BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

Epistolarium

 

________________________________________________________________

 

 

 

Liber quattuordicesimus

――――――――

 

1. Domino Francisco de Montepoliciano. [1404]

2. Magistro Poggio. [1404]

3. Domino Francisco de Montepoliciano. [1404]

4. Bernardo de Moglo. [1404]

5. Galieno de Interanne cancellano perusino. [1404]

6. Ser Iacobo Manni. [1404]

7. Petro Turcho. [1404]

8. Magistro Francisco de Senis phisico arciumque doctori. [1404]

9. Sanctissimo et beatissimo in Christo patri et domino, domino Innocentio septimo [1404-05]

10. Iohanni de Spoleto gramatice rethoriceque professori. [1405]

11. Domino Petro Paulo Vergerio. [1405?]

12. Magistro Francisco de Camerino physico. [1405]

13. Georgio Stelle. [1405]

14. Domino Leonardo de Arretio secretario summi pontificis. [1405]

15. Domino pape. [1405]

16. Amico innominato. [1405]

17. Leonardo Aretino. [1405]

18. Georgio Stelle. [1405]

19. Poggio. [1405]

20. Bernardo de Moglo. [1406]

21. Leonardo Aretino. [1406]

22. Poggio. [1406]

23. Fratri Ioanni de Angelis [1406?]

24. Fratri Iohanni Dominici ordinis predicatorum [1406]

 

――――――――

 

 

1.

 

Domino Francisco de Montepoliciano.

[1404]

 

REVERENDE in Christo pater. Per litteras, quas noster Poggius michi scripsit, multa solidaque mentis alacritate percepi, qualiter fuit in scriptorem summi pontificis nuper assumptus; quod, cum michi iocundum fuerit, iocundius est, quod favore tuo, iocundissimum autem, quod mearum rogationum intuitu, litteris et testimonio meo fretus onus hoc, quod in te fuit, efficaciter, quodque Deo placuerit, feliciter suscepisti. Multa michi grata, multa plena gaudii contigerunt: difficile tamen possum rem, que michi fuerit gratior, reminisci. Cum enim ipsum virtute sua et bonitate sua, postquam eum cognovi, receperim in filium, dici non potest, quam letus sum, quod suscitaverit Deus «a terra inopem, [...] ut collocet eum cum principibus populi sui.» Si scires, quam adversa fortuna quamque diuturna prostratus pater eius iaceat et de qua ceciderit amplitudine, Deo gratias ageres. Et ego gratias ago: sibi quidem, qui inspiravit, direxit atque perfecit; tibi vero, qui tam affectuose rem hanc transigere sis conatus. Sublevasti Poggium et parentes, fratres labantemque domum totam, imo collapsam et omnia illum sublevans erexisti. Michi vero non potuisses rem efficere letiorem. Quamobrem ago gratias – quod est oris; ago quidem gratias nunc; referam – quod rei est –, non quam primum solum potero, sed quotiens Deus dederit facultatem; habebo – quod est affectus et habitus – gratias tibi semper, nec eas unquam me dici poterit non habere. Ago, referam, habeo habeboque non «magnas» solummodo, sed «ingentes», sed quantas adnitens potero «ex toto corde» meo «et ex tota anima» mea «et ex totis viribus» meis. Ille vero suppleat imperfectum meum et infinitas ipsas reddat, qui potest «mirabilia cuncta solus»; mirabiliter enim me consolatus es et illud summum ac infinitum bonum te, precor, infinite et mirabiliter consoletur.

Quod superest, tuum est: hoc manuum tuarum plasma monere, sapientia dirigere, consiliis patrocinioque fovere. Scis curie stilum, quem nulla doctrina nisi curia sola docet: informabis igitur instruesque Poggium tuum, ne possit errare. Scis mores, quo sibi consulas, obsecro, quod agendum, ne titubet et labescat. Scis insidias, ut opus sibi protectionis presidio sit, ne fiat opportunus iniurie. Tu solus ad omnia sufficis, tu sapientia monitor, tu prudentia consultor, tu tua auctoritate protector. In manibus tuis est, quantum atque qualem Poggium tuum volueris habere. Doctus erat et, si quid discendum fuerit, docilem scio futurum. Denique, postquam cepisti, te rogatum velim, opificium hoc tuum non deseras et ostendas in ipso non solum, si me diligis, sed etiam quanti facis. Vale felix et mei memor. Ego siquidem valeo et te propter multa, tum propter Poggium mente semper intueor. Iterum vale.

Florentie, quinto idus februarii.

 

 

 

2.

 

Magistro Poggio.

[1404]

 

QUOD tam subito creveris et exaltatus sis, karissime Poggi, et eo perveneris, quo vix unquam in tanta brevitate temporis cogitare, ne sperare dixerim, potuisti, letor et gaudeo; gratulorque tibi preter expectatum tam iocunda tamque grandia provenisse, velim autem hoc nec tibi nec virtuti vel prudentie tue stultus ascribas. «A Domino prorsus factum est istud et est admirabile in oculis nostris.» Cogita parumper, quot erant in romana curia, qui te meritis, laboribus et tempore precedebant, qui multos habebant diuturnitate conversationis longisque servitiis promotores. Tu, novus et incognitus cunctis, antepositus es cunctis; Dei gratia favoreque reverendi patris domini mei Francisci de Montepolitiano, cuius nomen in gloria et eternitate sit, aggregari scriptoribus apostolicis meruisti, – quoque rectius loquar – sine meritis assumptus es. Dubius pendebas anxiusque de lucro, – quodque te non oporteret – cum onere conscientie lucrifacere verebaris. Et ecce, quanta gratia quantoque Dei dono factum est, ut ad id promotus fueris, unde tibi lucrum pares et conscientiam non offendas. In Deum ergo erige cor tuum; fac illum semper in oculis habeas, fac, quod eum in aliquo non offendas. Fac patrem tuum et dominum tuum dominum Franciscum coneris taliter honorare, quod eum non peniteat promotionis, quam de te fecit, sed in dies eum ad maiora pro te, si fieri potest, accendas. Accendetur autem, si te curabis dignum officio reddere, si conaberis, ut maiora merearis, si te gratum in eum cultu reverentiaque exhibebis, si stabit tanti beneficii memoria, nec memoria solum, sed affectus, sed opera iugis, sed opus et effectus, ut id rependas, quod, quantacunque retuleris, non valebis expungere, hoc est: adequare recepta cum datis. Nec a me – quod facis – ista reputes, sed a Deo, sed a domino Francisco, cui, quicquid feceris, debitor semper eris; quantum enim tibi quotidie sportula reddet officii, tantum ei te debere iudicato. Refero gratias domino Francisco per meas litteras in forma, quam proxime scribi feci. Presenta sibi litteras atque vale.

Florentie, tertio id. februarii.

 

Post hec. Poggi karissime, videtur, quod ser Iustus de Vulterris, qui degit in curia, fecerit instrumentum laudi, quod latum fuit .MCCCLXXXVI. inter Franciscum Luperi et Antonium eius filium; laudum, inquam, vel aliam conventionem inter eos. Quare te rogatum velim, quod ipsum alloquaris et fac, quod instrumentum compleat et secure transmittat; et ego, quod voluerit, sibi mittam. Sin autem ibi forsan non haberet acta sua, fac, quod scribat michi, scribat et illi, penes quem sunt, ut edat, et illi – sicut fuerit conveniens – satis fiet. Fac, oro, quod michi perfidas et rescribe. Insuper negocia fratris Petri nostri de Servis fac sollicites et perspicias. Scribo quidem eidem domino Francisco, prout per infrascripta videbis.

Florentie, die sexto kalend. martii.

 

 

 

3.

Domino Francisco de Montepoliciano.

[1404]

 

REVERENDE in Christo pater. Scribunt magnifici domini nostri, sicut reverentia tua videbit; negocium illud, quod universis civibus est cordi michique gratissimum, placeat expedire. Ceterum, pater optime, – sicut interclusa copia te docebit – frater Petrus de Florentia et ordine Servitarum cupit gratiam, quam postulat, obtinere. Et ego quidem desidero suis meritis illud idem. Est enim etate michi filius, sacerdotio pater, honestate dilectus, virtutibus et scientia carus quique nedum hanc temporis gratiam, sed longe maiora, si peteret, mereretur. Nescio, si summus adeundus pontifex, an per alium valeat expediri. Pauper est, quod mendicantium summa laus, sed bonus, sed scientificus et virtuosus. Amici quidam florenos septem corraserunt. Eos, ut iubebis, solvent, qui regunt nummulariam apothecam Antonii del Vigna et Doffi de Spinis. Tu fac, obsecro, quod optat, impetres et pro paupere pauperiter expendas. Nimis etenim gratum est et erit, si potero, hanc sibi gratiam impetrare.

Florentie, sexto kalend.

 

 

 

4.

 

Bernardo de Moglo.

[1404]

 

DEBITOR tibi sum, fili karissime, debitor tibi sum, fateor, qui tanti temporis silentium, quod intestina summaque calamitas patrie tue, que michi quidem etiam trilustri nutritione incolatuque domestico pene natura, dare tamen et legibus mea est queque michi gratissima pignora, reliquias scilicet et ossa quondam avie mee filiique sui, patris mei, sororis unius et trium meorum fratrum, reservat fidelibus sepulturis; calamitas, inquam, patrie tue tunc servientis indixerat, nondum rupi, – quodque culpabilioris contumacie est – iam pulsatus totiens non abrupi. Nolo tamen arbitreris hoc extincti vel tepescentis amoris effectum esse. Plane quidem inextinguibilis memoria patris tui monitorisque mei mente sedet sedetque dilectio, qua te iandiu, velut filium, complexus sum. Vigent hec et fervent, fili dulcissime, nec ea demolitur tempus aut obtorpescere senium facit. Quid, inquies, igitur tanto tempore siluisti, presertim totiens, tot litteris totque occasionibus provocatus? Dicam libere. Tantus meror, tantus pudor invadebat cogitantis mentem, cum in plagas illorum temporum revocabar, quod nullo modo poteram sine magna cordis molestia tempestatis illius vulnera reminisci. Quo fiebat, ut, cum non possem silentium rumpere sine malorum illorum memoria, durum michi nimis esset incipere, quoniam de mente non poteram tante rei mesticiam removere; quam quotiens memoria repetebat, dolorem intolerabilem excitabat, licet presens vestra nostraque felicitas debuisset omnia commutare. Sed malorum altior sensus est. Nunc autem, cum eo tractu temporis perventum sit, ut dicere potuerimus:

 

forsan et hec olim meminisse iuvabit;

 

non tacebo posthac, sed scribam, sed nunc et alias respondebo. Nec tibi defuero, licet senex; iam enim septuagesimum et tertium annum attigi; sed libenter, ad quecunque scripseris, respondebo. Quod si forsan aliquid declarandum, non solum, quod scriberem, hactenus petiisses, ad singula – quod officium senum est –, crede michi, sicut hactenus, respondissem. Et licet senem velit Flaccus,

 

quod res omnes timide gelideque ministret;

Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri;

 

iuvenem, crede michi, promptumque vidisses; hactenus et posthac videbis experiereque. Nam, cum videam et sperem finem malis benignitatem et misericordiam, qua plena est terra, divini Numinis posuisse, iuvabit eritque dulce, non – ut Statius inquit – miserum, sed felicem. Extra mala positum veteres reducere questus, nec illorum memoria – quod adhuc factum est – dulcia quidem iam esse ceperunt; posthac amplius deterrebit. Urge, coge peteque dignum aliquid, in quo laborem tibique michique simulque proficiam et videbis me libentissime respondentem. Percunctans et respondens plura didici quam legens et audiens. Hec hactenus, ut patienter mecum feras exacta silentia et in posterum ad ea, que prosint, utiliter te componas.

Nunc autem ad ea, que scribis, veniam. Mittis – ut verbis utar – prophetiam magistri Benintendis, cui tantum tribuis, quod, cum – ut refers – iam annis quinquaginta mentitus non sit, ut firmiter arbitraris, non debeat et mentiri. Ego vero vidi magistrum Benintendem et novi famosum sui temporis astrologum, non prophetam. Nullum enim meo tempore vidi, qui se tanto dignaretur honore. Scio – et publicum fuit –, quod de Pepolensium dominatu tredecim annorum spacium presagiret; in quo quidem mentitus non est; quod autem plus quam annorum sexaginta iudicium fecerit, cum sua omnia nota forent, quicquid illi quinquagenarii tui testes affirment, nunquam audivi nec vidi; credoque, quod hec sint ab aliquo de preteritis vel ex coniectura preparatorum, que iam immineant, sagaci ratione collecta. Non enim solent nec possunt astrologi tam singularia nec tam aperte predicere, quorum est ex significatis communibus iuxta maiorum traditiones futura, imo futurorum iudicia perficere vel conflare. Sed quis astrologorum est, qui rationem siderum tanta ratione conceperìt, quod possit de futuris aliquid affirmare? Quis est, qui duo, celorum situs et coniunctiones, ita videat convenire, quod ex effectu prioris possit secunde positionis exitum affirmare? Nam – ut cetera sileam – nonne requiritur, ut hec sciri possint, secundum aplanes, octave scilicet sphere motum, que singulis centum annis versus orientem uno movetur gradu – sicut illi volunt – saltem trigintasex millium annorum transitus atque conversio; cuius quidem summe iuxta Veritatem hebraicam et Christiane fidei traditionem nondum quinta pars effluxit. Vel si velint – ut somniant – eternaliter mundum esse, quam habent de effectu coniunctionis, que nunc est, noticiam vel rationem? Sed inquies: «Video iudicium Benintendis multis ex partibus verum esse; video mundum ad illa, que supererant, preparari; cur ista non credam, cum illa videam adimpleta?» Quia nescis, quid Deus, rerum omnium opifex, ordinavit; quia nescis, quid liberum voluntatum arbitrium determinaturum sit; quia, quoniam ignota sunt et maxima rerum in obscuritate versantur; incertum sit, quicquid ab his dependeat, est necesse; ut, cum exploratum non sit an, que precesserunt, relata vel predicta sint, stultissimum sit affirmare ex hac scientia, quod sic erit. Nam, quod dicis – nescio, cuius – sibylle vaticinium esse, quod altera parte scribis, somnium penitus esse credo. Scio tamen, quod, qui rerum suarum odio cupiunt omnia commutari, talia somnia, imo potius insomnia sibi fingunt, ut in spem collapsos erigant et suis ipsi stulticiis delectentur et gaudeant alios, que sic somniaverint, non optare solummodo, sed sperare. Habent etiam huius generis dicta tum amphibologicam sententiam, tum obscuram talique sagacitate compositam, ut ferme videantur, quicquid eveniat, predixisse. Ut, cum iandiu cessaverint etiam in Iudea prophete, desierint, quas Gentilitas habuit, et sibylle, stultum et vanum reputem quicquam esse sibyllinum vel propheticum affirmare. Non agitet nos iste labor; sed – ut aliquando scripsi, quo tecum loquar simul cum astrologis et prophetis – quisquis sis, qui de futuris audeas aliquid affirmare,

 

Linque Deo, qui cuncta movet, qui cuncta gubernat

Quique nequit falli, quod te prescire fateris;

Non humana quidem, sed vis divina futuros

Eventus rerum prenoscere. Nam Deus ipse

Solus ab eterno sua queque in tempora cernit,

Altaque mortales premit ignorantia visus.

 

Summa rerum est, quod nec prophetis nostri temporis, quoniam nullos credo ex Deo nunc esse nec astrologis etiam fidem adhibendam censeam, cum non possint ex preteritarum constellationum effectibus, que non fuerint mundi stante principio renovate vel omnino nesciantur, si – quod falso dicitur – mundus extiterit ab eterno, facere coniecturam. Accedit ad hec, quod et astrologorum iudicia et hec divinationum insomnia videamus semper ad querentis placitum ordinari. Unde Maro noster inquit Turnum loquentem inducens:

 

Si qua Fryges pro se iactant responsa deorum,

Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva

Fertilis Ausonie Troes. Sunt et mea contra

Fata michi ferro sceleratam excindere gentem.

 

Videsne, quantus vates doceat bellantibus hinc inde fatorum stare responsa? Non credis et hostibus suas esse prophetias, quibus fortune mutationem melioraque sibi spondeant et portendant? Vana sunt ista, Bernarde, et, que quivis sibi possit leviter fabricare, ut nec inventis nec oblatis fides aliqua tribuenda sit. Dicitur apud nos expulsos patria sibi reditum armis anni primi curriculo pollicere, secundo tractatibus, tercio vero prophetiis, quarto somniis; exinde vero desinunt cogitare de reditu mutatisque consiliis ad alia se convertunt. Et hec satis. Rogaque Iulianum meum, cum nimis rebus istis sit credulus, quod se contradictorie non opponat ipsumque vice mea salutatione plurima prosequaris.

Nolo gratias agas, si te domino Iohanni de Montegranario et primitus domino Albertacio ac magistro Iohanni de Esculo commendavi. Libenter etenim, si in rem tuam esse putas, te domino meo, domino cardinali, cum iusseris, recommittam. Gentilis et consanguineus tuus me nondum adivit; si requiret in aliquo fidem meam, me comperiet esse tuum. Et vale, dilectissime mi Bernarde.

Florentie, nonas iunii.

 

 

 

5.

 

Galieno de Interanne cancellano perusino.

[1404]

 

SI te non visitavi litteris post restituta colloquia, vir insignis filique karissime, non mireris. Post tanta quidem tempora, quibus Ligusticus ille serpens cuncta precluserat, adhuc incertus eram, nunquid locum et officium commutasses. Quo per nobilem virum oratorem nostrum, qui frater meus est, volui, prius quis te status exciperet, informari; cumque michi de te secunda scripsisset, decreveram ad te scribere. Sed occupatum et senem me liberior iuvenis prevenisti; quodque prior scripseris, gratias ago, presertim quoniam aliquid disserendum proposuisti. Sed antequam ad quesitum veniam, dic, obsecro, Galiene: ubinam unum alloqui pluraliter didicisti? Non est hic mos tibi gentilis aut patrius, non est etiam perusinus. Unde mutuaris ergo, precor, istas ineptias? Honorine ducis, cum patri loqueris, ipsum mendaciis onerare? Si nescis, unus sum, admoneo, non turba, non populus, non aliqua multitudo; quo, si recte mecum loqui volueris, singulari, non plurali loquendi numero mecum utaris oportet. Nam, quantum ad honorem attinet, perfectius et honorabilius arbitror unum esse quam plures. Plus enim perfectionis habet unitas, quam monadem expressiore vocabulo Greci vocant, quam aliquis numerorum. Unde dignitatis et perfectionis gratia hec monas Iupiter ab arythmeticis appellata est. Non aliter igitur posthac me, sicut optime postremis epistole tue fecisti partibus, quam singulariter alloquaris.

Nunc autem ad id, quod queris, veniam. Videris ex me scire velle, nunquid verum putem, quod Aristoteles scribit: «Multis autem amicum esse secundum perfectam amiciciam non contingit, quemadmodum non amare multas simul.» Quod etiam Ciceronis nostri auctoritate confirmas, qui ita contractam rem esse et in angustum adductam scribit, quod «omnis caritas aut inter duos aut inter paucos» iuncta videatur. Et quid? Possumne auctores illos vel eloquentia vel disputandi diligentia superare? Consuevit Cicero de Aristotele dicere, quod fluentis auri «flumen» esset; tot rebus pretiosissimis exundabat. Et de Tullio quidem scriptum est, «quod solum» «ingenium» eius «populus romanus suo par habuerit imperio.» Possum igitur unico verbo totum expedire, quod petis, et tantorum auctorum sententiam confirmare. Verum, cum ex hoc declarari, velut dubitabili quodam, petas, credo tibi rationis aliquid in contrarium occurrisse, quod, licet non exprimas, materiam tibi forte prebuit questionis. Et quid? Ut cetera sileam – cum civilem politicamque concordiam et amiciciam auctor uterque concedat, negabimusne, quod inter cives amicicia possit esse, non unum aut paucos, sed etiam inter plures; imo – quo verius loquar et rectius – inter omnes? Nunquid amicicie bonum, quod, quanto universalius est, tanto divinius, politice negabimus societati? An dicemus, quod hoc munus Deus cuilibet cum uno paucisve concesserit, toti vero bonorum hominum inviderit societati? Sed dices, imo dicent illi nusquam et nunquam talem amiciciam fuisse repertam. Credo quidem, quod Gentilitas illa bonum tam late diffusum forte non viderit, licet aliquando legatur una cohors se letam pro salute totius exercitus devovisse. Sed nondum de celo descenderat vera caritas, in qua legimus: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una.» Quo fit, ut verissimum sit aureum verbum illud Hieronymi: «Vera enim illa necessitudo est et Christi glutine copulata, quam non utilitas rei familiaris, non presentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant.» In perfectione siquidem Christiane doctrine, si, quod precipimur, impleamus – iubemur etenim diligere proximum ut nos ipsos; nec enim impossibilia precipit nobis Christus –, quis vetat omnium Christianorum in vero capite societatem veramque perfectam et absolutissimam amiciciam esse posse? Lege sanctorum patrum hystorias. Invenies maxima monasteria et ingentes fidelium congregationes adeo unitas, quod non dubitabis inter multos firmissimas amicicias non fuisse. Nichil est, quod amiciciam impediat inter multos atque – ut audacius dixerim – inter omnes, nisi sola perversitas hominum et vitiorum atque cupiditatum ad discordiam inclinantium et impellentium ad alia multitudo; ut non sit polyphilie, si recte sentire voluerimus, impossibilitas astruenda, sed potius in hac perversitate mortalium difficultas. Ceterum benivolentia principium est, fons et custos amicicie. Hec etenim, si mutua fuerit, tam actu quam noticia amicicia est; ut inter tot, quot capere potest benivolentia, si mutua sit et nota, inter tot et amicicia possit esse. Potest hoc autem vicissim contingere simul multis; ergo et amicicia; quoniam ab ipsa nequeat benivolentia sequestrari et nichil impediat, ubicunque benivolentia sit, et notam et mutuam esse posse; imo, cum «nichil minus hominis sit» – ut vult Cicero –, «quod non respondere in amore», si provoceris; mox ut nota fuerit, mutuam necesse est. Nam, et si consideraveris habitum, licet officiorum et amicicie desint actus, absentia vel ignoratione, valitudine vel impotentia, dicemusne deficere vel rescindi caritatem et amiciciam, si maneat officiorum affectus? Non credam hec te vel auctores illos intelligere vel sentire. Nam, si virtutum habitus acquisiti vel infusi actuum impotentia non tolluntur, si supersit tamen tam dispositio quam voluntas – alias enim non esset iustus, non fortis, non temperatus aut prudens, qui semper in illarum virtutum actibus non versaretur –, quid prohibet, quod hoc idem in amicicia non contingat? Quenam maior virtutum iniuria posset esse, quam si fortune flatibus indigerent prosperis vel tollerentur adversis? Si concederetur hoc, liberalitas non esset nisi divitum, excellentium munifìcentia magnificentiaque potentum, iusticia puniens magistratuum, distribuens dominorum vel, qui rebus publicis presiderent, non aliter quam fortitudo felicium et miserorum quique inter hec crebra rerum alternatione versentur, temperantia incontinentium vel eorum, quos insensibiles appellamus. Habitibus enim, qui dispositiones animorum sunt, non actibus virtutes constant et conservantur, licet – ut illi volunt – actibus acquirantur. Ego vero cum Augustino crediderim virtutem esse bonam qualitatem mentis, qua recte vivimus, qua «nemo male utitur» et quam solus Deus in nobis operatur. Nam, quod auctoritate Philosophi retulisti, nemini contingere, quod multis amicus sit et quod, veluti rationem reddens, inquit: quemadmodum non amare multas simul, quid rationis est, obsecro? Nonne hoc est repetere principium ac rem dubiam re pariter dubia confirmare? Quod autem ille vult, negat Ovidius dicens:

 

Tu michi, tu certe, memini, Gretine, negabas.

Uno posse aliquem tempore amare duas.

Per te ego decipior; per te deprensus inermis,

Ecce duas uno tempore solus amo.

 

Et alibi a dualitate discedens inquit:

 

Denique, quas tota quisquam probat Urbe puellas,

Noster in has omnes ambitiosus amor.

