illum optimum civem Esculanum, dum nescio, de qua legatione rediret, ibidem unica diversione mortis causam concepisse. De quo quidem quid aliud referam quam logicum esse de singularibus ad universalia non procedere rationem? Nam, licet Alexander devicerit Orontem, non potest inferri cunctos homines id fecisse. Quod si talibus moveris exemplis, cur non potius ad te et tuos et ad eiusdem viri socios, qui recessistis incolumes, te convertis? Cur et Esculum tuum, antiquissimam civitatem, quia, quotquot genuerit aut iam amiserit aut mox sit sine dubio perditurum, non refugis, non evitas? Cur ad ipsum mare, quod tam crebris naufragiis et tam irremediabili periculo et adeo tristi genere mortis navigantes perdit, tu ipse, si tantus tibi interitus timor aderat, intravisti? Cur et ferme totum mortalium genus illud navigare non refugit? Adducis exemplum unius, ut periculi cunctos admoneas, et longe plurium, quorum successus securitatem pollicentur, nec aspicis nec allegas. Et demum me divine Scripture tonitruo edoces et deterres asserens, quod Loth iustus Pentapolim Sodomitarum refugit, ut salvus fieret. Ego autem ipsum fugientem nunquam legi, quanvis admonitum ab angelis, quod se salvaret in montem, quibus pro nocturne defensionis miraculo, cum omnes improbos illos cives acrisia, hoc est: avidentia, percussissent, sine dubitationis scrupulo credere debuisset; sed plane, fateor, dissimulante Loth exire apprehensum eum ab angelis et eductum fuisse cum uxore et filiabus extra civitatem. Sed quis Deus, qui angeli, qui etiam auctores medicine vos iubent urbem relinquere, in qua sit pestis? Imperat vobis hoc vester timor, non Deus, non Dei nuncius, non aliqua ratio, qua concludere possitis vos hac fuga mortis eventum seu periculum vel effugere vel fugisse.

Sed dic, obsecro, quoniam Ierusalem pestis invasit tempore David regis, dic, obsecro, legisne ipsum – sicut vos consulitis – aufugisse; an pro salute populi victimas obtulit atque pacifica, quibus sedari pestilentiam impetravit? O mi Iohannes, crede michi: vobis et omnibus, qui credunt idem, hoc non revelasse Deum nec aliquam concludere rationem; sed aliquem immundorum spirituum id suasisse, quo relicto Deo spem in aliud apponatis et, ut dediscant omnes Deum cuncta regere et impossibile fore – sicut est – sue ordinationis seriem declinare. Vale felix et persuade tibi me te diligere, licet invisum. Et utinam me diligas, licet indignum! Datum &c.