 

Et – ut hoc maiore verioreque teste probem – de Salomone legimus: «Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas nimis»; et infra: «His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore; fueruntque ei uxores quasi regine septingente et concubine trecente.» Qua stante veritate sententiaque nonne licet neglecta auctoritate Philosophi, concludere: amat quis ardenter mille mulieres, reginas et concubinas, ergo potest habere similiter amicos mille? Nam utriusque par est ratio. Denique, si virtus et amicicia stant in habitu et in actu – ut satis supra probatum est –, quis exigat in ipsa, quod maxime iuxta Philosophum amicicie proprium est, cohabitare, videlicet «convivere», «conversari»? Nonne durat inter absentes amicicia? An, cum amicus dormit, licet amicicie nullum actum exerceat, amicus forte non est? Manet duratque sanctissimum amicicie fedus inter absentes dormientesque, licet pro tunc nichil agant aut faciant, quod amicicie sit. Nec metus in amicorum multitudine, quod simul unum oporteat – quod quidem iuxta Philosophum impossibile sit – contrarios actus agere, cum uno scilicet gaudere, si gaudeat, cum alio vero tristari, fletus fundere, si tristetur. Plane quidem poterit temporibus ista distinguere, ut mane cum uno funus carissimum efferat, cum alio nuptias prandens comedat, paulo post munere consolationis expleto. Quod si munus et officium, quo ad unum amicicie deserat, dum alteri vacabit amico, non tolletur amicicie cum altero necessitudo; quoniam, si sit amicus, perinde sibi satisfactum ducet et erit ac si sibi, non alteri vacavisset. Denique, si fuerit amicicie mutue nexu iuncta maxima multitudo, distribuent se per officia, ut isti dolentibus assistant, illi gaudentibus gratulentur; isti suffragentur infirmis, placitantibus illi patrocinentur. Nec in hac amicicie societate, si vera sit, poterit quis desiderare, quod amicicia postulabit. Et si solum unus pluribus sit amicus, aggredietur maioris urgentiorisque pietatis officium vel, quod differri nefas sit vel plus afferre valeat utilitatis vel tollere nocumenti plusve secum afferat rationis. Nam – ut cetera dimittam –, si simul et eodem tempore coget urgebitque par patrie necessitas et amici, nonne publicum officium private necessitudini preferemus? Sexcente possunt tam publice quam privatim contingere cause, quibus officium amoris non differemus solummodo laudabiliter et honeste, sed etiam deseremus non desertores, sed cultores potius amice necessitudinis et amoris; vixque poterit contingere casus, in quo non sit amicorum officiorumque delectus probabilis et honestus, ut quantacunque sit amicorum multitudo, si recte colatur amicicia, vera deesse non possint officia, imo superabundantius et affluentius suppetant et ministrari possint, quam si cum paucis amicicia contrahatur. Quid enim? Fac unum aut duos amicos esse tibi; nonne poterunt ambo, tresve simul poteritis similiter, egrotare? Quid tunc, si communia respexeris munera officiaque dilectionis, vel sperare poteris vel habere; vel a te, cum egrotes, amici tui sperare poterunt vel recipere versa vice? Quod quidem si contingat – contingere namque potest –, dicemusne dissolutam amiciciam vel in aliquo defuisse? Non certe. Mansit enim habitu, licet omni privaretur tunc actu, nec defuit animo, licet adesse non posset officio. Que quidem adeo vera sunt, quod, quicquid discrepent, imo somnient disputantes, qui nolunt hoc esse possibile, nec inveniam Philosophum contradicere nec Ciceronem nostrum aliquo modo negare. Sed uterque raritatem astruit; Aristoteles autem difficultatem adiecit. Multitudinem autem amicorum, quoniam non audiverant nec videbant, ipsos potius concupisse crediderim quam sperasse. Nos autem, qui talia fecisse legimus, sic doleamus ea nunc non esse, possibilitatem eorum inducamus in animum non negare.

Habes meum super hac re verum – ut arbitror – claraque ratione iudicium. Liber tamen esto sentire, quod libet; nolo quidem te vel alios auctoritati mee, que nulla sit, plusquam liceat alligare. Quod autem scire desideras, qua te dilectionis ratione complectar, paucis expediam. Non Aristotelica, quam esse vult mutuam «benivolentiam [...] in contrapassis», hoc est, qui ultro citroque simul affecerint serviciis amicicie vere. Nam, quod de Plauti libro commodato commemoras, non fuit amicicie munus, sed urbanitatis officium. Amo te Ciceronica ratione, qua dicit: «Nichil enim est virtute amabilius, nichil, quod magis alliciat homines ad diligendum; quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos nunquam vidimus, quodam modo diligamus.» Vale.

Florentie, decimo octavo kalend. iulii.

 

 

 

6.

 

Ser Iacobo Manni.

[1404]

 

KARISSIME compater, frater optime, amice karissime. Iam bis – novit Deus! – decem ducatos mutuatus sum, quo subvenirem aliqualiter indigentie tue, nec adhuc potui de residuo cum aliis convenire. Nunc tandem ser Thomasius tuus et ego mittimus tibi ducatos viginti, pro quibus solvimus florenos viginti unum et solidos duodecim ad florenum. Meis utere, sicut libet. Litteras commendaticias ad Rodulphum et testificas illius notarii a maiestate domini impetravi et mitto. Hec hactenus.

Nunc autem firmiter teneas me diligere nostrum magistrum Franciscum suarum virtutum meritis velut fratrem. Sed negocia Studii sunt adeo diminuta et pro presenti anno tam expedita, quod modum sue vocationis omnino non video; timeoque, quod memoria litterarum, quas privatim scripsit, dum presideret in patria, tempore, quo dominus de Conciaco invasit Arretium, quoniam in maxima civium frequentia lecte fuerunt; et aliarum, quas ad ducem Mediolani scripsit, pollicendo salutem Vannis de Appiano in despectum et displicentiam Florentinorum et alia quedam, quorum vulgata nimis et constans hic fama est; si tentavero procurationem, quam ego tecum cupimus, interpellabunt. Nimis enim delicate sunt istorum civium aures offensionumque publicarum gravis tenaxque memoria. Tentabo tamen, si tibi sibique videbitur; et hec diluam, quanta potero diligentia, nec votis vestris deero. Aspiret, opto, fortuna, divina scilicet dispositio, que quidem deesse poterit, non voluntas. Terrent autem me plurimum quidam sui loci ordinisque, quorum aliquis in republica plurimum potest. Tu et ipse consulite. Iussa quidem pro facultate facessam. Nimis enim facerem, quod tanti viri frui possem alloquio et sua scientia quotidie de plurimis declarari, que me turbant. Hec hactenus.

Semel discussi, an amicus veritati vel amico veritas sit preferenda. Nuper etiam disputavi, nunquid plures amicos quis possit habere. Postquam magister Franciscus non dimittens physica sicut Socrates, sed physicis moralia copulans liberioribus delectatur studiis, scito, si vult nugas meas videre, et mox – ut iusserit – epistolas illas meas mittam. Forte quidem, etsi prodesse non poterunt, non nocebunt. Vale et illum plurima salute prosequitor.

Florentie, sexto id. sextilis.

 

 

 

7.

 

Petro Turcho.

[1404]

 

VIR insignis filique karissime. Veneratus sum prime congressionis intuitu dominum episcopum Cesenatem; veneratus quidem ut episcopum, ut illiusce mei tuique domini solemnissimum oratorem, non illa veneratione, quam tue brevissime scriptionis attestatio merebatur. Occupatissimus etenim fili iam diebus duodecim et ultra mensem septembrium ero scrutiniis publicis, que patres nostri, romanum genus, comitia solebant appellare quibusque status rerum et reipublice moderatio nostris moribus stabilitur. Nescio, si posthac eum potero convenire.

Cum hucusque scripsissem captavi tempus et ipsum adivi dulcique sua collocutione fretus plus inveni, quam scribas. Vir enim est, quantum unius et longe confabulationis tractu percipi potuit, bonus et – quod certe patuit – eruditione multa peritus et – quod in episcopo summe placuit – sacris institutus litteris, quas optime novit et promptissime recordatur; fuitque consolatio maxima tantisper optimo viro frui. Una re tamen deceptus sum, quod, cum ipsum propter horam arbitrarer: erat enim iam crepusculum; cenatum esse, tandem perpendi, quod adhuc esset in cenis; metuoque, quod sibi gravis forte fuerim et inurbane me gesserim, qui satur cenaturientem longo sermone vexaverim. Sed, dum ille benigne prolixeque satis miraque suavitate respondet, nescivi modum adhibere, nescivit et ipse. Quicquid autem fuerit, scio michi putoque sibi mutuos illos sermones iocundos fuisse. Siquidem attentus audivit benignusque respondit, recommendationesque, quas sibi de te feci, suscepit alacriter pluraque, quam peterem, repromisit. Sed hec satis; melius enim ex eo cuncta cognosces.

Nunc ad litteras veniam tuas. De prefato quidem patre scribens ais: «Nec alia sum scripturus, nam cetera ipse sua benignitate tibi vivis affatibus indicabit meque tibi ore proprio recommittet commissionemque talem efficaciorem faciet tanti patris auctoritas»

 

* * * * *

 

 

 

8.

 

Magistro Francisco de Senis phisico arciumque doctori.

[1404]

 

HABEO tecum, doctor egregie, frater et amice karissime, plurima disceptare. Plura quidem tetigisti, quibus pauciloquio responderi non potest; dicam tamen pauca, non respondens, sed rescribens ad singula. Et, quoniam tria sunt, que tangis, quantum ad primum attinet, fateor excusationes tuas esse legitimas et, que debeant per te dicte non solum a benignitate Florentinorum, que summa est, sed etiam ab iratissimis acceptari. Verum illa omnia post pacem huiuscemodi sunt, quod remissionem iniurie finemque conceptis odiis mereantur, non tamen talia, que favorem possint vel gratiam impetrare. Accedit ad hec, quod – sicut ad ser Iacobum Manni nostrum scripsi – me deterrent plurimum quidam tui loci ordinisque, quorum aliquis in republica plurimum potest. Scis enim – naturale hoc est –, ut in pluribus medicorum invidia quam acerrimis rodat dentibus, quicquid eminet quicquidque mortalium estimatio celebrandum censet. Omnia quidem, que laudibus aliorum accedunt, putant de suis honoribus delibari. Scio videoque meam procurationem tot adversarios habituram, quot sunt hic medici quotque subdolis eorum insusurrationibus fidem dabunt. Experiar tamen, postquam vis, et id conabor efficere, quod exoptas. Salarii tamen modus parvus erit; non possunt enim pro toto Studio plus mille florenorum expendere. Quid faciam quidve sequetur, scies. Unum prelibasse velim, quod facultas nos forte deficiet, non labor assiduus, non voluntas.

In illa apologetica tua epistola gavisus sum, quod oratorie, non logice sis locutus; ad persuasionem enim – quod oratorium et rethoricum est –, non ad probationem illa omnia diriguntur circunstantiis et affectibus, que sumere solet orator, non essentialibus et his, que thesim respiciunt, sed et hypothesim; formavisti cunctas illas, quibus arguis, rationes tam subtiliter et copiose, quod nichil ad rem pertinens desideretur vel optari valeat etiam a peritis. Sed vere «Socrates» inquit vel – ut rectius loquar – probabiliter «omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes»»; et Naso noster:

 

Proque sua causa quisque disertus erat.

 

Scis materiam tuaque causa est; et ob id, licet artem nunquam – ut reor – attigeris, artificiosissime locutus es. Ego vero tibi possum attestari te non minore vehementia persuadere rethorice, quam dialectice disputare. Sed hec alias.

Nunc autem pro questione de veritate et polyphilia, de quibus subtiliter arguisti, mitto tibi tres epistolas meas, de quibus tuum sit cum libertate iudicium. Nescio quidem, an aliquid exquisite digesteque veritati consonum dixerim; que tamen visa sunt et vera et probabilia, sum secutus tibique et aliis hec anxie districteque sequentibus excutienda propono.

De scripto vero tuo, quod in Ethicis compilasti, si respondent ultima primis, indubitatam audeo ferre sententiam nichil unquam clarius, nichil copiosius, nichil verius super his, quod in manus venerit, scriptum esse. Neque enim Eustrachium, Ephesium Michaelem et Albertum Magnum commentatores solum exsuperas, sed Alberto, Gerardo, Gualtero de Burlei disputatorique tuo Iohanni Buridani, Henrico Theutono ordinis heremitarum, subtilissimo et copiosissimo questionum enucleatori; cuius scripta nescio si vidisti; per illa quidem, que duobus illis tuis quaternulis legi, nullam prorsus doctoris huius mentionem facis; nec istis tantum, sed Aquinati Thome Romanoque simul Egidio, longissimis spaciis antecellis, ut tibi cunctisque tecum habende sint gratie Deo, qui te, quod scriberes, inspiravit et, quod perficeres, adeo eleganter adiuvit. Illi soli dignissime gratie sint, cuius bonitate sumus, quicquid sumus, nec gratie solum, sed gloria, commendationes et laudes. Tibi vero, quod te Deus suum ad hoc opus elegerit instrumentum, gratulor et exulto, et tu gaudeas et exultes, quod te tanto sit dignatus honore. Scis enim, quod – ut Tragicus inquit –

 

Quicquid patimur, mortale genus,

Quicquid facimus, venit ex alto.

 

Cave, ne glorieris in te, sed omnem da gloriam Deo tuo, licet iudicio meo, si fas sit ex evidenti ratione futura predicere, ex hoc illustrissimo opere cum ingenti gloria perpetuo sis victurus et – ni me fallat amor –

 

Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

 

Duo velim amicabili consilio meo, si placet, corrigas. Vulgarem quidem vulgarisque sermonis asseclam modernitatem sequens, tum loicam, tum loycam scribis, quod vitiosissimum esse te non arbitror ignorare. Nichil enim latine significat nomen illud, sive per ypsilon scripseris, sive iota. Logica quidem greco vocabulo dici debet; logos enim tum rationem significat, tum sermonem; unde logica dicta fuit quasi scientia sermonis et rationis. Nimis enim est absurdum hominem doctissimum, qualis es, a veritate, quam teneas, vel nomine tue professionis depravatione consuetudinis aut ignoratione vulgaris opinionis abduci.

Verum etiam, quia physicus es, imo philosophus, cosmographorum diligentia non prestare minime pudeat. Scientia quidem illa vestris est a laribus aliena, que non in ratione, sed in situ rerum et impositionis nominum veritate consistat. Et ob id scito – sicut scribis – Philippum, Macedonie regem, Stagirim civitatem, de qua natus est Aristoteles, delevisse ; sed ipsam Alexander Magnus in honorem magistri sui restitui iussit teste Plinio Veronensi, cuius rei gratia puto Aristoteli datum esse nomen, non ad alterius Aristotelis differentiam. Alterum enim omnino non legi, qui Stagirites diceretur. Utcunque tamen sit, Stagiris civitas Macedonie fuit, que est provincia Grecie, non in Creta vel Candia, que quidem est insula, de qua Poeta noster inquit:

 

Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,

 

longinqua nedum a Macedonia, sed ab universo continenti. Sic enim tradunt omnes Pomponius Mela, Plinius et Solinus. Et, ubi fuerit civitas Stagiritis et quod in honorem Aristotelis restituta fuerit ab Alexandro, testis est multe veritatis hystoricus Plutarchus Cheronensis, Traiani magister; ut de hoc nec tu nec alius debeat dubitare. Vale felix, dulcissime mi Francisce.

Florentie, pridie nonas octobris.

 

 

 

9.

 

Sanctissimo et beatissimo in Christo patri et domino, domino Innocentio septimo, divina providentia dignissimo summo pontifici veroque et unico vicario Iesu Christi, Linus Colucius Salutatus terre osculum ante pedes.

[1404-1405]

 

NON putes, sanctissime et gloriosissime in Christo pater et domine, quem Deus, omnium rerum opifex, sibi vicarium Petrique successorem elegit, ut pasceret oves suas; non putes, humiliter obsecro, me – sicut in similibus multi solent – tuis commendationibus immoraturum; licet, qui te laudaverit, si sincero corde fecerit, nec possit nec debeat stultus dici. Scio quidem eum, qui de tuis virtutibus loqui velit, te verissime posse de virtutibus singulis celebrare. Sed occupentur obsequentes consuetudini panegyricis et laudationibus reliqui; michi vero religio sit in aliquo me mentiri atque placendi studio vel affirmare, quod nesciam vel ficta colligere, que describam. Cognosco didicique, pater optime, quod, quicquid in te videtur aut creditur virtutis et bonitatis, quicquid scientie vel ingenii, quicquid circa te felicitatis et status aspicimus, ab illo tibi est, «qui dat omnibus affluenter et non improperat», cuius gratia sumus, quicquid sumus. Quid enim habemus tu et alii, quod non acceperimus? Unde fit, ut gratulandum sit illis, in quibus ista videntur, ex eo, quod Deus eos tali fuerit dignatus honore, non afficiendi laudibus, quasi fecerint, quod aliunde fatendum est, cum ad intimam veritatem accesserimus, provenire. Nam – ut ad virtutes, quibus maxime commendandi credimur, veniamus – quid est virtus, nisi, prout recte diffinit Aurelius, bona qualitas mentis, qua recte vivimus, qua «nemo male utitur» et quam solus Deus in nobis operatur? Si Deus illas igitur in nobis et per nos facit – de quo nemo potest, qui recte sentiat, dubitare –, non nobis laudes, sed ei, qui fecerit, procul dubio sunt habende. Conletari gratularique par est illis, in quibus ista viderimus, et eis ipsis, qui in se dona tam magna persenserint, Deo gratie sunt agende. Cavendum tamen eis, ne – quod sacrilegum esset – sibi tribuant, quod est Dei quodque stultissimum scire debeant, ne in semet etiam, si possint, – ut Apostolus de se dixit – non stulte facere glorientur, sed solum glorientur in Domino, cui quidem datur gloria, cum veritatem non occulimus, sed fatemur. Ille namque nobis cuncta retribuit, qui nos fecit: retribuit quidem in tempore, que iam tribuerat in eternitate. Sicut enim, quod essemus, in nobis non fuit, antequam nos faceret, sed in ipso, sic a nobis nichil omnino nobis est, nisi per ipsum. Nec putemus, quod ab illo nobis ex merito quicquam detur. Bona quidem, que fecisse videmur, ille remunerat, qui eadem per nos facit; cumque simus eius, si qua bona facimus, instrumenta, pro mensura bonorum, que per nos facit, nobis remunerat bona, que fecit. O, mira Dei misericordia redundantiaque bonitatis eius! Cum enim auctor sit omnium et tam merita fecerit quam instrumenta, premio, quod vult pro meritis debitum, bonitate sua dignatur misericorditer instrumentum retribuens per solam gratiam homini, secundum eorum mensuram, que fecit in homine. Tibi sint igitur commendationes et laudes, eterne et inenarrabilis, misericors et miserator Deus, qui, licet feceris, nos eas non posse referre, vis attamen nos debere. Sint, inquam, tibi, misericors et eterne Deus, infinite gratie pro tot virtutum bonis, quas iandiu in tuo sanctissimo tunc futuro vicario cumulasti, quibus quidem dignissimus suorum sociorum, cardinalium scilicet, cetui visus est, ad quem militantis Ecclesie regimen et gubernatio deferretur.

Convenistis – ut audio – novem in conclavis ergastulo cardinales, numero quidem, quoquo vertas, equali et quem ternarius in se multiplicatus perficit atque gignit. Nam, si tres punctos pro tribus unitatibus scribas et eis tres et post hos tres alios superponas, figuram facies quadratam, equilateram et talem, que undique trium punctorum multitudine mensuretur. Qui ternarius quidem numerus Divinitati congruit propter personalem eterni Numinis trinitatem quique radix est cubice molis per figure quadrangule paritatem. Ternarius etenim numerus Deo primus inter alios numeros, imo solus propter indivisibilitatis mysterium ab arythmeticis dicatus est; ex quo sensu poeta noster dixit:

 

Terna tibi hec primum triplici diversa colore

Licia circundo, terque hec altaria circum

Effigiem duco: numero Deus inpare gaudet.

 

Nam, tametsi monas, quam unitatem nostri vocant, Deo singulariter assignetur, attamen ea numerus non est, sed principium numeri, quo fiat, ut trias inter numeros inpares primus sit et multa – sicut volunt – ratione perfectus. Primus enim omnium principium possedit, medium atque finem et ea ipsa monadum equalitate distincta. Cumque dias, primus quidem numerus ab unitaris integritate discedens, cuius solius adiectio cunctos perficit numeros, Deo non congruat et monas ipsa singulariter in potentia numerus omnis sit et sola possideat cuiuscunque numeri dignitates et perfectiones, quas omnes numerus nullus habet, primus numerorum iste ternarius, ut perficiatur et fiat, ad unitatem redit tante dignitatis atque prestantie, quod solus ex numeris de Deo cum unitate pie et catholice predicetur, quem trinum et unum fides sincerissima confitetur. In hoc numero, ter, idest: in se multiplicato, cardinales pro eligendo summo pontifice convenistis et secundum ternarii rationem volentes vos in capite vestro perficere et unire, ad unitatem pie atque sanctissime redivistis. Videntes enim – proh dolor et pudor! – sanctam matrem Ecclesiam unitam in petra, que Christus est, gladio scismatis dissectam in Petro, scissuram hanc, quantum in vobis est, ad unitatem redigere cogitastis cognoscentesque rem istam post Dei gratiam ab eligendi vestraque voluntate pendere, primum de tollendo per unitatem scismate quam eligendo per suffragia summo pontifice cogitantes vestras et eligendi voluntates, quoniam libere, mutabiles et ambulatorie semper sunt, nexu, qui vobis fuit possibilis, alligastis. Promisistis quidem – ut vidi publico contineri chirographo, quod vestrum quilibet dicitur subscripsisse – non vicissim solum vobis et hominibus, sed etiam ipsi Deo singulariter devovistis pro posse scisma tollere desideratissimamque unitatem sancte matris Ecclesie nil omittendo de contingentibus celeritate possibili procurare; nec promisistis et vovistis solummodo, sed iurastis; ut amodo non possitis propositum et opus hoc sine periurii nota summoque et inexpiabili scelere offensioneque divini Numinis non implere sive voluntatem vestram ad aliquid flectere vel mutare, quod impedire vel differre possit rem tam piam, tam sanctam totique mundo tam optabilem, quantum est gregem dominicum in duos divisum, vel – ut verius loquar – ista sectione nimis graviter diminutum, ad integritatem solitam revocare. Sed hoc dimittamus, et, unde discessit, revertatur oratio.

Convenistis in novenario numero cardinales. Cuius radix est ternarius, qui numerus primus inpar – ut dictum est – ad unitatem redit, quo perficiatur et numerorum procedat auctione continua multitudo. Et vos similiter in numerabili radice vestre congregationis et cetus ad unitatis colloquia, imo federa redivistis; nec redivistis solum, sed ea, quantum in vobis fuit, per Dei gratiam conclusistis, vos ad unitatis procurationem religiose Deo, vicissim vobis et communiter universis solemniter obligando promissione, voto, iuramento. Novem enim, quem numerum ennadem Greci dicunt, prout a multiplicato per se ternario venit, in quo gratia divini Numinis convenistis, numerus est quadratus equalem habens – ut ostensum est – undique dimensionem; numerorum omnium terminus, a quo quidem ad monadem fit reversus, et hinc est prima conversio numeralis. Siquidem post novem tam figura quam re ad ipsam revertimur unitatem. Decas enim unus est numerus decem unitatibus aggregatus, qui per unum et cyphram, que nullum imponat numerum, designatur; ut certum sit, quicquid ultra novenarium accedit, ad unitatem redire. Et, quoniam Mars omnia terminat atque vertit, hunc numerum, qui numeros omnes vertit, Marti Gentilitas deputavit; quem planetam Martem aliqui, sed Herculem appellarunt; ex quo sensu dictum arbitror tragicum illud, quod de Hercule scriptum est:

 

Inparem equasti numerum deorum;.

 

cum enim verus et solus divinitatis numerus ternarius sit, cuius inparitas solum in novenario – sicut premisimus – adequatur, et ipsum Marti, et per consequens Herculi, quos idem volunt, consecrarit antiquitas; quid rectius de Hercule dici potuit, cui, cum Mars sit, novenarius competat, quam, quod inparem equaverit numerum deorum? Sed hos deos, Gentium scilicet stulticiam, dimittamus; dimittamus et octo celorum peripherias nonamque immobilem, quam terram voluerunt antiqui platonicique philosophi, quibus putabant omnia generari. Nonne totam multitudinem angelice creature Dominus ipse tribus hierarchiis et ter tribus ordinibus explicavit? Ita profecto, ut vestre congregationis numeralis et discreta quantitas angelicos illos ordines sine dubio figurarit et novem cardinalatus principes typum gerant totidem capitum ex sacratissimis illis ordinibus selectorum. Nam, cum sanctissima «Seraphin» auctoritate Hieronymi «ardentes vel incendentes» interpretentur ideoque ad caritatem pertineant, defuitne vobis caritas ad sanctam matrem Ecclesiam, qui de reintegratione sua tam diu ardenter tamque concorditer bonitate et sinceritate ferventis intentionis gratia divini Numinis cogitastis? Cumque succedentia secundum ordinem «Cherubin» eodem Hieronymo teste inter alia «scientiam multiplicatam sive multitudinem scientie» vel – ut quidam tradunt – «scientie plenitudinem» interpretata significent, nonne plena vobis fuit scientie multitudo, qui tale principium tollendo scismati, qualis est obligatio prelibata, vestro consilio reperistis? Et – ut prime hierarchie tres angelorum ordines expediamus – Throni, qui sunt Dei iudicantis sedes, nonne vobis illa tractantibus affuerunt? Nonne videtur Deus in vobis velut in sue maiestatis throno iudicans causam suam – causa quidem scismatis sua est –, iudicans, inquam, «causam» suam «de gente non sancta» et erepturus sponsam suam «ab homine iniquo et doloso» manifestissime consedisse, ut negari non possit huius prime hierarchie proprietates et dona vobis, imo in vobis tam adequate quam realiter extitisse? Cum autem essetis domini creandi spirituale caput et sanctissimum Christianitatis principem cum plenissima clavium potestate, nonne celestes illas Dominationes eligentes verum Christi vicarium, Principatus et Potestates evidentissime representastis, que secundam perficiunt hierarchiam? Quantum autem ad tertiam pertinet, que Virtutibus, Archangelis Angelisque completur, quot, qualium quantarumque virtutum fuit proprios vincentes affectus ad scisma tollendum etiam cedendo papatui voluntates vestras tam multis vinculis alligasse, removisse, quicquid obstare vel obsidere potuisset? Crede michi, pater sanctissime, cum ex vobis multi sperarent, aliqui non inproprie nec stulte possent aliquique sperare deberent ad summum illum apicem pervenire; non angelice solum, non celestis, sed divine prorsus virtutis fuit ad tollendum scisma et ipsius unitatis affectu ad renunciationem tam sublimis gradus, qui sit ipsi Deo proximus, se ligare. Nec virtutibus solummodo hierarchiam infimam attigistis, sed annunciantes unitatem Ecclesie, qua nichil in humanis esse potest excelsius, ipsos Archangelos notamque faciendo summi pontificis electionem Angelos vester cetus imitatus est et huius hierarchie rationem atque ordines adequavit. Ergo – sicut declarat effectus – non homines, sed novem Angeli in celestium hierarchiarum proprietatibus atque virtutibus convenistis, angelicos atque hierarchicos producentes effectus; de quibus, quoniam satis pro epistolari serie dictum est, stilus ad alia flectendus et ad te – sicut propositi ratio iubet –, pater sanctissime, dirigendus est.

Quid facies, pater optime? Quid cogitabis, vicarie Ihesu Christi? Altissimene dignitatis splendor obumbrabit tibi et, cum audieris vocem de medio nubis dicentem in annunciatione futuri pontificis: «Hic est filius meus dilectus, ipsum audite», timebis et cades in terram; an potius – ut te decet – stabis inconcussus et erectus, expectans avide vocem illam, post quam supra te neminem videas nisi Christum, hoc est: vicarium Ihesu Christi? Stabis profecto, si pones tenebisque semper ante te sanctissimum illum chirographum, cui te cum aliis subscripsisti; quo te tibi, te cardinalibus teque mundo – quodque plus et gravius et urgentius est – te Deo virginique Marie beatissimisque apostolis Petro et Paulo promissione, voto iuramentoque solemniter obligasti. Spopondisti pro amico tuo, defixisti apud extraneum animam tuam. Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis; fac ergo, quod debes et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. «Discurre, festina» – sicut inquit Sapiens –, «suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent palpebre tue, eruere quasi de manu et quasi avis de insidiis aucupis.» Si nescis, amicus tuus est anima tua, amicus est et ille, qui partem gregis dominici secum traxit, per quem in te, hoc est: in predecessore tuo Urbano, sectio cepit, pro qua tollenda resignare gregem, quem abegerit, obtulit se paratum. Pro anima tua fideiussor apud eum factus es, ut, si ille cesserit, et tu cedas. Ut se liberet fideiussor, oportet, quod principalis solvat vel ipsemet faciat satis; nec offerre, quod debetur, sufficit, nisi debita consignatio cum deposito realiter subsequatur. Non desistas igitur, donec promissio, quam fecisti, soluta sit. Dic anime tue: Promisimus, quod voluisti; rei sumus, obligati sumus. Obligati quidem sumus Deo, superis omnibus, hominibus cunctis id facere, quod ante promissionem atque chirographum facere tenebamur; quis enim hoc bonum publicum facere non tenetur? Sed accessit huic vinculo data fides et obligatio iuramenti, ut illam non prestare vel hoc transgredi nefas ingens et inexpiabile scelus debeat reputari. Hactenus autem negligentia nobis et incuria potuit iure forsan opponi; posthac vero, si non facimus, quod promissum est, fedifragi dicemur ab omnibus et periuri. Plus criminis est omittere, quod promiseris, quam, quod debes. Qui non facit enim debitum, hoc uno tenetur capite, quia non fecit. Omittens vero negligensque promissum non facit et ipse plane, quod debet, sed etiam decipit, fallit et – quo nichil est sceleratius – fidem rumpit. «Fides» haec moralis – ut vult Cicero – «fundamentum [...] est iusticie», «vocata fides ex eo, quod fiant, que dicta sunt» aut etiam – sicut arbitror –, quia fieri debeant, que diximus promittentes. Nec hanc fidem crediderim simplicis iusticie solum, sed legalis etiam iusticie, que virtus omnis est quaque nichil est clarius, fundamentum. Spondet enim vicissim sibi civitas universa legis observantiam, cum legem recipit vel auctoritatem legis instituende concedit; ut contra fidem facere nichil sit aliud quam sacratissimam iusticiam violare.

Hec omnia vides, sanctissime pater, per teque cognoscis. Utinam sic memineris, ut novisti!

 

Sed quia dulcis amor regni, blandumque potestas,

 

- ut Statius inquit – metus est aliquibus multorumque, qui tuam constantiam non noverunt et ex suis moribus alios estimant, coniectatio est, quod suavitate splendoreque dignitatis allectus, conclavis et obligationis immemor ad retinendum, que possides, te convertas et sublimitatis statu, quem obtines, viliorem et posthabendam iudices sanctam et exoptatam omnibus unitatem. Ego vero considerans virtutum perfectionem bonitatemque, vite mundiciam, morum integritatem summamque altitudinem scientie; qua cuncta discernens, quantum homini licet, non potes, nisi velis et scienter velis, errare; virtutum perfectionem, inquam, et reliqua, que tibi Deus sua benignitate concessit perspiciens vidensque, quali te cum aliis alligaveris iuramento, michimet persuadere non possum te nimium aspicere dignitatem, quam communiter obtinuisse cum omnibus, qui sederunt adhuc amodoque sedebunt in cathedra sancti Petri, magnum quidem est, sed tibi tamen hactenus commune cum multis habituro tot etiam socios, quot usque in finem seculi ad eandem pervenerint dignitatem. Scisma vero tollere pontificatus gloriam deponendo singulare quidem erit et unicum et, quod hactenus sit iam quatuordecim fere seculis, ex quibus fuerunt vicarii Ihesu Christi, penitus inauditum et forte, donec finis rerum veniat, nullis unquam temporibus audiendum. Equidem arbitror – ut multi tradunt – a Petro tecum ducentos et octo summos pontifices extitisse; ut totidem habeas dignitatis socios, quibus te vides papatus titulo parem esse. Multi – sicut tenemus et scimus – pro fide Christi fuerunt martyrio coronati; varia varii magnifica et memoranda gesserunt. Renunciantium vero papatui preter unum, et ipsum illum sola rerum diffidentia, nullum omnino memini me legisse; ut omnis quecunque gloria papatus sociorum multitudine communis, vulgata communicataque, non singularis vel unica dici debeat; gloria vero resignationis propter scisma tollendum totque pecudes errantes, quot credunt alteri vel obediunt, licet forte non credant, ad caulam et dominicum ovile reducere, tot reges, tot principes, tot populos, tot urbes atque provincias ad unitatem sancte matris Ecclesie revocare, tantum et tale meritum est talisque benedictio, cum

 

Natos natorum et qui nascentur ab ilIis

 

universaliter comprehendat, quod nulla gloria possit huic glorie comparari; ut nedum papatus, sed etiam ipsa vita libenter sit pro talis reparationis merito deponenda. Deus ipse, qui non liber solum, sed in abstracto libertas est quique nulli potest nisi sibimet aliqualiter obligari, pro suis ovibus filium misit regem omnium dominum universi, qui formam servi accipiens adeo se – sicut inquit Apostolus – exinanivit, quod, cum regem se fateretur et esset, tamen dixerit: «Regnum meum non est ex hoc mundo»; et illud: «Vulpes foveas habent et volucres celi nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet.» Ut ex his sine dubio dici possit eum mundi regno divitiisque pro salute fidelium renunciasse; nec hoc fecisse solum, sed in maxime caritatis affectu denique vitam, hoc est: animam propriam, posuisse. Nunc autem tot anime, quot tibi non credunt, «in tenebris et umbra mortis» sunt. Quid facies igitur, successor Petri, qui iurasti quique promisisti et obligatus es, non liber ut Deus? Penitebitne te et non facies sicut Deus, de quo scriptum est: «Iuravit Dominus et penitebit eum»? Permittesne gregem tibi commissum errare, imo perire post pseudovicarium veri Dei? Scio, quod dederit te Deus «speculatorem domui Israel» et «quod impius morietur in iniquitate sua; sanguinem autem eius de manu tua» requiret – ut apud Ezechielem dicit Dominus. Requiret enim, si per te steterit sique debitam diligentiam non appones, ut revoces filium tuum et proximum tuum «ab iniquitate sua et via sua prava.» Noli negligere vel differre; sed iuxta prelibatum sapientie regalis oraculum «discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebre tue.» Colloquia redintegrationis et unitatis Ecclesie, crede mihi, caro et sanguis non revelavit vobis, sed «pater noster, qui in celis» est. Ille quidem vos inspiravit; ille dictavit vobis promissiones et iuramenta; ille vobis ostendit pulcritudinem unitatis; ille vos deflere fecit super abominando scismate, quod patimur et videmus; digito Dei scriptum est, quicquid tunc unanimiter subscripsistis. Si venisset enim Christus corporaliter inter vos, quid potuisset vos clarius vel salubrius monuisse? Memento, pater sanctissime, quod, cum eras per Dei gratiam cardinalis, per te principaliter Deus illa prescripsit, composuit, inspiravit, et, quod unionis propositum semper pre ceteris ardentius persuasisti, fovisti et prosecutus es. Oro et supplico et exhortor, quod in illa voluntate sanctissima piaque et ardenti desiderio non tepescas. Promptiorem fac te, cuncti videant imperatorem esse quam militem, summum pontificem quam gradu proximo cardinalem. Reminiscaris, quam urgenter illi quondam tuo domino Bonifatio super hoc negocio scismatis incumbebas, quibus ad id accendebas rationibus tuos fratres tunc temporis cardinales, quam graviter et moleste ferebas, cum idem non sentire tecum vel paulisper super hoc tepescere videretur. Ille quidem obsessus passionibus, amore scilicet dignitatis et eius deponende metu, que rationem omnem ordinate mentis in eo perturbabant, egrotans, tua vel aliorum consilia non audiebat. Nec aliter esse poterat. Tumultus enim et fervor passionum a serenitate tranquillitatis adeo mentem vellit, quod in illius turbationis motu nec consilia recipit nec intelligit rationem. Tu, si sapies, ab hoc amore vel metu diligentissime te purgabis. Imbibes atque nutries unitatis amorem; illam intuebere, quibusque veniat sociata cum bonis, tecum ipse considerabis. Quod si facies et ex animo atque ferventer facies, crede michi, videbis in ea publicam utilitatem, animarum salutem, directionem Ecclesie, pacem atque leticiam conversationis hominum universe. Sin autem teneri videbere dignitatis amore – quod tanto periculosius est, quanto clariorem cernimus apostolicam sedem omnibus prelaturis –, nonne poterit Terentianum illud dici:

 

Facile omnes, cum valemus, recta consilia egrotis damus;

Tu, si hic sis, aliter sentias?

 

Sed hec de cessione tibi satis. Parum autem; volenti, quod ratio iubet, forte nimis.

Plura tamen de cessione diximus, quoniam hunc passum difficiliorem ceteris reputamus, ut, qui fuerit ad hanc dispositus, sine labore sit ad quidlibet aliud dirigendus. Non sumas ergo, que dixi, sicut qui velim vel persuadeam hoc precise te tacere meditari vel procurare, nec quod putem ab illo sanctissimo proposito, quod semper, cum maior esses multis, sed cum multis, nunc, cum factus es omnium maximus atque solus, te deposuisse vel immutasse; sed ut ad unitatem hanc viis omnibus te componas et de dignitate securus, depositionem etiam, si fuerit necessariam, non horrescas; ne, quod contra rationem nominum tuorum est, minus in hoc fervens videaris Innocentius quam Cosmatus. Quod enim grece cosmos dicitur, mundus apud Italos appellatur. Cosmatus ergo mundanus sonat; quod cum tibi nomen fuit, celestis in omnibus, sed in hoc precipue semperque pre ceteris extitisti. Nunc autem, cum, sicut Deo placuit, Innocentius appelleris, mutaberisnc forsitan in nocentem? Absit a te, pater sanctissime, talis error. Sed sicut de mundano factus es innocens, ita sanctissimorum operum bonitate merearis re, non solum nomine, sanctissimus appellari. Sed, cum de te summa michi fiducia summaque spes sit, nimis metuo circunstantes et illos magis, qui tibi propiores sunt dilectione, fide, gradu, conversatione, sanguine vel affinitate; qui, si te spiritualiter, non carnaliter diligerent amarentque te vero amicicie genere, propter te, non propter se, non essent michi formidolosi nonque tibi scandalo, sed adiumento. Viderent te sedentem «in cathedra», si scisma nutrias, «pestilentie»; si vero sustuleris, dignitatis et glorie, si de scismate tollendo non cogites vel non cures, viderent te in sede tumoris atque superbie, qualem ab aquilone ponere creaturarum pulcerrimus cogitavit. Viderent etenim atque potius vellent gloriosum te fore quam papam. Sed, qui carnaliter et ad utilitatem vivunt suam, quo divitiis abundent, honoribus splendeant et dignitatibus ac potentia venerentur, te cupiunt esse papam et solum atque catholicum fore papam; sperant enim omnia per te non solum, que dicta sunt, consequi, sed quicquid etiam a cupidissimis potest optari. Istos, obsecro, sanctissime pater, caveas, imo fugias eosque in his, que ab unione te distrahant et divertant, non solum non exaudias, sed nec audias. Nimis enim efficacia sunt et irrefragabiliter persuadent, que positis in dignitate, quo statum conservent suum, sub obtentu dilectionis et amoris a domesticis suggeruntur. Fidelis quidem est persona fideleque consilium creditur, quod ad id, quod diligas, exhortatur. Sed, si filio sique servulo credes tuo, sanctissimam unionem, quam promisisti, vovisti iurastique, ante mentis oculos semper habebis, illam diliges, illam queres, ad illam totis affectibus suspirabis. Non petas nec audias super hoc consilium, sed voti reminiscaris tui, cuius necessitati te libere subiecisti, imo, quod voluntarium erat, in necessarium commutasti. Eterna salus anime tue cum hac unitate iuncta est. Si te salvum cupis, per unitatem istam transeas necesse est. Omnis alia via non arcta, non difficilis solum, sed inaccessibilis prorsus est. Nam, quantum ad consilium attinet, ante consulendum fuit, quam promitteres; siquidem de necessariis nullum omnino consilium est. Quid enim aliud, si fìdele consilium fuerit, audies, nisi quod promissiones impleas tuas, quod recta compendiosissimaque via pergas ad unitatem? Quid respondebis eterno iudici, cum in examen eius veneris, quo sumus omnes tandem, quantumcunque distulerimus, perventuri? Ostendet ille chirographum, quem fecisti, ponderabit tecum tecumque discutiet verba tua. Promisisti, dicet, quod quam citius commode fieri poterit, omni tergiversatione ac dilatione aut alia quacunque occasione omnino cessantibus et remotis, omni modo, via et forma, quibus poteris, effectualiter procurabis et operas sollicitas et efficaces tibi possibiles interpones ac totis viribus et posse facies, quod scisma de sancta mea Ecclesia removeatur ac radicitus extirpetur et sancta mater Ecclesia ad unitatem toti orbi necessariam reducatur. Et, quod circa predicta expedienda et ab ipso plenarie adimplenda et effectualiter ac sollicite executioni debite demandanda cordialiter et possetenus attendes, nichil de necessariis et utilibus et quomodolibet opportunis penitus omittendo, etiam usque ad renunciationem seu cessionem per te faciendam inclusive, si fuerit expediens ad executionem predictorum. Hec verba tua sunt. Memento: «Quam citius commode fieri poterit, omni tergiversatione ac dilatione cessantibus et remotis.» Quicquid hoc distulit, contra votum fuit, tergiversatio fuit et omnino tale, quod eo contra fidem et sponsionem tuam me graviter offendisti. Quid respondebis domino Deo tuo taliter increpanti? An primi parentis imitatione referes: «Cardinales et alii, quos dedisti michi socios, sic consuluerunt et ita secutus sum, ut illi suggesserunt michi»? Quid autem replicanti subicies: «Promisisti sollicite procurare interponereque, si recordaris, operas efficaces, ut scisma de mee sancte Ecclesie corpore depellatur? An putas me non vidisse, quod illa consilia dilationem unionis nutriendique scismatis spacium exhibebant? An credis me nescire, quantum tibi status apostolici sublimitas blandiebatur? Scrutor renes et corda; videbamque, quid illi consultores tui sibi quidque tu temet tibi, dum in consultationcm adduceretis, suadebatis.» Hec et alia tunc increpanti Deo teque non de tergiversatione dixerim; equidem credo te per Dei gratiam illo vitio mundum esse et sine macula turpitudinis eius fore, quicquic ingruat vel contigent in futurum; sed de negligentia arguenti, quid tunc, inquam, dilationem et negligentiam increpanti tuam requirentique sollicitudinem, quam iurasti, poteris respondere, nisi: «Peccavi, Domine, miserere mei»? Quid respondebis ulterius arguenti: «Brevissimam et compendiosam paravi tibi viam tollendi scismatis, quam adversarius obtulit, cessionis; paravi quidem et docui et ostendi fecique, quod eam voveres michi, matri mee meisque apostolis et electis, promitteres tunc sociis iuraresque – sicut verba tua sonant – communiter universis. Quid cessasti? Quid dilatione, quid consilio fuit opus? Cur non recta via in id, quod promiseras, perrexisti? Cur recusasti cum adversario convenire? Cumque ius foveres vel saltem crederes te fovere, cur viam discussionis et iusticie negavisti? Quid fuit ista respuere nullamque viam offerre, que tibi grata foret, nisi tibi non esse curam gregem meum scismate divisum in illis tenebris permanere? Sed expectasti carnaliter – ut sunt hominum vanitates – causa confisus tua, quod ille cederet teque verum recognosceret in pastorem quodque tot prelati, tot reges, tot principes totque domini, tot urbes et tot populi, quot in illa mortalium cecitate, quam summa iusticia misericordiaque summa permisi, post Clementem Benedicto credebant sequentes eum, se scismaticos eterna cum infamie nota petentes a te veniam teque meum esse vicarium faterentur. Sed quotidie stultas facio prudentias hominum; voloque, quod humiliatus, non in illa dignitatis superbia tumens scisma sustuleris et universum terrarum orbem in perfectam renovaveris unitatem.»

Sed omittamus divinum illud examen, cui quidem omnes sine dubio reservamur, et ista pene carnaliter ponderemus. Hinc apex apostolicus, summi pontificii dignitas gloriaque papatus, sed talis, quod in ipso positus summus antistes Gregorius se servum servorum Dei non dubitaverit appellare; sed talis, quod idem pastor se dignum illam non putaverit obtinere; sed talis, que viventi fluat; post hoc autem exilium vix memoria valeat retineri. Inde vero salutis culmen, humilitatis summe meritum inextinguibilisque glorie fundamentum, cuius auctor, non servorum servus, sed salvator scismate pereuntium iure poterit appellari; humilitate Deo proximus, quo nichil altius possit tribui cuique nulla mundana gloria valeat comparari. Quid facietis – ut ambobus loquar –: inde tu, qui publice per tuos nuncios viam etiam cessionis, ut scisma cederet, in oculis tante multitudinis vero Christi vicario primus et incipiens obtulisti; tuque hinc, qui, velut stipulatione respondens, idem Deo, superis et inferis vovisti, promisisti, iurasti? Quid ambo facietis, inquam? Ibitisne facto per inficias differendo tergiversandoque a tam sancto proposito discedetis? Vos ambos non meo solum, sed cunctorum fidelium nomine; quorum cum negocia fideliter et utilissime faciam, quod gestum fuerit ratum habere debeant atque cogi * *; meo fideliumque cunctorum nomine de scismatis huius angustiis in vere caritatis incendio zeloque clamans et alte clamans, ut firmis lateribus emissam vocem meam huius scriptionis ministerio mundus totus audiat, quique debet et potest, exaudiat; appello, requiro, obsecro et obtestor: prestate fidem, facite, quod dixistis. Non fuerint hec ostentationes et verba; sint, exoro petoque, sicut vestra salus et omnium exigit et singulariter vester honor, observationes et facta. Sint – ut vulgo dici solet – mille millia passuum inter dictum et factum. Sint consona dictis facta nec consona solum, sed sequacia, sed propinqua, sed immediata. Consuluistis ambo – sicut arbitror – sine consilio quidem nec tu obtulisses nec tu iurasses. «Nichil» – inquit Sapientis imitator – «sine consilio facias et post factum non penitebit». Verissimum hoc tenete; nec enim penitebit vos nisi non fecisse vel forsitan distulisse. Nolite tanto salutis vestre nostreque periculo penitere vel expectare, quod vos peniteat. Serum nimis est, quod post penitentiam agitur, nec serum solummodo, sed molestum et ingratum.

Et – ut ad te, pater sanctissime, redeam – quid gratius adversario tuo fieri potuit, si nolebat forte, quod obtulit, quam – sicut factum est – non acceptare, que dixit nec offerre quicquam versa vice, quod instantia tam honesta petivit? Quis non dicat illum superiorem causa iudicioque, licet iure tituloque sit inferior atque minor?

Sed – ut ad utrunque redeam et aliquando concludam – cogitate cunctorum fidelium aures et oculos ad huius rei spectaculum elevatos. Expectant omnes de tam arduis oblationibus, tam piis, tam raris tanteque divinitatis et sanctitudinis iuramentis fructum optabilem et acceptum, videlicet quod scisma tollatur. Non potestis amplius rem differre. Ille nocentissimus et iniustus erit, qui pedem retro tulerit vel ad exitum cum instantia non properabit. Eo necessitatis res deducta, ut, si per vos scisma non tollatur, vel alterum vel ambos oporteat remanere confusos. Qui noluerit scisma tollere, ridebitur, relinquetur omniumque consensu indignissimus reputabitur, qui sedere debeat in cathedra Moysi vel sede dignissima sancti Petri. Nil proderit allegare iusticiam suam et fidem nunc sibi credentium implorare. Obturabunt aures, obdurabunt corda; nec illum audient vel exaudient, qui de tollendo scismate noluerit audire. Ambo vero, si non prestetis fideliter iam oblata promissaque, sicut deludetis omnes, sic ab omnibus delusi, exauctorati explosique iudicabimini non esse patres aut sponsi, qui divisam volueritis sponsam in scissura et abominatione scismatis permanere. Sin autem – quod summe desidero et affectibus totis exopto – ad integritatem inconsutilis tunice sanctam matrem Ecclesiam dirigetis, gloriosi clarissimique in conspectu Dei cunctorumque mortalium evadetis; et – ut de Moyse legitur – dilecti a Deo et ab hominibus memoria vestra in benedictione erit et similes vos Deus faciet in gloria sanctorum et magnificabit vos in timore inimicorum; glorìficabit vos in conspectu regum et iunget vobis coronam populi sui ac ostendet vobis gloriam suam; in fide et lenitate vestra sanctos faciet vos et eliget ex omni carne. Audivit enim voces vestras et dabit vobis cor ad precepta et legem vite et discipline; ut universus apostolatus splendor cum hac gloria nequeat comparari.

Plura restarent, pater sanctissime, verissima et aperta, quibus hec, quam hac epistola ventilavi, conclusio probaretur persuadereturque; ut non solum huius tollendi scismatis rationem et necessitatem intelligeres, sed et velles. Sed experientia compertum est moderata vel pauca volenti dispositoque sufficere; nolentem autem plura vel etiam omnia non movere. Sed, sicut in vere sanctissimeque caritatis affectu dedit Deus et voluit, quod ista fideliter scriberem, sic sanctitatis tue dispositam ista recipere prebeat voluntatem. Nec sit, qui me de presumptione reprehendat, quod tam alta tentaverim quodque tam imperiose tamque libere sim locutus. In caritate quidem scribens, quid metuam, quid horrescam? Excludit omnem timorem caritas; etenim verus amor omnia sustinet, nichil timet, ad res arduas accenditur, dubias suscipit et, licet multa forsan instent, inter pericula non distinguit. Scio me non hec ex aliqua passione, sed ex vera caritate et amore dixisse; etiam, quodcunque futurum sit apud alios de re tanta iudicium, meam conscientiam puram esse. Nichil opto, nichil postulo, nichil volo nisi gloriam tuam, nisi salutem tuam, hanc scilicet unitatem, quam cum videro, de gaudio tante gratie nichil superest nisi, quod dissolvi cupiam et esse cum Christo.

Tu vale, pater sanctissime, et hanc tibi paratam gloriam, oro, negligas, sed eam amplectere eique te obviam facito, de hac mortalis mundi immortali gloria, quam acquirere Dei gratia potes, ad illam transiturus, quam eternus Deus in eterno mundo tibi – sicut vides – et omnibus mundum deserentibus per infinitam suam clementiam eternaliter preparavit.

Florentie, manu propria, nono kalend. februarii.

 

Sanctitatis tue devotissimus filius atque servus Linus Colucius Salutatus cancellarius florentinus.

 

 

 

10.

 

Iohanni de Spoleto gramatice rethoriceque professori.

[1405]

 

VIR egregie, frater et amice karissime. Cupio talis et epistolis et opusculis meis esse, que feci, et, si qua forte posthac edidero, fore, qualem ex visis asseris et de his, que nescis, speras. Quis enim nolit dictis suis et inesse gravitatem, proprietatem orationis, annexam copulatamque venustatem cum claritate; quis non optet, si quid commendabiliter scripserit, transire in posteros, non longevitati solum, sed posteritati consecratum? Verum non sic michi placeo, quod ista sperem; licet, cum mea lego, desiderem; que si adessent, sicut desiderare non possem, ita gauderem. Nolo tamen putes michi sacras Pieridas, dum ea, que feci, conderem, astitisse. Si quid enim per me boni factum est, non Muse «lacereque Camene», sed Deus, honorum omnium auctor cuiusque gratia sumus, quicquid sumus, astitit atque fecit. Illum igitur admireris et lauda, nec michi tribuas, quod nec mereor nec peto.

Quod autem exigis, facile possum expedire. Cum enim exundantissimus, multus et multiplex in publicis epistolis fuerim et aliquanto, imo sine comparatione contractior in privatis, ceteris in operibus parum vel nichil expaciatus sum; tum, quia per occupationes domesticas minus licet, tum, quia consecranda Minerve non calleo. Utrumque tamen devotum libellum scripsi De seculo et religione ad virum optimum fratrem Hieronymum de Angelis, qui postea fuit generalis ordinis Camaldulensis, in quo duobus libris de mundo prius, quem ille fugerat, disputavi suas insidias declarando; altero vero de religione, quam sequendam duxerat, religionisque votis exquisite disserui, quoad per me fieri potuit atque scivi ad cepti voti perseverantiam exhortando; quem tam ipse quam multi confratres sui carissimum habuerunt. Fecique librum De fato, fortuna et casu, duobus similiter distinctum voluminibus, quorum primo de causis atque fato, necessitate, libero arbitrio Deique providentia et sanctorum predestinatione; secundo vero explicui de fortuna et casu, diffiniendo, quid sint; et tandem – quod venerabilis pater abbas Sancti Salvatoris de Septimo petiit – respondi, cur civitas Perusina tam atroci bello civico dissideret. Feci et alium librum, quo De nobilitate legum et medicine longa disputatione discussi, quo nobilitatem active speculativeque vite meo iudicio verissime diffinivi voluntatem intellectui preferendo. Feci libellum etiam De verecundia, cuius primis partibus, an medicis liceat studere rethorice, ventilavi; secundis vero de verecundia digessi distinguens diligentius, an passio sit, an virtus debeat reputari; composuique tractatulum De tyranno, quo videri potest, quid tyrannus, an eum occidere liceat, an principatus Cesaris iustus debeat, an tyrannicus appellari; et tandem, nunquid Dantes iuste Brutum et Cassium, occisores Cesaris, infimo posuerit in inferno. Respondi cuidam magna satis, imo maxima oratione invectivo stilo, qui belli secundi principio, quod cum duce Mediolani gessimus, acerrime contra commune nostrum more canis rabide delatravit. Et hec preter epistolas hucusque facta sunt, pedestri quidem stilo, non quali tibimet – ut video – persuasisti. Opus autem ingens cepi De sensibus allegoricis fabularum Herculis, quod quatuor distinxi voluminibus, quorum primum, quid sit poeta, discutit quidque poetica et multa circa dictam materiam; secundum expedit conceptum, nativitatem et nutritivam Herculis; tertium vero labores eius amplectitur; ultimum autem de inferno est, de descensibus in ipsum, de uxoribus Herculis, monte Oetha et secunda captura Troie: et ibi Deo dante, quicquid circa hoc concepimus, terminabit. Secundum completum, non tamen correctum est; cetera, licet ad magnitudinem multam creverint, nec completa sunt nec ultimam limam per consequens habuerunt. Quem librum, si dederit Deus compleri, spero fore gratum et utilem studiosis.

Vale, carissime mi Iohannes, teque a me amari persuadeas tibi velim.

Florentie, kalendas februarii.

 

 

 

11.

 

Domino Petro Paulo Vergerio.

[1405?]

 

HESTERNO vespere, vir insignis, frater et amice karissime, venit ad me spectabilis vir et egregius legum doctor dominus Ognibene presentavitque libellum tuum, quem ad Ubertinum de Carraria sumpto titulo De ingenuis moribus et liberalibus adolescentie studiis edere curavisti. Quem tuarum rerum cupidus mox aperui cepique lecturire, cuius amenitas me sic detinuit, ut in plurimam noctem traheret et post consuetum somni spacium matutina vigilia revocaret. Quo perlecto cepi mecum summam operis, cultus, ornatus et sententiarum maiestatem solus – ut eram – et tacitus admirari. Non enim michi visus es adolescentulum instituere, sed ad omnem vite rationem et etatis humane differentias virum perfectissimum erudire. Placet stilus, placet rara penes modernos soliditas, que sobriam redolet vetustatem; placet dispositio, que, veluti gradibus procedens, rerum naturam sequitur nec omittit aliquid nec perturbata et – ut breviter loquar –, carissime Petre Paule, quod ad institutionem vite pertinet, Ciceronem nostrum et Ambrosium tractantes de officiis exhausisti. Laus et gratie perpetes Deo sint, qui nostra tempora non relinquit, sed – sicuti vult – spirans per te etiam suam gloriam manifestat.

Video tamen, quod corruptione librorum in errorem communiter imbibitum incidisti. Refers etenim Themistoclem Atheniensem Seriphio cuidam sibi per contentionem obicienti, quod esset non virtute sua, sed splendore patrie gloriosus, respondisse: «Neque enim tu, si Atheniensis esses, clarus extitisses aut ego, si Seriphius, ignobilis.» Fuisset siquidem ista responsio superba dicenti et erga patriam inhonesta, si se suis nobilem virtutibus esse duceret et, quod conferre solet patria, negavisset. Melius de patria, de se vero sensit humilius Themistocles. Vera quidem responsio sua fuit, ut apud incorruptos vel correctos Ciceronis textus legitur: «Nec hercle, si ego Seriphius, nobilis: nec tu, si Atheniensis esses, unquam clarus fuisses.» Duplicem hec responsio Seriphio iurgatori ignobilitatem inussit: patrie scilicet et persone totamque nobilitatem suam a patria recognovit. Hec docta philosophi responsio; hec civis de patria bene merentis humilitas atque confessio; hec est sententia, que congrua similitudine senectuti, de qua disputat Cicero, correspondet. Subiecit etenim responsioni Themistoclis: «Quod eodem modo de senectute potest dici. Nec enim michi in summa inopia levis esse senectus potest, nec sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.» Vides similitudinis collationem, quam inspiciens, postquam in verum incidi textum, damnavi multorum annorum errorem? Nec tu vel aliquis de hoc dubitet. Vide Platonis Politiam, et non multum a principio reperies hanc hystoriam; unde michi certum est Arpinatem nostrum, quicquid ex eo premisimus, inde transtulisse. Corrige locum illum, si placet, admoneo. Melius enim est totum abicere, quam posteris aut presentibus legendo, quod reprehendi valeat, exhibere.

Et ubi refers: «Africanus nondum pubes patrem suum gravi confectum vulnere protegens hostibus eripuit», cave, quoniam iam decem et octo natus annos – ut vult Plinius –, licet adhuc pretextatus – ut Florus tradit – pulcerrimum illud facinus adortus est; et ipsum Livius tum primum puberem plane dicit, quod etiam pro hystorie fide corrigendum censeo. Tuum autem sit operi tuo consulere, ut bonum fuerit in oculis tuis.

Vellem etiam, quod exemplum – de exemplari quidem non dubito – de orthographia diligenter revideas atque corrigas. Et inter alia nimius fuit ille scriptor in littera pythagorea, qua male quidem in grecis dictionibus et in latinis nimis utitur vitiose. Quis enim per illam litteram, qua vite nostre designatur ratio, scribit ydoneus aut ymo? Videbis et phylosophiam et phylosophum per hanc upsilon [sic!] ineruditissime scripta. Videbis etiam in aliis et crebrius, quam eruditionem tuam decet, erratum. Purga igitur, corrige, munda fermentum hoc facque, quod aliter non exprimatur in charta, quam fuerit conceptum in mente.

Vale, carissime Petre Paule. Et de cappello, quo nunc utor, gratias ago. Voluisti quidem, quod, quotiens illud depono vel sumo, tui nequeam oblivisci. Sed erras; habet enim tui memoria radices non in re corruptibili, sed eterna; menti quidem mee, quam incorruptibilem teneo, immutabiliter heret. Iterum vale.

Florentie, quarto nonis martii.

 

 

 

12.

 

Magistro Francisco de Camerino physico.

[1405]

 

RECEPI, vir eruditissime, doctor egregie, litteras tuas et – ut tu vocas – duo illa prooemia et duas – quod idem reputo – privatas epistolas, quas – ut conicio – nescio quibus iudiciis premisisti; quibus omnibus conaris astruere per astrorum cursum noticiam futurorum, plane contra sententiam Augustini, qui longo tractatu quinto librorum De civitate Dei contrarium disputat et affirmat. Discussit et conclusit ante ipsum – ut apud Agellium vel ut alicubi legitur apud Aulum Gellium (facillimum est videre quartodecimo librorum Noctium Atticarum) – hoc idem auctoritatis multe philosophus Favorinus non ubertim solummodo, sed acute, sed taliter, quod, nisi michi clarum foret recitatorem Gellium tempore precessisse devenisseque in noticiam Augustini, iurarem ipsum huius nostri doctoris per omnes sententias et sedes, hoc est: argumentorum capita, discurrentem cuncta quasi per ordinem assumpsisse. Post quos et ego tantorum auctorum vestigia secutus libro, quem tu ipse commemoras, uno brevi pro materie magnitudine capitulo conatus sum ostendere non difficultatem solum, sed impossibilitatem adequationis et iudiciorum, que tu tam constanter – ne pertinaciter dixerim – attestaris; cuius quidem copiam feci presentibus alligari, quo videas, quid credam semperque crediderim de vestra, quam colitis, astronomia. Nunquam enim tantum cogitare potui, quod huius rei caput vel exitum invenirem.

Nam, cum nullas habeatis adequandi regulas, quas tractu temporis manifeste non videamus errare, nonne fatendum est eas omnes in errore fundatas esse nec etiam sibi nunc nec ab initio constitisse? Nec eas posse per instrumenta corrigi certum est, tum, quia nunquam mensura circuli longeque minus molis spherice sit reperta, tum, quia nec rectum nec rotundum ad ultime veritatis perfectionem vel inveniri possit vel inventum esse tale per instrumentum aliquid, quod etiam perfectum esse nequeat approbari. Nam – ut cetera pretermittam – quis unquam potuit armillis, astrolabiis, quadrante vel alio quovis instrumento turris alicuius vel alterius edificii superam altitudinem ad unguem vel verum terminum mensurare? Quod si tantum in parvo corpore parvaque distantia quotidie videmus errorem, qui non possit aliqua ratione vitari, quid putare debemus in illa mundi celorumque circumferentia, distantia et magnitudine provenire? De iudiciis autem quid dicam, que, si de stellarum situ, coniunctione, aspectu distantiaque proveniunt – ut putatis –, cum hec incerta sint, nichil habere possint firmitudinis atque certi? Ceterum, cum auctores vestri iudiciorum regulas ex effectuum frequentia, non ex alia ratione credantur nec potuerint collegisse nullaque constellatio prorsus fuerit nisi semel, si principium mundus habuit – ut certum est – vel penitus nesciatur propter infinitatem temporis, si fuerit ab eterno – quod Aristoteles et alii plurimi voluerunt (quod impossibile scire sit impossibileque probare) –, quomodo potest esse scientia, quam profitemini de constellationum effectibus provenire? Lege libros De divinatione nostri Ciceronis et videbis, quam efficaciter doceat nullam prorsus divinationis scientiam esse posse; vel, si vis hanc opinionem nobis exuere, coneris his, que capitulo, quod videbis, disserui, respondere.

Iuvat tamen semperque placuit videre cogitationes vestras videreque vestra iudicia; gaudeoque vobiscum, si videam, que dixeritis, provenire cupioque et volo astronomiam, que de motibus celi est, scientiam esse nec cupio solum, sed fateor atque credo, licet usque nunc arbitrer imperceptam; nec scio, si subtilior vel – ut rectius loquar – exilior modernitas in eam poterit pervenire, nec putes – ut arbitrari videris – me ad defatigationem usque studiis astronomicis operam indulxisse. Iuvat, fateor, per cuncta discurrere iuvitque – sicut alia multa – vestra videre; sed mox, ut perpendi, que ad iudicia spectant, observatione quadam difficili nimis et curiosa pendere nullisque deduci rationibus vel probari queve de motibus traditis sic vera videri, quod post paululum certissime videantur errare, retraxi pedem decrevique mecum omnino non sequi, quo non traheret me ratio, que radix est omnium scientiarum atque veritatum. Nec dicas me damnare prescientiam futurorum, quam scio solius Dei esse. Divinationes vestras et hanc humane curiositatis doctrinam nec recipio nec veram credo, nisi videro Dei revelatione concessam, non illis hominum traditionibus acquisitam. Quod autem dicis me, si falsas has observantias comprehendissem, profecto non tam diligenter singulorum sententias discussissem, satis admiror. Non enim minori diligentia querendum est, quod reprehendere velis quam, quod discere concupiscis; nec unquam veritatem astronomicam me memini contempsisse. Veritatis enim studium semper michi fuit nec eam, ubicunque repperi, – sicut arbitror – nunquam sprevi. Sed fatebor ingenue eam me nunquam per ea vel inter ea, que traditis, invenisse. Nam, quod fateris rebus necessitatem astronomica iudicia non imponere, quis ignorat? Non sunt etenim rerum cause, sed signa; nec ex eo, quod physice veritatis sententie certe sunt, illa vestra dicere possumus esse vera; que, si vera forent, nulla possent hominum voluntate mutari, sicut nec rerum essentialis qualitas stante quidditate rerum in qualitates contrarias transmigraret. Sed nescio – quod nolebam –, quomodo tecum vel cum tuis ceperim disputare.

Dimittam igitur illa, que scribis, atque rogo, si placet, aliquam ex nostris dilue rationem. Non gravabor siquidem respondere. Tua quidem illa tu ipse discutias. Non equidem fallor, sed – ut arbitror – ipsa tibi non minus videbuntur inania quam michi cuncta, que legi penes tuum huius scientie principem Ptholomeum. Vidi namque, quid ipse quidque vester Albumasar, dum contra decem – ut inquit – sectas disputat, asseverat. Vidi novissimum Guidonem Bonateum, qui tuam hanc intentionem prosequitur copiose nec adhuc repperi quicquam, quod mentem meam, que soleat ratione non moveri solummodo, sed trahi vincique, vel leviter inclinaret. Nam, que tuis illis tribus prooemiis disseruisti, sunt, cum cuncta respexeris, pulcriora quam vera et ex illorum hausta fontibus, qui voluerunt his rebus auctoritatem, quoad fieri poterit, adhibere. Dimittam ergo cuncta et in tempus aliud reservabo. Interim tamen oro rogoque, quatenus posthac, quicquid tecum michi tribuas quantique me facias, laudibus non insistas meis; sed doce, mone reprehendeque nec, cum te diligam, invideas me ex tua parte diligere vereque dilectionis officium exhibere. Vale et tibi persuadeas velim te a me amari.

Florentie, tertio decimo kalend. aprilis.

 

Cupio scire, ubinam reppereris cor leonis adelberam vocitari. Vellem etiam, quod tuum iudicium de coniunctione Iovis et Saturni ianuarii futuri, quod – nescio, quando – scripsisse te memoras magnifico domino meo Malateste de Pensauro, notum facias, ut, cum comunicaveris prooemium, non invideas et tractatum. Iterum vale.

 

 

 

13.

 

Georgio Stelle.

[1405]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Putabam Iohannem Stellam meum non geminum esse, sed unum; solum degere, non fratrem et germanum habere socium studiorum et sanguinis, – quodque propinquius et coniunctius est – socium affectionis atque quesiti. Sed Deo gratias: uberior est, quam arbitrarer, cui contigerit talis frater, qualem sua duricies non meretur. Durum enim dico, quoniam, cum pridem iter hinc habens me domi propter valitudinem minus gratam accubantem, cum recedere vellet, imo recedens, ocreatus armatusque calcaribus adivisset visitassetque, vix michi vale facto disparuit; immemorque – ne violator dixerim – promissionis tandem rediens me neglexit nusquamque comparuit; quam ob rem subiratulus sibi petenti, quod petis, nolui respondere. Sed respondebo tibi hoc tamen pacto, quod fratrem increpes dissimilemque sibi te, si detur occasio, prebeas. Pro amicicie quidem mutue vel officio vel affectu debuit veniens uberiorem sui copiam facere; nec rediens, quod tam rate promiserat, non prestare. Sed hec satis inter amicos. Nunc ad quesitum veniam vestrum.

Scire vultis, quisnam fuerit auctor inclyte civitatis et patrie vestre, quam Ianuam dicimus. Quod quidem libere fateor me nescire; nec, quod dixi versiculis illis, quos ad Iohannem tuum quondam scripsi celebrans laudibus urbem vestram:

 

Cui regina maris veterisque ab origine Iaphet

Ianua clara viris opibusque per omnia dives

Paret &c.,

 

ad hoc reducas, quod Iaphet voluerim Ianue conditorem. Hoc enim nec dixi nec sensi; sed sciens Iosepho teste semen Iaphet Europam tenuisse non fuit inconveniens michi visum astipulante nominum similitudine ipsius Iaphet sanguini vestre civitatis initium assignasse. Quibus quidem – quod et maius et propinquius est – accedat, quod apud eundem Iosephum expresse et sine dubio legitur unum ex Iaphet filiis Iani nomen habuisse grecisque testibus maris Ionici cunctas oras totamque Ionicam tenuisse; cumque mare nostrum – hoc, quod et Inferum et Tuscum et Thyrrenum dicitur – sine dubio portio quedam Ionici maris sit, cui non facile persuadibile videatur ab hoc Iano Ianuam, que litoris Ionici fìnem et maximam partem tenet, appellatam esse et ab eo vel patre suo Iaphet vel aliquo descendentium fundationis principium habuisse? Nam, quod vester Iacobus de Varagine in Chronica, quam insulse satis de Ianua scripsit, velut fundamentum certissimum accipit de Solino dicens, quod ille voluerit Ianiculam a Iano in Liguria conditam, longe aliter noscitur se habere. Dicit enim ille C. Julius Solinus: «Nam quis ignoret vel dicta vel condita Ianiculum, a Saturno Latium atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polyclea, ab ipso in Campania Pompeios, qua victor ex Hispania pompam boum duxerat? In Liguria quoque lapidarios campos, quod Iove eo dimicante creduntur saxa pluisse.» Hec Solinus; qui quidem – ut vides – non Ianiculam scribit, sed Ianiculum, quod non in Liguria, sed iuxta Romam assignat. Hoc est enim sine dubitatione Ianiculus, de quo Virgilius inquit:

 

Hec duo preterea disiectis oppida muris,

Reliquias veterumque vides monimenta virorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

 

Ecce illud, quod Ianiculum voluit scripsitque Solinus, ut omnis alius intellectus somnium sit; et adhuc in ea parte Rome, quam Transtiberim dicunt queve in Etruria supputatur, mons est, qui Ianiculus ab urbe sive oppido Ianiculus vocitatur. Nititur autem hic vester Varaginensis et conditorem certum nescio quem Ianum – plures enim enumerat – et a Iano conditore rationem nominis assignare; que quam vera sint quamque sibi constent, ipse viderit. Nichil enim michi super his vel auctoritate testium probat vel coniectationibus persuadet. Et, cum hactenus librum habere contentus ipsum non inspexerim, nunc occasione quesiti parunper discurrere sum coactus. Et – ut verum fatear – nichil ineptius, nichil insulsius nichilque puerilius unquam legi. Nullus ibi stilus nullaque dignitas orationis. Que velut prisca et vetera ibidem referuntur, non antiqua solum, sed inaudita, ridenda floccique pendenda sunt; et que cum omnino legere non libeat, ea credere non aliter deceat quam fabulas poetarum. Doluique mecum et indignor, quod inclyta vestra civitas tam ineptum sue dignitatis reppererit relatorem. Quare te fratremque tuum hortor et rogo, quod res patrie gestas bello, pace, terra marique, cum illustrissima quidem sint, attollentes humero famam et facta parentum stilo maiestatis materie congruo referatis. Fidelis testis est Sallustius Atheniensium res gestas satis amplas magnificasque fuisse; «verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia provenere ibi magna scriptorum ingenia per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur; ita»que «eorum, qui» ea fecerunt, «virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere preclara ingenia.» Et quid maius patrie possetis impendere quam virtutes meritaque maiorum imitanda vestris, laudanda extraneis admirandaque prorsus omnibus exhibere? Sed hec dispositis satis fuit.

Sed – ut ad propositum redeamus –, si queras, unde nomen quisque conditor urbis vestre sit, – ut ab initio dixi – libere fateor me nescire. Satis tamen ex his, que de Iosepho retuli, tam nomine quam historie congruum esse videtur Ianum, Iaphet filium, postquam huius Noe filii generatio Europam habuit, et Ianus, Noe nepos, omnem Ionicam regionem et Ionii maris oras tenuit, illius urbis nomen et initium tradidisse. Potest et aliter forsan esse; nec me de sententia dimovet, quod in sacris litteris nullus Ianus inter Iaphet filios numeretur, sed Ionam; quod nomen, si persona sit eadem, aliqua forte ratione fuit a Grecis immutatum; vel forsan, quem Moyses tacuit, Iosephus nominavit. Non movet etiam, quod Plinius et Pomponius Mela quidamque cum ipsis hystorici plane Genuam – ut vulgare vestrum habet –, non Ianuam eam appellent; puto quidem hoc a Grecis facile manavisse, qui scribendi principatum etiam in Italia tenuerunt. Cum enim apud ipsos iota nunquam vim habeat consonantis, non poterant Ianuam dicere, sed ad g necesse fuit eos habere recursum, et, quoniam, si g cum a syllabam primam fecissent, oportebat g etiam apud eos crassum latumque sonare, mutaverunt a in e, ut sic inter dentes g littera stringeretur darentque sonum, quem recte non poterant, quadam saltem imitatione propinquum. Nec vos terreat, quod non possitis certam habere vel conditoris vel nominis rationem. Commune namque est hoc omnibus antiquis civitatibus, ut difficile nimis sit ipsarum initia reperire. Nam et illa inclyta Roma Solino teste dubiam habet sui nominis rationem; quod non prosequor, cum apud illum facile sit inventu. Nec hoc tibi vel alicui mirum sit. Cuncta quidem maxima de parvis videmus exoriri principiis. Nulla ferme flumina sunt, quantamcunque molem aquarum secum trahant, que de fonte parvulo sepeque incognito non nascantur. Quam urbem dabis, que non inceperit a paucissimis vel ab uno, que primum defenderit suum nomen? Romam scimus sui principium habuisse Valentiam, parvum sine dubitatione presidium, priusque monte Palatino Saturnoque fuisse contentam, que post audire meruit, scilicet,

 

et rerum facta est pulcerrima Roma.

Septemque una sibi muro circundedit arces;

 

ut difficillimum sit omnino in prima devenire principia vilitate et obscuritate rerum, a quibus certum est omnia mortalium opera, que maxima cernimus, incepisse. Accedunt his bella discursusque gentium acquirentium novas sedes, mutationes principatuum variaque variorum idiomata populorum, quibus immutantur locorum appellationes et urbium formisque multimodis corrumpuntur. Vellem posse tibi dare aliquem auctoritatis et fidei clarum et famosum auctorem, cuius testimonio possemus firmiter asserere, quod intendis. Vibius tamen Sequester sub metropoli Viennensi connumerat civitatem Genuensium, Gratianopolim et alias plures civitates. Petrarcha vero noster in Africa sua non Genuam, sed Ianuam plane scripsit. Inquit enim, cum discessum Magonis ab Italia descripsit:

 

Iamque Mago Ianue solvens a litore classem.

 

Viatico vero, quod ad nescio quem cardinalium scripsit ad Sancti Sepulchri sanctuaria perrecturum, de Ianua loquens inquit: auctorem urbis et nominis Ianum ferunt, primum – ut quibusdam placet – Italie regem. Quod, an ita sit, an ipse situs urbi nomen dederit, quod nostri orbis quasi ianua quedam esse videatur, incertum habeo; licet subinferat primam opinionem apud vos celebriorem esse et publicis insculptam monimentis; licet utrique dicat obstare, quod apud veteres non Ianue, sed Genue nomen in usu sit.

Inter hec igitur, mi Georgi, boni consule et id iudices, quod verius et augustius tibi patrieque videbis. Ego vero ex his, que legerim, nichil ulterius habeo. Verum, cum vestra patria celebris rebus gestis sit – ut inquit Satyricus –

 

De quocunque voles proavum tibi sumito libro.

 

Vale, dulcissime mi Georgi, et meum tuumque Iohannem vice mea saluta; non putet tamen me sibi pacificum fore nisi, postquam dederit notas audire et reddere voces.

Florentie, kalendas maii.

 

 

 

14.

 

Domino Leonardo de Arretio secretario summi pontificis.

[1405]

 

VIR egregie, cunctis dilectionis affectibus excolende, frater hactenus et amice karissime, nunc autem pater in Christo, quoniam SUO vicario servias, venerande. Expectavi diu, quod scriberes; siquidem in scribendo prime partes sunt non eorum, qui remanent, sed illorum potius, qui discedunt, nisi forsan aliquid acciderit, quod officium exigat immutari. Expectavi, fateor, avidus, qualis excepisset te fortuna, protinus ex te scire. Gratiora quidem ista sunt, si ab eadem persona perceperis quam, si aliunde te contigerit illa scire. Cum enim amicus de successibus suis scribat, non solum id percipitur, quod factum est, sed etiam, quanti faciat eventum rei quoque animo susceperit; nec, quanti solum, sed, cur tanti duxerit, solet ostendi. Habent enim, que de nobis scribimus, nescio quam – ut ita dixerim – energiam et longe plura secum afferunt, quam enuncient, pleniusque de manu scribentium de se sonant quam, si ab aliis annotentur. Sed expectabam rusticus, quod defluat amnis, qui nunquam sit suum alveum relicturus. Vix enim balnearium iocorum relatione, quam celeber frater meus Guido de Petrasancta fecit, motus es, ut scriberes, quali te Romana curia, imo Romani pontificis indulgentia, non – ut scribis – urbs Roma promoverit gradu; quem tanti facis, quod pene videaris optare cum leto illo nostro contubernio saltem diebus illis pauculis commutasse. Ingens et maximum amicicie signum tanti facere leticiam socialem. Forte quidem Flacci de more dicis:

 

Nil ego contulerim iocundo letus amico.

 

Profecto, si nobiscum illos semper memorabiles dies fuisses, scriberem tibi Persianum illud:

 

Hos, Leonarde, dies numera meliore lapillo.

 

Audisti quidem ex ser Guidone sites aridas, torquentes, inextinguibiles inexhaustasque, quibus quotidie, imo continue vexabamur; intellexistique iuges potationes illas nostras, plusquam Antonianas plusque quam Bonosas, quibus sitim vincere conabamur. Sed, si vidisses, quoniam

 

Segnius irritant animos demissa per aures,

Quam que sunt oculis subiecta fidelibus et que

Ipse sibi tradit spectator,

 

- ut ille scribit –; si vidisses, inquam, utrasque, iurares sitim sine dubio superasse potatus et ingurgitationes nostras; que, sicut solent fabriles gutte, succensis asperse carbonibus vim ignis, quem exagitant flatibus folles, intendere, sic in nobis siccas et adustas sites illas vehementius accendebant, ut sitim, non vinum bibere videremur; quove magis admirere sentientes ex potatione sitis ipsius notabiliter incrementum, unicum illud solumque remedium sitis, potare scilicet, verebamur; nisique fuisset iste metus, exhausisset bibax nostra cohors totius Garfagnane dolia, licet undique bacchata iugis feracissima sit Lyei. Nec mirum. Surgentes enim e stratis bis in die ad phlegetonteas illas aquas balneandi gratia pergebamus; e vestigioque mentum usque submersi fervore, quantum vix sufferre quis valeat, coquebamur. Et licet exterius salutifero madesceremus humore, vi tamen caloris desiccabamur interius adustoque pulmone crescente cupidine frigoris et humoris ad redundantes illas potationes preparabamur accendebamurque mox ad suavitatem illam bibitionum avidissime redituri. Nec scio, quid magis versaretur inter potationem et sitim, necessitas an voluptas; utraque quidem duarum illarum vernacula de siti bibendi necessitas, de bibendo vero mulcebris suavitas oriebatur. Hec hactenus atque satis de potationibus. Quod rerum genus, cum modum omnem transierit, vix passum est de se finem fieri.

Quod autem te respondisse scribis mirantibus mordentibusque procurationem illam, quam, unde processerit, nosti, scio officiosissime te fecisse et illiusce rei nomine gratias ago; nec miror domini nostri clementiam defuisse. Utinam et sanctitatis sue circunspectio non conceperit me tam vana tamque ridicula cogitasse! Cuperemque, quod animum meum sanctitas sua videret vidissetque, ut omnis opinio, si qua forsitan insurrexerit, aboleretur.

Nunc autem – ut ad principium redeam – expectavi, quod scriberes assumptionem tuam, sed frustra; ut adhuc nesciam, qua fronte, quibus fautoribus, quibus etiam se obicientibus quibusque condicionibus emersisti; qua principis benivolentia utaris; quid habeas quidque speres. Facies autem hoc, cum voles, forteque, cum poteris. Principia quidem rerum novitate et insolentia etiam expertissimos premunt. Cogito mecum bonum esse, quod domino nostro scribam gratulerque de promotione tua paucisque celebratum laudibus te sue beatitudini recommendem. Hoc breviloquio feci; cuius copiam videbis et de presentando facies, ut in rem videris esse tuam. Vale, felix.

Florentie, undecimo kalendas sextilis.

 

Post hec litteras habui tuas, quas Poggius noster – ut arbitror – rescripsit; cui debitor sum respondeboque non acriter, ut invexit, sed ita, quod discat parcius male dicere; nec voluntatem reputet rationem discatquc iuvenis parcere seni. Sed ad litteras rediens tuas gaudeo te egritudinis molestia liberatum. Ad cetera propediem respondebo.

Florentie, octavo octobris.

 

 

 

15.

 

Domino pape.

[1405]

 

NESCIO, cui magis gratuler, sanctissime in Christo pater et domine, vere successor Petri uniceque vicarie Ihesu Christi, tuene sanctitati an filio tuo dilecto Leonardo Aretino, quem in tuum a secretis noviter ascivisti. Letor equidem et exulto, quod tibi talis servitor accesserit, quali tua sanctitas indigebat; non, quod bonos et industrios non haberes, sed, quoniam quotquot tibi boni contigerint vel dominis aliis, in quorum manibus orbis terrarum est, semper pluribus egeretis. Letor igitur et exulto contigisse talem tue beatitudini servitorem, etate iuvenem, corpore validum, aspectu gratum, scientia clarum, eloquentia singularem, latinis excellentem litteris, peritum non mediocriter grecis, – quodque super omnia preciosum est – integra fide et singulari bonitate prestantem. De quibus quidem omnibus, licet pleraque videas et omnia forte perceperis, ego tibi verax et fidelissimus testis sum. Cum enim ipsum iandiu recepissem in filium et ipse se totum conversatione domestica michi dederit, totum agnosco totumque discussi nec me potest in aliquo tanto tempore latuisse. Continua et studiosa nobis consuetudo fuit et, cum de cunctis, que componerem, iudex esset et ego suarum rerum arbiter versa vice, nos mutuo, sicuti ferro ferrum acuitur, exercebamus; nec facile dixerim, ex hoc dulci et honesto contubernio uter nostrum plus profecerit: uterque tamen eruditior evasit, ut fateri oporteat mutuo nos nobis fuisse vicissim discipulos et magistros. In quorum memoria, dum hec scriberem, nimis commotus sum, cum me sentiam tali socio talique presidio destitutum. Maxima quidem certitudine, de quacunque re amborum consentiret auctoritas, tenebamur. Nunc autem nec habeo, quod doceam, nec etiam, a quo discam. Sed hec satis; tuo quidem comodo et honori suo mea decet incomoda posthabere.

Iamque ad Leonardum nostrum pro conclusione revertatur oratio. Habes virum aptissimum rebus magnis, virum fidelem et integre conditionis et mentis. Scio, quid loquor et quod Christi vicario verum loquor. Quamobrem hortor et opto, quod tue clementie et humanitati carus sit et eum, cum expertus fueris, pro meritis honores suis, qui vix cognitum honorasti. Quibus, quicquid fides et devotio mea meretur, accedat, supplico, Me quidem in ipso, cum plusquam dimidium anime mee sit, reputabo, sicut eum honoraveris, honoratum. Et hec satis, spero quidem sine meis et aliorum suffragiis benignitate tua et virtute sua gratiam suis meritis debitam in tue sanctitatis oculis reperturum. Pro honore vero suo et, quia talis sibi contigit dominus, qualem potest, imo debet, quicunquc servire maioribus se disponit, optare, statu summum, benignitate conspicuum, natura mitem, munificentia largifluum, mente intelligentiaque prestantem, quique neminem «naso» suspendit »«adunco» – ut Flaccus ait. Gratulor tota mente, spero quidem virtute tua et probitate sua videre scientiam – quod rarissimum fit – pro meritis honoratam.

Vale, pater sanctissime. Sunt, qui putent me tibi illa prima epistola displicuisse; quod et ego vererer, nisi quod te nichil respondendo suasi michi te lesum a me in aliquo non putare. Nec humilitatis enim nec benignitatis esset parcere vel leviter tuam celsitudinem offendenti.

Florentie, octavo idus sextilis.

 

 

 

16.

 

Amico innominato.

[= Iacobo Angelo de Scarperia]

[1405]

 

FILI karissime. Fida relatione percepi, quod, cum vacaret officium a secretis, cui Leonardus Aretinus noster, socius tuus et frater tuus et – quam coniunctionem super omnes nexus et vincula dulcissimam arbitror – studiorum nostrorum sectator et emulus, preest, tu fuisti super omnes et ante omnes Florentinos – ut decuit – requisitus. Et sicut te semper humilem inambitiosumque gessisti, procurationem hanc penitus recusasti; quo factum est, ut hinc Leonardus iussu summi pontificis vocaretur; cumque foret honorabiliter et gratiose receptus, non in spem, sed in certitudinem officii prelibati, tu, velut experrectus somno, in ambitionem accensus, factus es ei de gradu, quem recusaveras, competitor cepistique recusatam dignitatem dominorum amicorumque suffragiis procurare. Potes – video – totum hoc intensioni dilectionis et amoris pro te intercedentium ascribere, qui soleant et nolentibus et ignorantibus amicis esse de amicorum honoribus curiosi totamque rem hanc a tue urbanitatis crimine removere. Idque plane tibi crederem; non enim ab amicicie cultu tuisque moribus abhorreret. Sed, cum recepisset dominus noster Innocentius a nescio quo principum Gallie litteras dicacissimas et varia continentes, commisit Leonardo responsionem. Tu similiter dictande responsionis officium assumpsisti, velut cum ipso ludis olympicis de rethorica certaturus. Quod quidem cum scires Leonardo commissum, nec per te facere nec iussum etiam a domino tuo suscipere debuisti. Iste labor et ista certatio manifestum argumentum evidensque probatio est te cuncta non sensisse solummodo, sed consensisse, sed voluisse; et hunc a secretis gradum te nonnisi confusione dedecoreque fratris et amici tui – quod minime decuit – exoptasse.

Quod profecto, carissime fili, graviter admiror et doleo; nec video, quod ex bono potuerit fundamento procedere. Si movit enim hoc ambitio, malum fuit, sed tolerabile, licet grave. Si forsan invidia, gravius et reprehensione dignum. Sin autem malevolentia, gravissimum et, quod, cum nulla subsit ratio, excusari non possit. Cupio, quod hec vera non sint et quod inter te et illum sit summa concordia. Cupio, quod, cum utrique sim pater, sitis mutuo fratres, quod invicem vos colatis, diligatis, ametis. Unus alterum laudet, alterum extollat; alteri virtutis et bonitatis testimonium ferat. Coutimini vobis invicem, conversemini simul, conferatis mutuo; nolite pati, quod insolentia, velut rubigine ferrum, amicicia obducatur vestra. Ambo potestis esse vestris virtutibus gloriosi, si volueritis invicem vos fovere. Scitis invidiam, cui virtus omnis subiacet; habet enim hec tot hostes, quot sunt invidi quotque pravi. Vos ipsi mutuo vos potestis celebrare obscurareque; verum, quia bonitati tue pauca sufficiunt, finem faciam. Tu vale memor mei.

Florentie, tertio idus sextilis.

 

 

 

17.

 

Leonardo Aretino.

[1405]

 

LINUS Colucius Salutatus Leonardo Ceccho Aretino summi pontificis a secretis salutem dicit. Postquam tibi per Dei gratiam bene est, et michi bene est. Infirmabaris etenim et ego languori tuo gravi mentis egritudine respondebam, non, quod te prostratum animo vel metu mortis anxium cogitarem – est enim talis occupatio non virorum, qui militant intellectui et eternitati vivunt, sed mortuorum, de quibus inquit Veritas: «Sinite mortuos sepelire mortuos suos.» Mortuis siquidem istis metuenda mors est, non illis, qui fide viva meritisque virtutis iam pedem in eternitatis ambitum posuere quique non solum spe vivunt, sed iam quodam modo re participant nunquam mori. Sicut enim istis prelucet claritas, que vitam spondet, sic illis obscuritas ante oculos obversatur alteram mortem nuncians. Eram ergo de te bono animo speque certa te metu vacuum ex illis omnino, quibus labascunt alii, non pendere; sed cogitabam te multis carere subsidiis, quibus solent infirmi humane fragilitatis condicione non solum quandoque, sed plurimum indigere. Non deerat – arbitror – iocunditas et frequentia comitatus; sed vere – sicut scribis – me locus insolens carensque necessariis deterrebat. Deterrebat etiam urbicus letifer et horrendus ille tumultus, qui te totamque curiam ex Urbe precipitem dedit, quem putabam metu, consternatione rerumque novitate non animum tuum solum, sed corpus etiam perturbasse; verebarque simul hec cum incomoditatibus et periculis vie locique concepti morbi causam esse. Sed – Deo gratias! – tu morbo et ego simul egritudine, qua moleste ferebam te non valere, liberati sumus. Verum – ut ex epistola tua concipio – longe plus animo quam corpore, si vera sunt, que scribis, egrotabas. Quid enim te gravabat, quid conquereris, nisi quod nichil erat in istac urbe – quo verbis utar tuis –, quod te iuvare posset? Primo quidem – inquis – medicus nemo preter quendam Hebreum, qui nichil in arte medicina didicerat nisi, quibus poculis homines necarentur. Huic – ais – me graviter committere nolui; si enim moriendum erat, natura potius duce migrare e vita prestabat quam per tormenta levissimi et ignavissimi medici ad mortem compelli. Sed dic, carissime Leonarde, si novit ille medicus pocula, quibus homines necantur, quid in eo peritie ulterius requirebas? Velit Deus, quod nunquam eruditior michi contingat medicus quam, qui mala cognoscat et letifera medicamenta. Si me quidem ab illis custodierit, non dabit pharmaca nisi bona, que – quod summe michi videtur in istis optabile – vel proderunt vel – quod secundum esse creditur – non nocebunt. Creditur autem dixi, nam primum optandum arbitror, postquam sumpseris medicinam, quod omnino non noceat, alterum vero, quod prosit. Nam, cum omnis medicina venenum sit, utpote que, si dosim debitam immoderate transierit vel sicuti virus officiat vel occidat et etiam, si plus equo non sumitur, sic aliquando prosit, quod in aliquo semper ledat, nonne principalius optare convenit, quod non ledat; secundum vero, quod prosit, hoc est: plus utilitatis afferat quam detrimenti? O quotiens post sumptas, que credebantur salutifere, medicinas desiderata valitudo est non solum non absolute bona, sed nec etiam qualem habere nos antea dolebamus? Et – ut super hoc concludam et de medicinis istis meam sententiam habeas – optandissimum est, quod non noceant, expectandum vero sic est, quod iuvent, quod omnino sperandum non sit. Sepe quidem et multum ac etiam multos tam medicos quam egrotos istarum rerum eventus expectationem fefellit.

Sed ad reliqua, que subinfers, accedamus. Deinde – sicut scribis – nichil vini in tota illa urbe inveniri poterat, quod leve esset atque subasprum; omnia enim cruda, prepotentia, fumantia, gravia. Querebam punicorum malorum succum, quo vini loco solent uti egrotantes; nichil etiam huius reperiri quibat. Confectiones nulle erant, que calci cederent, dure, insulse, immunde, utpote ex rebus non bonis a malis articibus confecte; zuchari summa inopia et id tantum, quod erat vetustum et squalidum, hoc est: sine ullo nitore, cernebatur. Postque – ne totum rescribam, sed breviter cuncta complectar – quasi per contentionem enumerans dicis hec omnia Florentie abundare. Et de nostre urbis sufficientia, abundantia et copia insufficientiaque civitatis Viterbii nullo modo contendam; verissima quidem sunt. Omni quidem tempore, sed hac tempestate precipue, qua bellis diu efferbuit illa pars Etrurie, que dexteram ripam Tiberini fluminis infra Perusiam adiacet, mediterranea civitas istec Viterbii deliciarum indiga semper fuit. Sed – per immortalis Dei maiestatem! – estne municipibus civitatum opulentium beatitudo? Potestne tantum et tale bonum in rebus corruptibilibus inveniri? Scio, quod tantum non consentiunt Stoici; – quodque mirabilius est – volunt etiam Epicurii felicitatem in his non consistere, sicut nec Stoici consentiunt in voluptate, licet Peripateticorum humanitas velit ista quodammodo perficere beatitudinem, quam diffiniunt bonorum omnium redundantiam et congregationem; ut secundum eos etiam ista temporalia – quod obnixe contra contendunt Stoici – consequens sit inter bona, licet bonum possessorem earum non faciant, numerare. Quorsum te duxit passio, Leonarde? Verum id non admiror. Aristotelis quidem in Ethicis sententia est egrotantes sanitatem, mendicantes vero divitias estimare felicitatem Sed transisse tibi debent, imo iam pridem occidisse prorsus hec pathica debesque secundum rationem vivere loquique et hec hactenus reliquisse. Quod posthac, ut facias, oro. Volo quidem audire videreque te loqui non ut hominem, sed ut virum; non ut unum de populo, sed ut sophum; non ut qui voluntatem sequuntur, sed qui voluntatem subiciunt rationi. Vellem quidem morbum illum, non de zucharo, non de vinis, non de malis granatis, non de medicis te fecisse sollicitum, sed fragilitatis humane, sed ultime salutis admonuisse.

Nam – ut noster Malandux in Bucolicis nostris inquit:

 

Esse deos sani miserasque incumbere nobis

Nescimus mortes, sed tandem credimus egri.

 

Hoc audire vellem et ex te scire, quali mente morbum, cum ingravesceret, tolerabas; an unquam de exitu cogitasti qualique dispositione Deo te composuisti. Iste sunt honeste meditationes egrotorum. Nec oportebat te quasi per antipophoram questioni tacite respondere: scio te nec Democritum vivere nec Aristippum nec sequi totum ventri deditum Epicurum. Didicisti quidem Ciceronem nostrum eorum disputationem, qui arcte tenent accurateque defendunt voluptatem esse summum bonum, diffinire vocem «pecudum esse, non hominum.» Non erat michi suspitio te taliter collapsum, quod ista sentires; sed ea omnia te referre videbam ad incomoda, quibus Viterbium incolens vexabare quibusque degens Florentie caruisses. Quod tanto vehementius effecisti, quanto clarius in patrie laudes versabaris; celebrationi, cuius adeo affectus es, quod copiosa et ornatissima oratio, quam stilo luculentissimo non presentibus solum, sed posteris edidisti, te non potuisti satiare, quin etiam, ubicunque se dederit occasio, quasi nichil dixeris, velut ex integro idem propositum ordiaris.

Sed – ut ad alia veniam – risi, quod tantum michi tribui scribis, quod in primis partibus commendationum tuarum sit in ore cunctorum te per multos annos meum discipulum extitisse. Quod equidem gaudeo, quod tibi sit ad gloriam, gaudeo, quod et michi; nimis enim celebre et famosum est, quod predicer tales discipulos habuisse. Timeo tamen, quod, cum te viresque tuas experti fuerint cognoverintque, quam per te valeas, sicut vales, eos non pudeat sic sensisse; quodque, quod nunc michi glorie ducitur, in diminutionem mee estimationis et nominis convertatur. Nam, quid de conversatione mutua, que nobis fuit, sentiam, cum multotiens tum paulo ante testatus sum. Scis etenim me scripsisse, cum ad alium de te loquendum occurreret, in hec verba: «Cum de cunctis, que componerem, iudex esset et ego suarum rerum arbiter versa vice, nos mutuo, sicuti ferrum ferro acuitur, exercebamus; nec facile dixerim, ex hoc dulci et honesto contubernio uter nostrum plus profecerit. Uterque tamen eruditior evasit, ut fateri oporteat mutuo nos nobis fuisse vicissim discipulos et magistros.» Sed hec de me satis.

Quod autem predicas hanc urbem studiorum humanitatis esse domicilium eaque ceteras omnes civitates velut sordidas domos reliquisse, sine cunctatione fateor verum esse; doleoque te, Iacobum et Poggium hinc abisse; nimis enim deficere michi videntur apud nos humanitatis artes, postquam discessionem fecistis. Aliquos enim instituebatis preceptis, aliquos vero invitabatis exemplis, nique noster Robertus Rossus huic rei – sicut novistis – indulgeret operamque navaret, actum esset; nec tamen satis compertum habeo, nunquid ipse tali ruine nosterque Vannes de Montecucculo satis sint. Ingens enim huius rei precipitationem video et, quam vix noster Cicero sublevaret. Scio tamen, quod divina sunt hic ingenia, sique colerentur, evaderent in mirabile specimen tum eloquentie, tum virtutis. Sed – heu! – iacturam hanc deplorare libet: avaritia, libido dulcesque nimis cupiditates omnia sinistrorsum ducunt et perniciosis applicant voluptatibus. Quod enim inquit de Seneca Fabius, de Florentinorum ingeniis dici potest: «Digna sunt, que meliora velint; quod enim volunt, efficiunt.» Vale.

Florentie, octavo idus novembris.

 

 

 

18.

 

Georgio Stelle.

[1405]

 

POSTQUAM tibi scripsi, vir insignis, frater et amice karissime, quid quantumque memineram super origine vestre nobilissime civitatis me legisse; nichil enim ratione de talibus potest argui, sed solum possunt, que relata sunt ab aliis, recitari; quia nescio, quid etiam in memoria versabatur, tandem recordatus sum patrem meum Boccacium, poetice illuminatorem et principem, libris De genealogia deorum incidenter super hoc aliquid tetigisse. Ex quo querens repperi libro septimo capitulo quadragesimo primo, ubi de Phetonte agitur, ultima capituli parte, quod querebam. Ibi quidem refert Paulum Perusinum – ut Boccacii verbis utar – «secundum – nescio quem – Eustachium, quod regnante Spareto apud Assyrios Eridanus, qui et Phethon solis egyptii filius fuit, cum copia suorum duce Nilo navigiis devenit in mare et ventis adiutus in sinum, quem Ligustinum dicimus, venit. Ibi cum suis longa fatigatus navigatione descendit in litus et, cum suasionibus suorum in mediterranea pergeret, Genuinum, ex sociis suis unum, nausea maris debilitatum cum parte suarum navium custodem [re]liquit in litore; qui iunctus accolis loci, silvestribus hominibus, oppidum condidit et Genuam de suo nomine nuncupavit.» Hec Boccacius auctoritate Pauli Perusini de Genua refert. Que, si placent, potes assumere. Ea enim urbis eius celebrius est, quod – sicut scripsi –

 

De quocunque voles proavum tibi sumito libro.

 

Hec hactenus.

Nunc autem ad illa, que per lepidum iuvenem et carissimum filium meum Franciscum Marinum postulas, veniam. Vis autem scire, unde principium habuerit, quod hic populus, non Tuscie solum, sed Italie cum paucis princeps, vexillis suis utatur cruce rubea spacio – sicut scribis – albo; quo videre possis – ut arbitror –, unde sit, quod vester populus hoc crucis signo, quod Bononiensis, Vulterranus et alii plurimi similiter deferunt, usus sit. De quo licet aliquid affirmare non possim, referam prius, quid chronice nostre tradunt; deinde, quid ex hoc semper ceperim coniectare. Ergo legitur apud nos populum florentinum in bellis usum esse vexillo gemino, quorum unum rubeum erat, crux autem media argentea sive alba; aliud autem contrariis coloribus, sed similibus signis: rubra cruce scilicet, albo vero vexillo; quali nunc populus noster utitur rebus civicis, non externis; bellis quidem, que cum aliis gerimus, non crucem, sed lilium deportamus. Hanc vexillorum varietatem credo fuisse, quoniam, quando Fesulana civitas populo iuncta fuit, Florentinis, utpote Romanis, erant signa lilium album in syndone rubra; Fesulanis autem luna saphyrei coloris in syndone munda. Propter quod in unionis signum remotis lilio lunaque ex albo et rubro vexillum publicum instituerunt, quod usque in presens manet, licet eo rebus bellicis non utamur. Sed ob Christi reverentiam cum populo videretur signum crucis erigendum, ut Florentinis et Fesulanis suum servaretur honos, duo vexilla fecerunt: unum album et alium rubrum et in albo coccineam, in rubro vero crucem candidam extenderunt. Postea vero, cum in urbe nostra Guelphis invalescentibus gibellinefactionis auctoritas cecidisset, placuit Guelphorum principibus crucem rubeam et vexillum argenteum retinere, sicut et lilium, quod ab initio fuit album, in rubeum faustis felicibusque – ut ita loquar – auspiciis mutaverunt. Invenitur autem chronicis nostris mixtos fuisse Gentilibus Christianos et Christianos orthodoxos cum hereticis pugnavisse: quibus temporibus vero simile satis est crucis signum Christianorum congeriem assumpsisse; aliquid enim certi, cur et qualiter hoc inceperit, non inveni.

Unde vero processerint guelphe dignitatis gibellineque factionis nomina, quod ardenter scire desideras atque petis, fateor me nescire. Vides enim iandiu scriptorum diligentiam non nostro solum tempore, sed quampluribus seculis defuisse; quo fit, ut rerum gestarum veritas altis sepulta tenebris nesciatur; ut mirari desinas hoc – sicut cernimus – ignorari. Illud mirandum potius, quomodo potuerit nobile Latium in hec duo tartarea nomina scindi, sive fuerit electio sive potius error, et in errore tam funeste electionis tamque supini – sicut videmus – erroris – heu! – tam longo tempore perstitisse; ut vere crediderim, quod finxit quidam de Camerino, professione litterator sive grammaticus, nomine vero proprio Christianus. Dixit enim in huius rei detestatione libello, quem de partibus istis guelpha gibellinaque composuit, ingenio quidem nobilem, arte rudem:

 

Sunt Errore sati stygia sub rupe gemelli;

Dicitur hic Gelef, alter sub nocte Gebelque.

Protulit hos uno demens Discordia partu &c.

 

Licet enim pedestri squalidoque sordescat – ut vides – stilo, quod ad ingenium pertinet, nichil potuit elegantius comminisci quam Error Discordiaque genitos dicere fratres istos, a quibus – proh dolor et pudor! – hec pestis inceperit, que furore tam patentis erroris totam discidit Italiam totque bellorum eventibus conquassavit. Nam – ut ad chronicas nostras veniam – scribit nostrorum annalium non contemnendus auctor in nostrarum recentium rerum commemoratione – recentia quidem voco, que intra proxime preterita sex seculorum spacia contigerunt –, quod hec seditiosa nomina, quibus Italia dissecta est, Guelphus scilicet et Gibellinus, dicuntur in Germanie partibus incepisse. Nam – ut scribit – dissidentibus acerrimo bello duobus potentissimis illarum partium dominis, ex duobus ipsorum oppidis, que mutuo locorum opportunitate non propinquius solum, sed ardentius bellabantur; quoniam uni nomen erat Guelpho, alteri Gibellino, factum est, ut hi Gibellini dicerentur, hi Guelphi. Et, quia tota fertur Alemannia huius belli gratia duas in factiones fuisse divisa et ipsam Romanam curiam contrariis favendo studiis similiter dissensisse dissensisseque simul Italiam, factum est, ut contendentium fautores eadem, que dissidentes acceperant, nomina sortirentur. Hec noster hystoricus; ut, si verum est totam Germaniam pro dictis dominis divisam diutius bellavisse, facile fuerit armorum gentes, ubicunque militarent, appellationem famosissimorum istorum nominum usurpasse. Utcunque tamen res sit, non possum certum aliquid affirmare. Volo tamen, postquam te non possum docere, quod queris, unum scribere, quod ridebis.

Fuit quidam nomine Sabas Malaspina, decanus ecclesie Melitensis et domini pape scriptor. Hic officium assumens hystorici gesta Manfredi Karolique, comitis Andegavensis et Narbonensis Provincie citra Rhodanum, stilo – nescio, quo – descripsit. Hic relaturus Manfredi nativitatem primo libri sui capitulo aereis quibusdam monstris attribuit originem huius pestis et inter nubes vult factionum istarum nomina ad intelligentiam audientium sonuisse; quod ego fabulosum et ridiculum arbitror, vanum anileque figmentum. Et – ut delyramentum videas suum – illius capitoli copiam presentibus interclusi. Chronicista vero noster vult huius maledictionis labem in hanc urbem irrepsisse iam annis centum et nonaginta. Vult enim exactis annis ab incarnatione Verbi mille ducentis quindecim, ex quadam discordia civica partium istarum nomina fuisse domestica Florentinis. Nam, licet prius – ut necessarium est in magnis populis, in quibus sint alti animi – cives florentini diversis et variis factionibus dissiderent, ista tamen tartarea nomina non habebant, que tunc apud nos inventa credimus vel recepta.

Hec habui, que super his, que postulas, scriberem. Nichil tamen – ut vides – affirmare valemus. Hec quidem hystorica talia sunt, quod nil prorsus certitudinis habeant; sufficit, quod saltem verisimilitudo non desit, que media est fabulose fictionis et certissime veritatis. Si res esset in ratione constituta, possem ab essentialibus diffinitione, divisione vel nomine probationem assumere; possem etiam ab externis; sed affirmare de preteritis, quod sic fuit, cum res non possit percipi sensibus, quia non est, nec ostendi testibus, cum non sint; non difficile solum, non laboriosum et longum, sed impossibile mortali cuippiam prorsus est; ut ex his, postquam historiçandi laborem et diligentiam assumpsisti, possis aspicere nunquam tibi verisimile relinquendum, nunquam affirmandum aliquid, sed auctoritati referentium tribuendum.

Vale felix et mei memor; Iohannemque nostrum saluta, cui nondum neglecte visitationis iniuriam parco, ni restauret nique se rationibus veris purget vel saltem, quod reatum confitentis esse novimus, deprecetur. Iterum vale.

Florentie, tertio kalend. decembris .MCCCCV.

 

 

 

19.

 

Poggio.

[1405]

 

LINUS Colucius Salutatus Poggio Cuccio, summi pontificis abbreviatori scriptorique, salutem dicit. Dilecte fili karissime, gratulor et gaudeo stilo tuo et scientia tua. Non enim modernorum ineptiis lubricas, non inscite – sicut plerique faciunt – vocabula vocabulis alligas, sed maturitate prisca et eloquentia solida, que scribis, refers. Nimis tamen non scommatibus, sed ledoriis delectaris. Non iuvat latenter aut dulciter ferire, sed palam acriter debaccharis; quod quidem non solum in absentem tecum loquens vel de aliquo tecum scribens, sed etiam, cum loqueris aut scribis alteri, – quasi liceat quasique moris sit vel artis aut consilii talia facere, imo penitus nil curare – nimium usurpasti. Scis, quid de alio scripseris Nicolao nostro; nec venit in mente illud Pollionis dictum, qui, cum in eum tempore triumvirum Augustus fescenninos scripsisset versiculos – ut legimus – inquit: «At ego taceo.» Et velut rationem reddens adiecit: «Non est enim facile scribere in eum, qui potest proscribere.« Quod quidem, licet Cesar patientissime tulisse credatur – inter exempla quidem patientie sue relatum est – tenere debemus exemplum: Periculosum scilicet esse scribere in eum, qui potest proscribere. Quam autem periculosum sit coram reprehendere, ex Clyto, qui loquacitate sua victima iacuit Alexandro, videre licet. Etenim non, quod maledixerit regi, sed, quod patrem eius Philippum laudaret preferretque paternas victorias glorie filii probabili ratione, veluti genitoris commendatio detractio filii foret, ab eodem miserabiliter extinctus est. Et Cicero noster liberius et mordacius Pompeio suo loquens adeo gravis fuit, quod dixisse feratur Gneus: «Cupio ad hostes Cicero transeat, ut nos timeat.» Adeo quidem verum est Terentianum illud:

 

Obsequium amicos, veritas odium parit;

 

quod nullius aures libenter pateant nisi laudantibus; nec veritatem, si laudi non sit audientibus, gratulanter etiam infimi, nedum dominantes audimus. Plane quidem omnes Themistocles sumus, qui gratissimas sibi fore voces eius testatus est, qui suas artes optime caneret. Nec dubium illi, cui quidem hoc gratissimum erat, molestissimum fuisse, si quis male sibi vel de se dixisset. Delicatissima res aures nostre sunt, quas vel levissimum quid offendat. Hec pro tanto velim fuisse prefatus, quoniam – ut video – nimis hoc maledicendi et invehendi charactere delectaris. Videtur enim tibi, quantum arbitror, orationis huiuscemodi ratio efficacius atque vehementius et omnino – quo sic loquar – experrectius quam laudatio permovere. Quod quidem et ego fateor; sed cave, quoniam, quanto pungentius est et acrius ac profundius penetrat, plus offendit, plus movet plusque non indignationis solum excitat, sed furoris. Celeber est Cicero Philippicis, utpote quibus nichil addi possit artis, ingenii, vehementie vel ornatus. Sed quid auctori prodest, postquam ex bis indignatione concepta triumvirum sententia proscriptus, indigna et ingrata manu cesus occubuit; licet post eius fata scriptum fuerit:

 

Nil agis, Antonius. Scripta diserta manent?

 

Quid sibi profuit amor, pudor atque protectio Cesaris Augusti, licet triduo credatur super hoc cum Antonio contendisse, postquam tandem plus valuit indignatio quam auxilium, plus offensio quam defensio, plus persecutio quam favor et illi tristi sententie damnatus subiacuit, quam sibi peperit maledicendi studio, licet pro republica loqueretur? Crede michi, dilectissime Poggi, in hac superbia, qua cuncti plus, quam decet, omnino versamur, nichil stultius quam verum dicere, quam provocare conviciis, quam male de quoppiam loqui, cum honeste possis – ne dixerim: debeas – subticere. Vide parum: si, que tu scis et ego vidi queve fratri, amico et socio tuo scripsisti, venissent aut venirent in manus vel nocere volentium, quanti faceres ea nunquam vel penitus cogitasse? Memor esto, queso, quod – ut Flaccus ait –

 

Evolet emissum semel irrevocabile verbum;

 

quo cautus sis cogitans, moneo, cautior loquens, cautissimus vero scribens nec proferas nec scribas, quod latere – ne dicam: velis –, sed expediat. Nec presens solum consideres, sed futurum: aureum Severini verbum est: «Non, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri, sed rerum exitus prudentia metitur.» Scis, quod ad sugillationem et infamiam ductum fuerit atque crudelitatem post mortem etiam imperatori C. Caligule, «quod [...] in secretis eius reperti» fuerint «duo libelli, quorum uni Gladius, alteri Pugio» titulus «erat»; quibusque ambobus inscripta fuerant «nomina destinatorum» ad mortem, ut in talibus non solum facta sint infamie, sed infecta. Quam ob rem adhibe, precor, ori seram; experire laudationibus et benedictis eloquentiam tuam; noli reprehensionibus delectari; noli maledictionibus operam indulgere; memento, quod Cicero noster accusaturus Verrem ad gloriam sibi ducit, quod multos «annos in causis iudiciisque publicis ita versatus» sit, quod «defenderi»t «multos, leseri»t «neminem.» Et tu, vix iuvenis, imo adhuc adolescentulus, glorie ducis, quod aliquem crimineris? An ignoras eloquentiam sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam? Credisne sapientis esse maledictis aliquem persequi, licet diserte, licet apposite, licet splendidissime proloquatur, licet vincat Fabium et licet ipsum redoleat Ciceronem? Dele preterita et taliter in futurum provide, quod non habeas ex dictis tuis scriptisque pendere; memor, quod – ut inquit Sapiens – «mors et vita in manibus lingue et, qui diligunt eam, comedunt fructus eius.» Sed hec satis. Vides enim, quantum erroris in hoc versetur.

Nunc autem, Poggi karissime, habeo tecum quiddam, imo quedam disserere. Longa quidem epistola sextodecimo kal. septembris, credo, anni preteriti ex Urbe scribens de quadam mea epistola, quam ad insignem virum Iohannem Aretinum super laudibus Petrarce nostri iamdiu scripseram, mirari videris, quod ipsum et Virgilio et Ciceroni et plurimis antiquorum duxerim preferendum; nec te mirari solum, sed alium – nescio, quem – doctum hominem, cum me, veluti virum doctissimum atque eloquentissimum non solum semper magni fecisset, sed etiam pretulisset omnibus, qui nostris seculis excellentem aliquam habuerint vim doctrine, illud idem admirantem noviter professum esse me totum e suo pene gremio decidisse, quod illa conarer epistola Petrarcam nostrum omnibus, qui unquam fuerint, cum oratoribus tum poetis anteferendum; asserens, quod, cum illum doctum hominem offendisses, inter loquendum in eum te devenisse sermonem, ut diceres nullam vel parvam comparationem admodum – quo verbum ponam tuum – fieri debere inter priscos illos eruditissimos viros et eos, qui his seculis claruerunt. Erit ergo michi tecum de hoc, quod ille tibi magno concessit assensu, primo certamen; altero postea loco videbimus de Petrarca; demum autem ad illa, que scribis – ut oportebit – singulariter singulis respondebo.

Nimis enim tu et tuus ille peritus – ut scribis – amicus defertis et ceditis vetustati. Et – ut ad primum veniam – quos priscos illos viros eruditissimos dicis, Christicolas an Gentiles? Et – ut de Christianis et fidelibus primum loquar – fateor ingenue – ut de Origene, Chrysostomo et aliis multis taceam – modernorum neminem Hieronymo, Ambrosio aut etiam Gregorio comparandum. Nec istos etiam omnes iudico preponendos divo Aurelio Augustino; Iohannes evangelistis, Paulus apostolis, Augustinus vero doctoribus omnibus antecellit.

 

Lenta salix quantum pallenti cedit olive,

Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,

 

iudicio nostro tantum cedunt omnes orthodoxi doctores prisci vel ultimi temporis Augustino. Dic michi, carissime Poggi, dicat ille, qui me semper tanti fecit, quod omnibus modernis preferre sit solitus, cuius e gremio pene decidi; dicatis, obsecro, quem ex omnibus Gentilibus preferatis Augustino, philosophumne quempiam, oratorem vel poetam? Platonem, Aristotelem, Tullium vel Maronem aut, quem Cicero super omnes celebrat eruditos quive librorum, quos edidit, copia cunctos, qui se precesserunt, quantum ego perceperim, superavit? Non puto vos adeo desipere, quod Augustinum istorum alicui postponatis, licet illi precesserint tempore multaque claruerint dignitate. Sed dices: «Non sunt nostris temporibus Augustini. Si dares unum, modernitatem omni preponerem vetustati. Non igitur es propter mille annos uni cessurus Homero.» Removimus iam, arbitror, totam hanc auctoritatem, umbram et opinionem laudatissime antiquitatis; voloque, si placet, quod, quicquid ex prioritate temporum dignitatis et eminentie concepisti, – sicut decet – omnino removeas. Pura sit non temporum, sed scientie concertatio. Hec ad examen et trutinam redigamus. Quod si feceris, crede michi, non eris etatis tue tam iniquus et improbus estimator. Videbis atque letabere, quod hec nostra duo secula, quibus incidimus, non mediocriter emerserunt, sicque sint minora paucis, quod patenti ratione celebriora possis et debeas quamplurimis affirmare. Nam, quantum ad scientiam attinet, nonne Cicero noster gloriosissima adhuc Grecia vixque Latio de militari dignitate cedente scribere non dubitavit: «Meum iudicium semper fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Grecos aut accepta ab illis fecisse meliora, que quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.» Et Arpinas noster tantum Latio tribuit contra famosam et insolentem Greciam nec Aristoteli parcens nec Platoni, licet antiquitate longa precederent, licet ipso Gentibus omnibus precellerent Areopago. Tu vero et alter ille adeo vos duos malignos modernitatis estimatores exhibetis, quod non hominem homini, sed etatem etati, velut horum illorumque iudices, preferatis. Sed cogitate parumper, quod oportet iudicantes iudicatis eminere, saltem illa ratione, de qua iudicium fertur. Bene quidem et eleganter Apelles; qui, cum etiam sutorem de crepidis et ansulis consuluisset, «incipientem disputare de cruribus vetuit supra plantam ascendere», quod id facultas eius considerare non posset. Quo fit, ut temerarium dici debeat ferre iudicium de scientia vel eloquentia quorumpiam, nisi forte iudicantes de scientia simul et eloquentia illis, quos iudicant, antecellant vel – ne sophistice videar hoc inferre – saltem super his, que iudicant, probabilem possint reddere rationem. Nunc autem dicite, precor, cur vel in quo priscos illos modernis, quos adeo contemnitis, preferatis. Unam reddite vel minimam rationem preter glorie fumum et antiquitatis opinionem, cur illos victos et cascos debeamus posteris et recentioribus anteferre. Vide laudatissimum Aristotelem, quam cupide, quam rationabiliter et invicte conetur in Physicis expugnare Parmenidem et Melissum; quot et quantos primo librorum De anima primoque De generatione et Metaphysice sue primordio nominatissimos, qui precesserant, explodat atque condemnet. Et quis ferat vos sine ratione et auctoritate solius fame et existimationis umbra sic laudibus priscos extollere, quod omnes posteros reprobetis?

Et – ut secundum membrum ingrediar – dic, precor, cum tot libros, tot epistolas, tot metra, tot prosas Petrarca noster composuerit atque reliquerit, in quo reprehensibiliter vetustati contradixit vel in his, que scripsit, erravit? Assume sententiam unam – queso deprecorque – Petrarce et vide, si dici possit veterum illorum aliquem contrariuin reliquisse aut si forte reperias eum et illos in aliquo sibi fuisse contrarios, quin, quod Petrarca sensit, non sit rationabiliter preferendum. Si inveneris Petrarcam et illos sententiis esse concordes et ipsum, ubi contrarietas fuerit prosequendum, quid est, quod dicas nullam vel admodum parvam comparationem fieri debere inter priscos illos eruditissimos viros et eos, qui nostris seculis claruerunt? Qui sunt illi eruditissimi viri vel quot? Scio, quod eodem tempore et eiusdem rei plures eruditi reperiri possunt, eruditissimi vero non; superlativus quidem excessus unius, non plurium esse potest. Si credideris enim duos, quos eruditissimos dici velis, nonne oportet, sive pares sive dispares sint, te fateri facilissimum esse, quod ante omnia presupponis? Eruditissimus quidem esse non potest, cui coniungitur equaliter eruditus. Nec eruditissimus est, quem alter vel alius antecedit, ut in altero sit necesse falsum omnimodo predicari, nisi forte relativum in ratione sumpseris positivi, sed hanc verbi difficultatem in medio relinquamus. Que malignitas vel invidia est nolle modernorum aliquem emergere vel esse prioribus potiorem? Nec id nostre solum etatis vitium est; lege Hieronymi multas epistolas, lege[s] prologos eius in Bibliam; vide, quam moleste tulerit coetaneorum morsus et quam acriter fuerit ab emulis criminatus. Duos reperio, quibus etas favit sua, Origenem scilicet et divum Aurelium Augustinum. De hoc siquidem ultimo tam alte sui coetanei cum admiratione senserunt, quod legi deesse dicerent et putarent, quicquid Augustinum contigerit, ignorare. Sic enim predicabant, qui sanctitatem suam de rebus abditissimis consulebant. Prioris autem illius tanta fuit admiratio, quod etiam errorum, quos scripserat, post mortem suam obstinatissimos et magnos habuerit defensores et imitatores. Non tamen id ago nec volo, forte quidem rationabile non esset, quod modernos preferas, sed saltem hoc etati tribue tue, quod eos – ut facis – taliter non postponas, quod prioribus non omnino vel parum iudices comparandos. Et – ut hec dimittam et ad solida veniamus – duo sunt, quibus eruditio nostra patet: sapientia videlicet et eloquentia. Nunc autem de sapientia cur causaris? Gentiles enim Ciceronem, Varronem et Romanos omnes, Aristotelem, Platonem et omnem omnino Greciam beneficio doctrinaque Christiane fidei non Petrarca solum, sed quivis minus etiam quam mediocriter eruditus nostri temporis antecedit. Non pendemus enim ab ignorata impossibilique mundi eternitate, que non possit esse, quin mortalium anime corruptibiles arguantur, ne detur discreta quantitas infinita, nec possit astrui plures horas precessisse quam annorum chiliades. Utrasque quidem fateri convenit, si ipsis credimus, infinitas, ut in illum demerse infinitatis ambitum se penitus non excedant. Non pendemus de illo divinitatis errore, quo volunt Deum infinite durationis infinitique vigoris agere, tamen necessitate quadam naturali – quod servile est –, non sue voluntatis arbitrio – quod est (ut illi maiestati convenit) liberum et regale – nichilque extra se cognoscere vel videre. Non determinamus humanorum actuum finem voluptate – sicut Epicurii –, virtute – sicut Stoici –, humane societatis integritaie – sicut Cicero –, meditatione contemptuque mortis – ut Seneca –, speculatione – sicut Aristoteles – vel alia humane mentis opinatione, sed illa beatifici obiecti comprehensione, qua beati sumus evo eterno beatitudineque perpetua fruituri. Hac scientia et eis, quibus illa perficitur, que quodammodo sunt infinita, antecellimus Gentilibus omnibus Christiani; ut, si sapientiam queras, nulla prorsus de Gentilibus et illis tuis eruditissimis viris priscis et antiquis comparatio facienda sit. In qua quidem sapientia et fidei pietate, si putas Ciceronem, Aristolelem vel Platonem antecelluisse Petrarce, lege librum suum – ut De vita solitaria libros et De otio religioso et epistolas suas dìmittam –, lege librum, inquam, De secreto conflictu curarum suarum, et videbis eum non religione solum, fide et baptismate christianum, sed eruditione theologum et gentilibus illis philosophis preferendum. Si ipse idem Aristoteles aut Plato reviverent, non auderent se doctrine et veritatis dignitate preferre, nedum Petrarce, eruditissimo viro, sed etiam cuivis Christiano, licet minus quam mediocriter instituto. Stultam enim fecit Deus sapientiam huius mundi; stultam quidem, non sapientia solum vera, sed stulticia predicationis. Sed, cum tu ceterique opinionis errore soloque splendore vetustatis illos vobis persuaseritis eruditos, quos, si veniatur ad intimum, vos fateri oporteat non in uno, sed in plurimis erravisse, nonne pudere debet vos eis tantum precipitibus stultisque vestris assensibus tribuisse? Si videmus Thaletem Milesium auditore suo Anaximandro, hunc Anaximene, istum Anaxagora et Diogene, Anaxagoram autem Archelao, hunc vero Socrate victum esse; Socratem autem ipsum auditoris sui pietate platonicis dialogis celebratum, una cum discipulo suo ab eius auditore Aristotele tandem post multa tempora superatos; unde venit, o Poggi, quod priores velis adeo incomparabiliter posteros superasse? Scio, quod in his scientiis, ne processus esse conveniat in infinitum, opus est, quod unum aliquem habeamus, qui locum sublimiorem obtineat et quem nobis, velut fixum aliquid, proponamus. Talem habemus nostris his temporibus Aristotelem Abderitem; prius autem reputabatur ab omnibus Plato; nullis enim aut paucissimis noster Aristoteles notus erat. Quare cedat, obsecro, tam preceps de vetustate iudicium, postquam videmus omnes, quicunque recepti sunt, eos, qui precesserant, superasse. Qui Platonem recipit, omnes damnat, qui Platoni multis ante temporibus, magna licet cum gloria, precesserunt. Cur tu et alii, quibus antiquitas ita placet, priscis et antiquissimis viris propter Platonem vel Aristotelem derogatis? An nescitis hos, quicquid scribunt sive scriptum reliquerunt, ab antecessoribus accepisse? Parum est, quod in his laudatur, quod possint dicere suum esse; vix enim dicere potuerunt: hoc recens est. Iam enim precesserant in seculis, que dicebant; et etas nostra que loquitur, quid disputat, quid addiscit nisi vetera queve illi, quibus tantum tribuis, a prioribus accepere? Sed dices – ut ad eloquentiam veniam –: «Etsi scientia veritateque rerum, quam illi, Gentiles scilicet, nesciverunt, prestemus eis, saltem eloquentia stilique gravitate non sumus eis aliqualiter comparandi.» Mirum est, quod, si Christianos veritate scientiaque rerum antiquis illis Gentilibus tu et ille prestare sentitis – sentire quidem debetis, cum negari non possit –, eos in eloquentia preferatis. Quicquid enim dicimus, rebus constat et verbis; tantaque rerum dignitas est, quod sine verborum ornatu gravis et scientifica oratio eloquentissimo et ornatissimo stilo debeat anteferri. Etenim – ut Flaccus inquit –

 

Scribendi recte sapere est et principium et fons.

 

Nam – ut noster Arpinas ait – «nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione florescat et redundet oportet oratio. Que, nisi sit ab oratore percepta et cognita, inanem habet quandam orationem et pene puerilem.» Ut fateri necessarium sit omnes, qui sapientia cuiquam antecellunt, eloquentia pariter antistari. Sed dices: «Tune me rediges ad insaniam? Cogesne me fateri theologos nostri temporis quive iam ferme tribus seculis claruerunt, eloquentes esse, cum de illorum numero sint, de quibus divus inquit Aurelius quod «vera sic narrent, ut audire tedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat?» Scio, carissime Poggi, quod, quantum nostri theologi vincunt veritatis eruditione Gentiles, tantum nostros illi superant non peritia maiestateque dicendi, que sine veritatis scientia puerilis est, sed illa, de qua Flaccus ait:

 

versus inopes rerum nugeque canore;

 

credoque, quod, cum se cognoscerent falsa dicere – sciebant enim se nondum ad veritatis intimum penetrasse –, eos fuisse, sicut ingenia sunt ad ea, que valent et cupiunt industriosa, eorum, que natura scire poterant et eloquentie, cuius – ut vult Cicero – facultas non abstrusa, sed in medio sita est, idest: in omnium oculis atque noticia, studiosos. Hinc arythmeticam, geometriam et musicam, grammaticam, logicam et hanc, de qua disputamus, rethoricam, ferme ad perfectum, et ipsam astronomiam, quantum coniectura potuerunt assequi, mira prorsus integritate perscrutati sunt. Naturalem autem et metaphysicen et, que transcendit omnia, theologiam, nullo modo comprehendere vixque attingere potuerunt, ut non immerito scripserit Philosophus, quod, «sicut nycticoracum oculi ad lucem diei se habent, sic et anime nostre intellectus ad ea, que sunt omni nature notissima»; ut nedum supernaturalium, sed naturalium difficultate credatur a multis sapientissimum Apollinis oraculo Socratem dimissa naturalium investigatione suum omne studium ad moralia convertisse, quod istis – ut sibi videbatur – finem et exitum invenire posse sine dubio confidebat. Sed, cum finis omnium solus Deus sit – quod illi penitus ignorabant –, quomodo scire poterant, que ad finem? Quod cum viderent se nondum assecutos esse, dicendi rationeni facultatemque conati sunt modis omnibus adipisci; credo falsum arbitrantes, quod «Socrates», ipsorum ferme deus, «dicere solitus erat, omnes scilicet in eo, quod scirent, satis esse eloquentes.» Quod quidem, licet Cicero probabile dicat, verum autem neget, ego tamen verissimum arbitror atque certum. Quanvis enim, qui dicenda novit, simpliciter et absolute non sit eloquens, satis tamen eloquens in eo, quod scit, quilibet esse debet, nisi penitus desipiat, ignarus sit. Et – ut ad etatis nostre viros redeam – duo vel tria, que pertinent ad eloquentiam, in nostrorum eruditorum usu sunt: disputare scilicet, predicare docereque. Et dic: Nonne diebus nostris plurimos vidimus admirabilis predicationis suavitate non apud rostra, sed in ecclesia populos detinere? Quid eloquentie deficiebat venerabili patri meo, supercoetaneo nostro, magistro Loisio de Marsiliis – sic enim vulgo dicebatur, licet Ludovico sibi nomen foret –, quid, inquam, illi homini deficiebat vel eruditionis vel eloquentie vel virtutis? Quis unquam orator vehementius permovit animos aut, quod voluit, persuasit? Quis plura tenuit atque scivit, sive humana sive divina requiras? Quis hystoriarum etiam Gentilium copiosior, promptior atquc tenacior? Quis theologie illuminatior, quis artium et philosophie subtilior, quis eruditior antiquitatis vel eorum peritior, que callere creditur ista modernitas? Quis oratorum vel poetarum doctior quique sciret argutius textuum et librorum nodos solvere vel obscuritates quoruncunque voluminum declarare? Sed non scripsit Ludovicus. Non scripsit Pythagoras Samius, qui claruit in Italia Magnamque Greciam doctrina multisque discipulis illustravit; non scripsit et Socrates, nisi quosdam Esopi apologos, quos, ex quo fuit in carceribus, ut familiari demoni, quem Apuleius Socratis deum vocat, satisfaceret, qui eum in somnis, quod musicis intenderet, admonebat, metrice traditur compilasse. Non scripsit et Christus, licet multa, que dixit fecitque, plurimi, etiam preter illos quatuor evangelistas, scripsisse ferantur. Et ipse fons eloquentie Cicero retulit «nemini [] Grecorum [] contigisse, ut [] sequeretur[...] et forense dicendi genus et quietum hoc», quo scribentes laboramus; ut, postquam domini, principes populorum et terrarum orbis et rerumpublicarum senatus ex illitteratorum numero sumpti fuerunt et sunt, si minus claret modernitas eloquentia, non sit mirum. Non credo tamen, quod in predicatione verbi Dei, in doctrinarum traditionibus vel disputacionum argutiis aliquod eloquentie desiderandum putes; sed in his, arbitror, que modernitas retinuit vel recepit, eam eloquentiam non possis rationabiliter accusare, ut fatendum sit verum esse, quod Socrates inquit: Omnes in eo, quod sciunt, satis esse disertos; et modernitatem adeo non esse de eloquentia destitutam, quod eius ad vetustatem nulla prorsus vel admodum parva comparatio – sicut scribis – fieri possit. Sed cur etatem nostram tam obstinate defendo? Veniamus ad Petrarcam nostrum.

Scio, quod eum ferme modernis omnibus preferendum iudices; sed, cum varia et multiplex res eloquentia sit, desine, precor, contendendi studio protervire. Dic, obsecro, nunquid tibi Petrarca videtur in hystoriis – quod difficillimum genus dicendi arbitror – ab legibus antiquis adeo descivisse, quod omnino nulli sit veterum comparandus? Lege librum eius De viris illustribus et dic, si potes, quid sibi deficiat maiestatis, pulcritudinis vel ornatus. In dicendo quidem nonne servata est personarum dignitas, magnitudo rerum, verborum proprietas, negociorum elegantia, stili soliditas, sobrietas atque decus? Velles eum superare Livium atque Sallustium? Vellem et ego; sed difficile nimis est vel Homero versum vel clavam Herculi vel Livio hystorie gloriam vel Sallustio brevitatis laudem et veritatis opinionem auferre. Summa hec vel difficile nimis vel impossibile pertransire. Non fuit hoc etiam ipsi antiquitati concessum: se quidem ipsam in illis vicit. Et quid? Nullane gloria reliquorum? Scio, fateor, quod – sicut multotiens dicere consuevi – Ciceronem prosa, carmine Virgilium, vulgaribus et consonis similiterque cadentibus rythmis, opere tamen longo Dantem Petrarcamque eadem ratione dicendi, sed parvis canticis, sic occupasse sublime, quod adhuc nullus ad illa pertigerit; forteque nec sit futuris temporibus aliquis ascensurus. Quis unquam Iohannem evangelistam aut Paulum apostolum theologia potuit adequare? Nullane laus ergo Dionysii Areopagite, Origenis, Didymi, Ignatii, Cipriani, Basilii, Chrysostomi, Damasceni vel Gregorii Nazianzeni? Et – ut infinitos Grecorum dimittam – nullane gloria divi Augustini, Hieronymi, patris Ambrosii vel nostri Gregorii, Hilarii Pictaviensis aut Bede et – ut ad ultimos veniam – Anselmi vel Bernardi et multorum aliorum, qui inter summos theologos claruerunt? Interrogatus Hannibal ab Africano de ducum excellentia respondisse fertur non multum ab etate sua retrocedens primum obtinuisse locum Pyrrhum Epyrotarum regem, qui primus mensuras et rationem castrametandi dicitur tradidisse; secundum autem Alexandrum Macedonem, qui parva manu maximam orbis partem subegerit obsidendarumque urbium doctissimus fuerit. Cumque de tertio rogaretur, se non dubitavit, licet ab Africano victus fuisset, tertium affirmare. Cunque retulisset Scipio: Quid, si me vicisses?, adiecit Hannibal: Me ducem ducum super omnes alios predicarem. Ut non debeat aliquis nec tu sic precipitanter anteferre vetera novaque postponere, quod non preponatis eos, quos ratio vult preponi. Dic, queso, michi: Cum Petrarca noster, quem me priscis adeo reprehenditis pretulisse, gentilia viderit et christiana et illa satis istaque multum hauserit et – ut ex scriptis suis apparet – didicerit atque calluerit, cur inscitie michi vel culpe imponitis, si eum Gentilibus, qui Christiana nesciverint, anteponam? Nonne maior esse tibi videtur et dignior, qui grammaticam sciverit atque rethoricam, quam, qui solam grammaticam noverit, etiam si de grammatica illi, quem grammaticum et rethoricum volumus, antecellit? Non credam vos ita desipere, quod rem tam claram peneque subiectam sensui denegetis. Patienter ergo feratis me Petrarce nostro iustam hanc tradere prelaturam nec amplius, si placet, rem tam claram, imo clarissimam contendatis; confiteaminique rerum scientia doctos Paganis antecedere Christianos veramque eloquentiam, que de rerum doctrina scientiaque splendescat oportet – ut vult Cicero – non contigisse Gentilibus, sed Christianis – ut certum est : illam vero «puerilem et inanem» – ut vult Arpinas;

 

inopem rerum nugasque canoras,

 

- ut Flaccus ait – habuere Gentiles; habent et illi, qui solum eloquentie student, quam Tullius ipse vult, utpote sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. Cum vero Christianis ratio loquendi patet, hoc est: ipsorum vere doctrine coniungitur eloquentia, tunc admirabile – nescio, quid – conficitur, quod satis non possumus commendare. Penes ipsam tamen eloquentiam et sapientiam distinguatur, ut varie variisque modis personet et nitescat necesse est. Quicquid sit litteratorium, quo laudamur, solida tamen et vera laus penes sapientiam est. Laudet et variet eloquentia, sicut libet; nunc alta sublimique figura feratur in arduum, nunc infima serpat, nunc mediocriter subtervolet; nunc copia exundet, nunc brevitate contrahatur; nunc in morem pinguis prati vireat et florescat, nunc areat in habitum sicce rupis; rerum tamen veritas, quanvis eloquentia variet, non mutatur. Et ipsa facundia, quacunque differentia varietur, facundia, id est: eloquentia, semper est. Et, quoniam – ut vult fons eloquentie Cicero – «omnis dicendi ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum more et sermone versatur», «et in dicendo [...] vitium vel maximum est a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere», nonne inscitissime facitis tu et ille et omnes alii, qui maiestatem illam eloquii tam anxie desideratis in modernis, ut, nisi vincant vel saltem redoleant vetustatem, adeo mordaciter condemnetis? Reprehenditis eos, quod maximo vitio, quod imponit Tullius a vulgari genere orationis discedentibus, non tenentur. Si nulla mutatio ab Ennianis temporibus facta fuisset – quod accuratissime fecit, sero licet, Cato Censorius; fecerunt et alii multi post eum, ut L. Crassus, M. Antonius, M. Varro, M. Tullius, C. Cesar, Hortensius et alii plures, qui romanum eloquium, velut agrum frugiferum, coluerunt –, adhuc vetus illa ruditas permaneret. Sed – ut ad Petrarcam redeam – videturne tibi par ipsum inter rudes et discolos enumerare? Estne de illorum numero, qui nulla vel admodum parva possit equatione cum priscis illis eruditissimis comparari? Sed inquies: «Tu non solum comparas, sed anteponis Ciceroni Virgilioque. Quod miror in mentem tuam incidere potuisse.» Sed vide, si placet, illam, qua pretulerim, rationem florentinum Petrarcam Virgilio mantuano. Scio, quod ipsum non preposui metro, sed prosa; conatusque sum ostendere, cuius rei auctorem habeo Ciceronem, prosam, veluti mare, metris, veluti fluminibus, esse maiorem. Et quid? Erisne tam attrite frontis supineque impudentie, quod Petrarcam Maroni non preponas in soluto sermone? Et si minor versus prosa sit – ut indubitanter est –, sive maiestatem rerum sive facundie latitudinem velis aspicere, videorne tibi irrationabiliter id fecisse? Multa quidem sunt, que primo videntur intuitu non constare; quorum postquam in considerationem veneris, non probabilia solum, sed verissima reputabis. Nam, quod olim de comparatione Ciceronis et Virgilii in controversia fuit, non prose versusque comparationem respiciebat, sed eloquentie solum acumina, quibus volebant illos romane facundie principes hic unum, hic alterum anteferre. Et de Marone quidem credo satis vere, quod tunc tradidimus, astruxisse, quando quidem prosa sine dubitatione vincatur; carmine vero, longissimis licet spaciis, imitationis tamen alicuius afflatibus attingatur. Sed ad Ciceronem veniamus, quem locum – ut arbitror – tibi reputas firmiorem. An ipsum metro dices preferendum esse Petrarce, cuius, quicunque magis Ciceroni favit, nullam unquam ei tribuit dignitatem? Vide Senecam, ut de utroque simul Cicerone Virgilioque cognoscas, quid tertio Declamationum libro scripserit varie eloquentie virum Severum Cassium de ambobus sensisse. Tradit enim, quod interrogatus a se, «quare in declamationibus impar esset», sibi responderit: «Quod in me miraris, pene omnibus evenit. Magna quoque ingenia – a quibus multum abesse me scio – quando plusquam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Virgilium illa felicitas ingenii oratione soluta reliquit. Orationes Sallustii in honorem hystoriarum leguntur; eloquentissimi viri Platonis oratio, que pro Socrate scripta est, nec patrono nec reo digna est.» Tanto teste tantoque recitatore fateri potes, imo debes et agnoscere nullum unquam fuisse omni ex parte perfectum, ut non ita tu vel ille tuus debeatis reprehendere vel mirari, si Petrarcam Virgilio prosa, Ciceroni vero carminibus anteponam. Noli caput excutere, noli, quod est evidens, denegare, plane sic est; nec vincit Maro Petrarcam soluti sermonis dignitate nec Arpinas meus oratione versibus alligata. Sic navigavit maria Tullius, quod nunquam amplitudinem suam strictis fluviorum alveis coarctarit; nec Maro, quicquid sciret, unquam exivit fluvios nec illis pelagi fluctibus, quos semel infeliciter expertus fuerat, ulterius voluit agitari. Superant ambo de facundie dignitate Petrarcam; superantur illi a Francisco nostro; non simpliciter, sed Cicero versu, Maro vero, ne contendas, obsecro, solute dictionis ornatu. Sed eruditione peritiaque veritatis modernus hic noster non duobus illis solum, sed plane cunctis Gentilibus antecellit. Multa vidit, fateor, greca latialiaque Cicero per multa studens atque discurrens; sed semet teste, cum foret Academicus, nichil scivit. Erat enim – ut nosti – illius hereseos atque philosophie professio nichil scire. Si quicquam enim scisset, Academicus non fuisset. Visne sibi plus tradere, quam homo gloriosissimus sibi daret? Summa sibi gloria erat – sicut cunctis Academicis – nichil scire, imo firma constansque sententia nichil sciri. Vivebant in dies, quicquid eis pro tunc occurrebat probabile, defendebant moxque contrarium disputabant. Nescio, quid de contradictoriis estimabant, sed arbitror eos putasse neutram contradictionis partem veram vel falsam esse vel saltem, vera falsane forent, omnino sciri non posse: sique illud, quod erat fixum professionis eorum principium fundamentumque, nichil scilicet sciri posse, verum falsumve putabant, a Cicerone vellem audire et, an saltem hoc se scire, quanvis nichil sciri posse contenderet, sentiebat. Sed has dementias omittamus. Cum autem incertus de incertis sue professionis oraculo Cicero semper esset, nonne pudendum tibi et idem sentientibus prorsus est de scientia et eruditione eum se teste nil scientem anteponere vel equare Petrarce? Desine posthac, carissime Poggi, tam stulta tamque refellenda dicere vel sentire; rogaque illum amicum tuum meumque, qui tam alte tamque gloriose de me sentit, quod me suis ulnis taliter amplectatur contineatque, quod e gremio non cadam suo. Seni quidem formidabile nimis et periculosum est precipitem ex alto ruere. Facque, quod eum sua, si fieri potest, scriptione vel tua saltem agnoscam.

Restabat iuxta receptorum seriem respondere singulis, que scripsisti. Sed, quia satis pro causa dictum est – ut arbitror –, nolo tecum strictius congredi, ne te forsan acrius carpam et ledam. Senes pristine virtutis memores, quicquid roboris superest, colligunt conanturque gravius ferire vincerequc valitudinem et etatem.

Cum hucusque scripsissem, recepi litteras tuas, quas letus ridensque legi memor, quod

 

Sepe minus faciunt homines, qui magna minantur.

 

Vale.

Florentie, septimo decimo kalend. ianuarii.

 

 

 

20.

 

Bernardo de Moglo.

[1406]

 

IUVAT semper, karissime fili, res videre tuas, idest: quas per te Deus ipse facit; sed nunquam magis in huius generis rebus iocunditate leticiaquc permotus sum, quam in his, que novissime michi Leonardum Aretinum meum, summi pontificis a secretis, celebrans laudansque scripsisti. Nec mirum. Placebat et placuit michi semper scribentis persona, placebat et stilus ultra solitum elegans et ornatus, placebat et materia, quam gratissimam faciebat persona, cuius commendationibus indulxisti. Quibus et illud latenter inerat, quod, cum ipse sit anime plus quam dimidium mee, imo penitus idem ego – plus enim in hoc credo Philosopho quam Poete – laudes suas meas sentiens Themistoclis induta persona illis velut propriis delectabar. Accedebat et illud, quod, cum, que dicebas, verissima scirem, efficacius ea, quam si dicerentur panegyrice, permovebant; quibus cum- ut sciebam – Leonardus visus sit tibi, videatur et omnibus dignus amari, veniebat ad cumulum, quod eum diligeres et quod iam in eius familiaritatem et amiciciam sis receptus. Nec mirum. Facilis enim similium permixtio est, repens irrevocabilisque confusio, cui rei dedisse crediderim non modicum adiumenti, quod vicissim sciretis ambo vos meos esse. Tu fac, mi Bernarde, virum istum colas, adhereas homini et ab eius latere non discedas. Vir est, qui, cum multa calleat actu, nescio, cur non dicam omnibus, de quamplurimis habitu sit sufficiens, imo pene super infinitis rerum causarumque figuris idoneus respondere; frustraque penes alium queres, quod ipse nesciverit edoceri. Ego te sibi, licet sciam fore superfluum, commendavi; tu fac diligentia tua, affabilitate tua, amore dilectioneque et homine libero dignis obsequiis, ut in dies carior sibi fias. Vale.

Florentie, sexto idus ianuarii.

 

 

 

21.

 

Leonardo Aretino.

[1406]

 

LINUS Colucius Salutatus Leonardo Aretino summi pontificis a secretis salutem dicit. Iuvat repetere culpatum mearum litterarum auspicium. Postquam ergo tibi per Dei gratiam bene est et michi bene est. Bene quidem esse fatebor semper, si tibi michique bene fuerit. Scio, quod antiquis mos non erat hanc sententiam tam argute reflectere; satis ipsis erat – ut scribit Anneus – «primis epistole versibus adicere: si vales bene est; ego valeo.» Sed antiquitatem sic semper censui imitandam, quod pura non prodeat, sed aliquid semper secum afferat novitatis. Scis me non ignorare morem nostri celeberrimi Ciceronis meque libenter verbis uti suis. Sed allud est referre, aliud imitari. Habet aliquid imitantis proprium imitatio, nec totum est eius, quem imitamur; relatio vero totum solet exprimere, quem referimus. Quare principio illo meo contentus sum nec video, cur debeam immutare; latine quidem constat et ex toto non ipsam refugit vetustatem.

Quod autem mirari videris me Linum Colucium appellari, cum hoc videris in anti-invectiva mea nec reprehenderis, obstupesco. Non est Linus agnomen, non etiam cognomen, sed plane proprium et avitum nomen. Contentione quidem matris et avie de imponendo michi nomine pertinaciter oborta, quarum illa patris sui nomen, quod Linus fuerat, michi volebat imponi, hec autem coniugis sui, avi mei paterni, vocamen, quod Colucius fuerat, me referre cupiebat; tandem in concordiam devenerunt, quod sub Lini Coluciique nominibus baptizarer. Pater autem, cui Piero nomen erat, qui tunc crudelitate nequiciaque gebelline factionis cum suis omnibus exulabat, postquam ad ipsum ab oppido Stignani, natalis mei loco, nondum exacto etatis mee bimestri delatus in exilium fui, me Colucium, patris sui nomine, quod in familia nostra hereditarium fermeque continuum hominum memoria semper fuit, maluit appellare. Non est igitur ambitione, quod Linus poete sanctissimique pontificis appellatio fuerit, per me senectutis tempore Lini nomen assumptum, sed ut aliquando me non medio, sed integro nomine, saltem cum scriberem, appellarem. Satis enim, imo nimis et nomen meum Colucius et patronymicum Pierides vel possessivum Pierius, quod iuvenis usurpabam, tumens et ambitiosum semper michi visum fuit et, si fieri posset, modis omnibus moderandum. Verum nomina propria nichil unquam michi visa sunt appellative significare; semperque derisi multos, qui, cum alicui nomen Rosso fuerit, eum Rubeum scribant vocentque; hominis enim appellatio Rossus non colorem significat, sed individuum illud dat intelligi, cui tale nomen fuerit impositum, nec plura significare potest univoce, quod appellativorum est, etiam si pluribus imponatur, sed eos omnes equivoce representat. Quibus fit, ut stultum sit de splendore proprii nominis gloriari, quod nichil univoca ratione significat, sed solum eum, cui fuerit impositum, singulariter intelligere nobis tradat. Nec credo, quod antiquis non fuerint aliquando binomii, cum legamus apud Flaccum:

 

Celso gaudere et bene rem gerere, Albinovano.

 

Satis eniin credo sic Albinovano proprium et unicum nomen esse, quod fuerit compositum ex duobus. Cur autem tibi displicet, quod tibi scribam: Leonardo Cecco Aretino vel ad alium dixerim: Poggio Cuccio? Duplex enim orationum huiuscemodi potest esse sensus: primus quidem, ut Guccius et Ceccus adiectiva sint, ut Dardanus et proprium est et etiam adiectivum; unde illud Statii:

 

Solverat Ebalio classem de litore pastor

Dardanus incautas blande populatus Amyclas;

 

et illud Maronis:

 

Dardana qui Paridis direxti tela manusque

Corpus in Eacide;

 

vel – ut ad alterum sensum veniam – possunt etiam non inepte intelligi substantiva. Et, quoniam locus ille secundus certissime more nostro prenominis est, cur non potest, imo debet intelligi, licet nominativus casus sit, pro genetivo, quo sit sensus Leonardus Ceccus, idest: Cecchius? Cur minus hoc intelligitur, quam cum dicimus Iulius Cesar, idest: Iulie gentis vel familie Cesar? Nam in nominativo poni suadet tam prenomina quam cognomina, preter consuetudinem, etiam illa ratio, quod prenomen et cognomen complementum nominis sunt et unum et idem individuum cuncta significant, unde sine copula ponuntur, ne videantur diversa significare. Nec intelligo, cur, cum dixerim: Leonardo Cecco, patri scribere videar et non tibi. Nam nomen paternum primo poni loco, secundo vero nomen eius proprium, cui scribas, aliquo vellem exemplo doceri. Fatebor enim me nunquam, cum lego M. Tullius Cicero, discernere, quod sit nomen proprium Cicero, Tullius an Marcus. Valerius etiam Maximus, cum regulam tradidisset, inquiens – ut eius verba ponam –: «Quod preponitur prenomen; quod postfertur cognomen; quod ad ultimum dicitur agnomen», continenter subiecit: «Quorum series non ita, ut exposui, semper servata est.» Ut non ita credendum sit ordini, quod contrarium non valeat suspicari. Sed sit ratus ordo veterum, sicut libet, nosne de ordine dubitare decet, qui semper nomen preponimus subicimusque prenomen, hoc est: patris nomen, et agnomen semper non recto, sed obliquato casu post omnia collocamus? Quis hoc ferat, quod tu dicis te, tibine an patri tuo scriberem, dubitasse? Quis audiat eum, qui dicat, cum scribitur: Poggio Guccio salutem opto, se putare scriptum ad Guccium dirigi, non ad Poggium? Nolo tamen, quod de hoc concertatio sit; gessi tibi morem, quodque institueram proprium dicere, commutavi – subtraxi nomen sive vocabulum illud Ceccus – non dubitare, quin ad te scribam. Antiquitatis erat – ut vult Valerius – ista dubitatio; nam, cum dixit Maro:

 

aut geminos duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libye,

 

sive intelligatur de P. et Cn. Scipionibus, quod innuat illa dictio geminos; sive de Africano superiore minoreque, quod requirere videntur illa duo verba cladem Libye, si sumantur in significatione passiva, plane patronymicum illud Scipiadas dat intelligi nomen, quod secundo loco scribitur, significare patrem. Nam, quod aliqui textus expositorum habent Scipiadas pro Scipionibus poni, forte non Scipionibus scribi debuit, sed Scipionides, quod patronymicum poeta mutavit metri causa pro Scipionides Scipiadas ponens. Sin autem cladem Libye in significatione sumamus activa, plane de Scipionibus, qui in Hispania cesi sunt, intelligamus oportet. Et quid? Cum Africanus superior filius fuerit P. Scipionis, qui in Hispania fuit occisus, eique nomen fuerit omnino paternum – Publius enim Scipio dictus fuit –, quod est nomen vel agnomen patris et filii? Si secundum nomen, quod est Scipio, proprium nomen Africani significat – ut tu vis –, ergo patri Publio nomen erat. Non potuit ergo P. Scipio dici, sed penitus e controversim, videlicet Scipio Publius; aut ratio, quam adducis, si bene consideres, non est vera. Sed dimittamus ista, precor; nec, cum secundum locum sciamus esse prenominis sciasque tuum et patris tui nomen, dicas te valde quidem dubitasse, tibine an patri tuo iam multos annos vita functo ille littere scriberentur. Scis plane videsque eas ad te scriptas esse, non ad patrem tuum, quem scis me nullo tempore vidisse vel nosse; scisque etiam litteras ad huius dictionis rationem penitus nescivisse. Noli ludere mecum, ut deludas, vel ridere, quo derideas, cum te noveris a veritate, si id tenere cupias, discessisse.

Orationes autem illas Dinus de Mucello, Bartholus de Saxoferrato et – quod aliquando scripsi – Vannes de Montecucculo, dic, obsecro, cur condemnas? Nonne ea congrue latineque dicta sunt? Potes ea de soloecismo vel vitio quocunque reprehendere? Non arbitror. Sed dicis: «Quis enim vel mediocriter doctus talia sine offensione legere potest? Nunquam enim legi Plato de Athenis, Varro de Roma vel aliquid simile in patria significanda; quod – ego nescio, qua ignavia – ad etatem nostram traductum omnem elegantiam corrumpit orationis nostre.» Hec verba tua sunt. Sed dic, obsecro, quid significat Plato Atheniensis, nisi Plato de Athenis; quid Dinus Mucellensis, nisi Dinus de Mucello? Nil prorsus aliud. Que cum ita sint, offendit – video – te sonus et non sensus. Penes res enim significatas nulla prorsus differentia est. Et ego fateor elegantius esse, si concinne fieri possit, hec adiectivis enunciare vel exprimere quam substantivis. Verum aliquando sunt adiectiva tam vasta, tam absona, tam absurda, quod ea nullius etatis receperit consuetudo. Quis enim diceret Saxoferratensis vel Saxoferratanus? Quis ferre posset audire Montecucculensis vel Montecuccolanus? Non sonant, fateor, de Montecucculo vel de Saxoferrato ad elegantiam, quam optamus; sed, si compares ea illis suis, que premisimus, adiectivis, minus habent sine dubio vel asperitatis vel horroris quam ea, que fecimus, derivativa. Sed cur damnas hunc loquendi modum, quem optimus interpretum Hieronymus recusat? Lege de libro Iudicum Samsonis hystoriam et invenies: «Erat autem quidam vir de Saraa et de stirpe Dan, nomine Manuë.» Inveniesque paulo ante duodecimo capitulo: «Post hunc iudicavit Israel Abessan de Bethlehem.» Et de Montecucculo non putes noviter dictum; legitur capitulo decimoseptimo dicti libri: «Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim, nomine Michas»; et illud ibidem: «Fuit ergo alter adolescens de Bethlehem Iuda»; et sexcenta talia invenies in libris sacris, quorum auctoritatem spernere nefas est et inornatos dicere plus quam stultum. Horum omnium summa est, quod Linus pro mei nominis complemento * * * * difficillimumque esse scire, cum dicerent antiqui C. Cesar, quodnam sit proprium Caius an Cesar; nec contra rationem esse nomina secundo loco posita, licet sint in nominativo casu, representare prenomen, quod sensum habeat genetivi; hocque certius apud nos esse debere quam apud priscos, qui teste Valerio ordinem horum nominum variabant: et si verum est, quod opinaris, primum nomen significare parentem, cum dicimus Publius Scipio, certum intelligi debere Publii filius Scipio, ut non aliud significet ille nominativus Ceccus positus in loco prenominis more nostro quam Cecchi filius; in quibus omnibus non vetustas est, sed vetustatis imitatio et similitudo: et quod dixi de Montecucculo habere stili non inelegantis exemplum, nec esse – sicut innuis – deridendum, presertim cum absurdissime sua respondeant adiectiva. Nec velis, oro, te michi persuadere vel tibi, quod iam plus quam quinquaginta annis cum antiquitatis laudatissimis auctoribus tam inutiliter sim versatus, quod illorum morem nondum potuerim percepisse. Utinam sic stilum, sic doctrinam, sic elegantiam exhausissem! Sed licet non potuerim ad illa pertingere, quoad eius potui conatus sum memor Venusini poete:

 

Non possis oculo quantum contendere Lynceus:

Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;

Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,

Nodosa corpus nolis prohibere chiragra.

 

Nec dicas, quod te voluerim omni eloquentie gloria spoliare, qui duas sententiunculas, quas vixdum morbo gravissimo liber, sed adhuc pene egrotans, iuxta morbi reliquias,

 

Expugnatus * * * odio languoris iniqui,

 

consulte minus emiseris, amicabiliter duxerim reprehendendas. Scio morbo cumque rumpitur optima corporis armonia, mentem in operationes debitas non exire; scio – sicut et tunc scripsi – pauperes iudicare divitias summum bonum; scio languentes summam beatitudinem ducere sanitatem; ut certum sit nec indigentibus nec egrotis rectas stare sententias. Passio quidem turbat affectus, qui, cum tumultuari ceperint, intellectum obnubilant et omnis rectitudinis obruunt rationem. An aufertur eloquentie gloria cuipiam, etiam si totius orationis oppositum disputetur? Quid erat ergo ille fori curieque congressus, quo civitatis et eloquentie principes contraria disputabant vel consulendo publice vel accusando reos vel defendendo pertinaciter accusatos? Num M. Cato, singulare Portie familie lumen, abstulit Cesari dicendi gloriam, licet senati decretum factum fuerit, ut Cato censuerat, explosa sententia Cesaris, in quam favore maxime iam multi consenserant senatores? Nunquid Hortensius defendens Verrem diminuit accusantis gloriam Ciceronis et Milonis accusator, quisquis ille fuerit, vel etiam Brutus, qui exercendi ingenii causa accusationem eius facunde dicitur ordinasse, Ciceronem dicendi gloria privaverunt? Sed credisne me, dulcissime Leonarde, spoliando te gloria illa facundie, qua te merito summo pontifici commendavi, dum illa scriberem, cogitasse? Absit ab ingenio meo tanta malignitas, tanta dementia, tantus furor; malignitas etenim teterrima et inexpiabilis foret ledere amicum, ledere fratrem, ledere filium; stulticia tentare, quod difficillimum sciverim; furor autem, quod impossibile prorsum norim. Hoc enim, si nescis, me iandiu firmiter tenuisse velim scias fixumque michi de te fuisse iudicium, quod quam primum data tibi fuerit occasio, taliter emergeres, quod in dicendo cunctos facile superares. Semper enim mecum tuum admirabar ingenium et, quam perspicaciter cuncta ponderares et animadverteres, tacitus commendabam. Noli curare, si vel ego vel alius aliquando, contra que dixeris, arguamus sentiamusque; semperque, cum scribis, tibi fore persuadeas contradictorem. Sed hec nimis.

Quod autem littere, quas pridem in tui nominis et ingenii commendationem ad summum pontificem scripsi, in auditorio tam celebri fuerint recitate, postquam eventu felici tibi fuerunt ad gloriam, gratissimum fuit audire. Nec displicuit, quod et michi commendationi pariter exstiterunt. Sicut equidem nunquam fui captator glorie, cuius rei te certum et conscium secretorum meorum testem imploro, sic occurrenti sponteque venienti sua, me nunquam exhibui contemptorem. Sed super omnia michi gratum erit, si videro, quod aliquid suffragii tue pepererint novitati. Et hec quidem satis.

Nunc autem scripsit michi carissimus filius meus Bernardus de Moglio vel – ut ipse scribit – Moglo, qualiter tuam noticiam est adeptus et, quid de te sentiat, tractu longiuscule pagine demonstravit; quod, ut videas, eius feci copiam intercludi. Videbis amorem, videbis affectum suum; quid optet quidque cupiat, ex littera videbis sua. Meus est filius et, si tu alter es ego – sicut arbitror teneoque –, recipias in filium, oro, ostendeque sibi verbo et opere, quid tibi sim quantique meos facias, quorum ille non in postremis est. Vale.

Florentie, nono ianuarii, natali, si bene commemini, Ciceronis.

 

Que de scismate seriosi in unum volumen reduci iussi et, quia non habui exemplantem, nondum mitto, sed e vestigio rescribi faciam et transmittam.

Revidens epistolas tuas perpendi te non eius, quam putavi cuique large respondi, principium de soloecismo corrigendum suadere. Sed et illam vidi, cui, cum recte sit, puto inter exemplandum vitium aliquod irrepsisse. Mitto tibi principium, ut cum copia vel principali, quam ad illum scripseram, revideas corrigasque. Vel indica michi vitium, quod fateor non videre. Iterum vale.

 

 

 

22.

 

Poggio.

[1406]

 

LINUS Colucius Salutatus Poggio Cuccio, summi pontificis adbreviatori scriptorique, salutem dicit. Postquam tibi – quod gratulor – bene est beneque michi et familie mee per Dei gratiam est, nichil esse potest, quin ambobus bene sit; velit Deus hoc non perpetuum – stultum enim id esset optare –, sed longevum sit. Non sum enim adhuc adeo spiritualis, quod «mentem» possim «a sensibus» removere. Quod cupiam dissolvi et esse cum Christo. Sed hoc dimittamus; altioris quidem elevationis status est. Nunc autem festinatas et quodammodo subitas epistolas tuas habui, quibus visa stili gravitate leporeque non facile dixerim, quam letatus sim videns Deum nostrum, cuius indulgentia et gratia sumus, quicquid sumus, tibi supra communem mensuram hominum concessisse ea humanitatis studia, quibus emergimus et delectamur. Vellem autem, opto, desidero et expecto, quod illa sapientia pietateque, qua Deo grati dilectique efficimur, et optima sciendi curiositate simulque caritate proficias, non minore gradu quam in aliis, quibus hucusque nervos intendisti tuos. Quod cum videro, non de te solum, sed de aliis etiam, quos diligo sicut memetipsum, in huius vite nostre cursu – nescio, quid plus – preter meam vestramque salutem valeam exoptare. Verum habeo tecum plura discutere. Non enim video, que pridem scripsi, adeo tibi probata fuisse, quod id sentias, quod – sicut arbitror – rectissime sentio debeasque sentire. Nondum enim video, quod doctrine christiane perfectionem agnoscas; quod, que verissime scripsi, gustaveris digesserisque. Principio quidem non videris illius tui maliloquii penitere, qui defendere coneris, quod ea domestice et per fidum delatorem, non ignotum tabellarium, caute scripseris Nicolao, quasi reprehenderim, quod in scribendo minus adhibueris, quam oporteat, cautionis; non illud potius, quod stulte periculoseque etiam, si nunquam ad Nicolaum, qui sine dubio dici possit et debeat alter tu, vel prorsus ad alium etiam amicissimum vel ad nullum etiam penitus pervenerint, id scripsisses, quasi ponderandum sit in erroribus non consilium, sed eventus. Scio, quod ethicum est et ab Anneo nostro vere riteque preceptum: «Diu cogita, an tibi quis in amiciciam recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte: tam audacter cum eo loquere quam tecum.» Sed adverte, quod subditur. Inquit enim idem Seneca divine prorsus: «Tu quidem ita vive, ut tibi nichil committas nisi, quod committere etiam inimico tuo possis»; ut omnis ille discursus, quo errorem defendis tuum, si recte sentire volueris, nichil sit. An non te inconsideratum et dementem credam et ducam, qui ea scribas, que plus quam sexcenti casus sine culpa eius, cui scripseris, possunt nota facere, queque celare volueris, imo debueris propalare? Si latent illa, non tue providentie, non Nicolai virtuti et amicicie tribuas, obsecro, sed fortune, que stulticie favit tue. Sed hec satis, non sapienti solum, sed etiam inconsiderationi tue. Nunc autem ad reliqua veniam, quibus et in opinione perstas tua et omnino proterviens sine ratione et duce fluctuas et nugaris.

Principio quidem scribis te litteras ad me direxisse paululum conquerentes de sententia mea et – ut te referam – imo tua subiungis: «Qua in re si te offendi, quod veritatem secutus sum, non auctoritatem, ob eam rem feci, quia estimabam te eum esse, qui te impugnari, laudari, offendi et defendi facile paterere. Quod si secus est, ego tecum amplius non utar veritate aut iudicio animi mei; sed quicquid tecum agam, quicquid ad te scribam, gnatonicum erit.» Hec verba tua sunt; quibus ante omnia protestaris, si michi vel mee consenseris veritati te non ex animo, sed assentandi gratia facturum esse. Sed hoc, carissime Poggi, parvifacio. Spero quidem, si quis nostra leget, non auctoritatis estimatorem fore, sed veritatis. Sed ad verborum tuorum principium redeamus. Tune veritatem secutus es, qui nullam rationem, qua tecum egerim, confutasti? Plane nolo, quod auctoritatem meam sequaris. Haud enim tali me dignor honore, sed veritati opto moneoque, licet opinioni refragetur tue, saltem tantum deferas, quod ab ea sine rationis evidentia non discedas. Crede michi, preter Dantem et eum ipsum rythmis vulgaribus non habuit inclyta nostra Florentia clariorem divino eloquentissimoque Petrarca, ut non debeas tu vel alius, qui Florentinus sit, fame nostri civis vel leviter derogare. Quem enim habemus alium, quem iure possimus eruditis anteponere vel equare? «Sed», inquis, «nullus est viventium, qui Petrarcam pluris faciat quam ego. Nam iudicavi semper eum hominem eloquentissimum et virum doctissimum fuisse existimavique omnes, qui his nostris studiis delectantur, ei quamplurimum debere; quippe qui primus suo labore, industria, vigilantia hec studia pene ad internicionem redacta nobis in luccm erexerit et aliis sequi volentibus viam patefecerit, qui hystorias preclaras conscripserit, poema luculentum ediderit, permulta ad vitam hominis instituendam tradiderit, invectivas singulari eloquentia reliquerit, omnia omnium generum studiorum scripta noverit; preterea censui eum multis veteribus hystoricis, poetis, oratoribus, philosophis comparandum.» Hec tua verba sunt. Quid me ludis? Gnatonica sunt ista, num vera? Si ex animo loqueris, cur eum preclare, non preclaras hystorias scripsisse non dicis; cur luculento commendas poemate et invectivis, de quibus alteris tuis litteris acerrime momordisti? Quod animi tui iudicium est, si de sententia ista scribis? Cur eum omnia omnium generum studiorum scripta novisse dicis, quod nescio – si volueris, quod ostendis –, an concederes Ciceroni? An mecum ita loqueris, ut, cum nichil intelligas aut intelligi posse velis, magnifica dicere videare? Quenam laus est omnia omnium generum studiorum scripta novisse? Cognoscunt etenim et illi, quibus questui est venumdare libros, nec cognoscunt solum, quinam sint et cuius facultatis, sed etiam – quod plus est – ipsorum pretia. Quod vocabulum, si Varroni credimus, ex eo deductum est, quod peritissimi rerum ea ponerent, unde dictum arbitratur «pretium» quasi peritium. Quid censuisti eum multis veteribus comparandum, cum parvam comparationem fieri posse sentias nec sit aliquid tam incomparabile, quin aliqua possit ratione conferri? Tu vero pretendis in Petrarce laudem, quod multis possit hystoricis antiquis, poetis, oratoribus et philosophis comparari; quod quam ridiculum sit, tu vides. Promisisti mecum gnatonice loqui, non amphibologice vel per yroniam. Sed «frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.» Scio, quam dure cervicis sis quamque tibi difficile foret persuasam diu mutare sententiam. Et quando convinci patereris, quod scribendum sit michi et non mii, nichil et non niil? Nec unquam venit in mentem antiquitati morem fuisse iota longum, quod breve simplex scriberent, geminare, et ob id mi, cum longum sit, dativusque pronominis huius ego, et nil etiam producant, ad notandum tempus: pro mi, mii, non pro michi, et pro nil, niil, non pro nichil vetustas scribere consueverit et inde ab imperitis usurpatum. Credo, quod antiquorum plurimi geminata littera i tales dictiones per ignorantiam scriptitarent, quos sequi adeo tibi visum est, quod nichil atque michi non inscitiam, sed nefas et sacrilegium arbitrere. Sic tibi, licet ratio omnis contra te sine dubio sit, irrevocabiliter persuasisti veteres illos philosophos, quorum solum fame preconium et inania nomina teneamus, licet etiam nichi sciri posse contenderent, eruditissimos extitisse. Ego vero non video, cur solius splendore nominis debeam, si videre non possim aliud certum, aliquid iudicare. Tu doce, si vides; et cur nostros illis postponere debeam, indicato; solve, si potes, illam, quam adduxi rationem; Christianos videlicet etiam mediocriter eruditos et, qui non tam fidei, que probationem non habeat, auctoritate quam veritate et ratione nitantur illis Gentilibus, quecunque produxeris, preferendos. Nitere probare, si potes, oppositum et videbis plane mecum, quam difficile tibi fuerit illuc, quo tua fertur opinio, pervenire. Non enim hunc vel illum Gentilium invenies, sed omnem prorsus omnium doctrinam clare videbis non posse subsistere, sed omnes a veritate, quam certissimam videris, erravisse. Nam – ut cetera sileam – omnis de virtutibus doctrina penes finem ultimum variatur. Illuc enim cum actus referuntur nostri, perspicitur post intentionem operantis, an dici debeant virtuosi. Qui virtutis enim actum in aliud quam in finem verum et ultimum dirigit, certum est actum non efficere virtuosum, licet cunctis sit aliis respectibus commendandus. Nam Brutus, romane libertatis assertor, cum filios de reducendis regibus agitantes occidi iussit – si verum est, quod noster Homerus scripsit:

 

Vincet amor patrie laudumque inmensa cupido;

 

- glorie captator fuit non minus quam patrie conservator et vindex, licet ea dici non debeat nec possit finis nostrorum actuum ultimatus. Nam, si patria verus et ultimus finis esset, non possemus, que pro patria gerimus, in laudem, lucrum aliquod, potentiam vel dignitatem aut rem prorsus aliam dirigere vel mutare. Optime etiam verissimeque dixit ille:

 

quis enim virtutem amplectitur ipsam,

Premia si tollas?

 

Potest enim cum virtute premium exoptari, potest et gloria, potest honor, ut certum sit etiam virtutem ipsam nec verum nec ultimum finem esse. Verus enim finis est ipse Deus, qui obiectum beatificum est, imo materiale subiectum illius eterne beatitudinis, que componitur ex Dei cognitione, cum videbimus, uti est, et ex eius dilectione quamque speramus in patria. Hunc Deum, qui obiectum est beatifice visionis et subiectum dilectionis et illam beatitudinem, que ex huius visione sive noticia et dilectione composita est, non possumus ad aliud dirigere quam ad se nec aliquo modo finem hunc vere ultimum immutare vel ob aliud appetere quam solummodo propter se. Hoc Gentiles et Ethnici non viderunt; quare non sunt humanitatis vel scientie moralis sive ethice, que idem sunt, boni vel imitabiles tractatores. Est igitur huius rei veritas Christianorum, quos tu miraris me Gentilibus anteferre. Verum enim finem, sicut Deo placuit, percipere meruerunt; non, quod habuerint forte plus ingenii, sed sine forte plus gratie. Nolo nostros, quia Christiani sint, in hac disputatione Gentilibus anteferre; sed, quia – sicuti videmus – in his ipsis, que circa vitam et moralia tradiderunt, longe rationabilius et melius atque perfectius quam Gentiles sine dubio disputarunt. Lege super hoc Lactantium, lege patrem etiam Augustinum, et facile videre poteris, quam valide, quam invicte quamque rationabiliter eos reprehendant et singulariter tuum Varronem, cui rerum omnium noticiam incomparabiliter tribuisti. Nolo disputare cum illis de his, que sola fide determinationeque sancte matris Ecclesie retinemus; digni quidem non sunt, cum quibus talia ventilentur. Vellem autem facilitatem illam tuam videre, qua refelleres eorum, que scripsimus, fundamenta. Si tam facile tibi foret, cur non experiris, cur non veritatem et eruditionem ostendis tuam? Ne dubita: satis enim auctoritatis erit tibi, si vera, si ratione constantia scribes; nec me presertim credoque nec aliquos offendes, si veritas pro te stabit. Pulcro – ne dicam: parvo – reiecisti labore, quod dixeram, si Plato reviveret aut Aristoteles eos non esse ausuros contradicere veritati. Audiamus Poggium nostrum dictum hoc mirabiliter refellentem: «Quasi non reperiantur», inquis, «qui quotidie etiam Christiani contradicunt, aut veritatem appelles id, quod, si velles probare, nil possis adducere preter fidem, in qua nulla ratio queritur, sed credulitas sola.» Ut est eciam illud: quicumque sapientia excellunt, eloquentia pariter antistari. Et – ut hoc prius expediam –, excellitne sapientia, que «rerum divinarum et humanarum scientia» diffinitur, qui nesciat mandare litteris cogitationes suas? Primum autem reiicis, quod multi reperiantur eciam Christiani, qui veritati quotidie contradicant, quasi talium exemplo debeant Aristoteles atque Plato contradicere veritati. Quam fidem, quam auctoritatem habere merentur, qui contradixerunt veritati? Estne tam presumptuosum atque turpe vitium viris illis optimis, qui inveniende veritati totius vite temporibus vacaverunt, et a te presertim, qui eos tanti facias, inurendum? Qui si scientes nefas tantum admitterent, pessimi; si per inscitiam, non cum doctis debeant, sed cum ignorantibus deputari. O pulcra, elegans et artificiosa responsio et, que possit de Ciceronis vel Fabii traditionibus elici vel cum veris refellendi regulis et efficacibus assignari!

Vis autem Virgilium soluti sermonis elegantia valuisse, quod, quam verum sit, testis est Servius; quidque de hoc vir eloquentissimus senserit, teste Seneca Severus Cassius precedentis epistole serie annotavi. Sed fuerit, licet, qualem vis: Virgilius, excellentissimus scilicet inter oratores, valet ne contra tot epistolas totque Petrarce libros id, quod de tribus illis lineis niteris coniectari, postquam ulterius prosaice nichil constat, quod sue elegantie possit nos vel alios admonere? Cum autem non omnino – sicut ais – comparationem fieri posse negaveris, sed parvam inter nostros et illos priscos viros; quantum ad Ciceronem attinet, nolo comparare sibi Petrarcam in oratoria facultate, non etiam in illo quieto dicendi genere, quod Ciceroni fuit et Petrarce commune, licet aliis multis, ut versu veritateque doctrine christianique dogmatis perfectione eum antecellere videamus. Unum autem audacter affirmem: nullum ferme Ciceroni propinquius accessisse Petrarca nostro in soluto sermone. De carmine vero, si Senece sique Severo non credis, in testem adduco Martialem. Inquit enim ad Gaurum:

 

Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo

Laudari debes: hoc Ciceronis habes.

 

Credo de versu nullam esse controversiam, sed sine contradictione palmam dandam esse Petrarce. Et, licet eloquentia solutoque sermone prevaleat Cicero et maius sit excellere prosa quam versu, nonne sequitur, quod volebam, videlicet quod versu Florentinus superet Arpinatem? Et, cum fere ceteris de prosa Petrarca sit propinquior Ciceroni, parvane de hoc potest fieri comparatio, sicut dicis? An autem volui Tullio Virgilioque Petrarcam simpliciter preferendum, qui dixerim ipsum uni metro, alteri prosa, non per omnia prestare, sicut videris assumere? Nunquamne didicisti argumenta secundum quid, quod simpliciter dicitur, non inferre? Divide, si placet, inter hec; nullum relinques inter nos penitus de re tanta litigium. Sed – ut de omnibus simul loquar – crede michi, lepidissime Poggi, non sunt incomparabiles – ut arbitraris – priscis et antiquis moderni, quibus Christianitatis splendor illuxit quibusque solis ob veram ultimi finis beatitudinisque eterne noticiam doctrinarum humanitatis perfectio et veritas contigit. Nec volo disputationem hanc – id enim nunquam intendi – ad articulos fidei revocare; stultum enim michi foret viros illos suorum temporum eruditissimos de his, que nobis revelavit Deus per eternum Filium suum, mediatorem scilicet Dei et hominum, Ihesum Christum, arguere vel cum illis de his, que scire non poterant, agitare. Tractanda quidem hec non sunt nisi cum credentibus et, qui non possint Instrumenti novi et veteris litteras denegare. Verum – ut tecum loquar –, cur, quod verum fides tradit, non appellem certissimam veritatem, licet probari non possit? Statne veritas rerum in probationibus, ut, si probari non possint, forsitan vera non sint? Vide, quorsum te ducat obstinatio tua, qui verum esse nolis, quod probari non possit. Sed hec satis. Expecto quidem, quod omnia rem ponderes et errorem corrigas tuum nec eo necessitatis rem deducas, quod oporteat nudis gladiis dimicare.

Ivisti tu et alii in Romanam curiam, quod felix faustumque sit opto, quanvis vacillatio Romanorum et alia, que videntur, afferrant et timorem, quem velit Deus penitus sit inanis. Vale et Leonardum Aretinum - sic enim appellari vult, quasi non sit alius Aretii Leonardus vel pronomen patris abhorreat - vice mea salute plurima prosequaris.

Florentie, septimo kalend. aprilis.

 

 

 

23.

 

Fratri Ioanni de Angelis.

[1406?]

 

VIDI nuper et risi, venerabilis in Christo pater, litteras tuas, quas mittis ad egregium virum Angelum Corbinellum, dilectissimum filium meum, quibus eum more tuo conaris a poeticis et secularibus studiis revocare vel – quo rectius dixerim – deterrere. Quod an recte facias, tu videris teque morsibus insignis viri Iohannis mei de Ravenna multorumque, qui contrarium sentiunt, derelinquo. Legens autem epistole tue principium, me parunper – ut verum fatear – commovisti. Cepisti quidem in hec verba, videlicet: «Hanc disputationem, quam tecum congressurus tibi nunc obicio, dudum cum viro celeberrimo ser Colucio meo longis hinc inde succedentibus sermonibus ventilavi; sed ‹adhuc sub iudice lis est.› Verum – ut dici vulgo solet – solus brachio extenso, rationibus non evacuatis remansi. Vicisse proculdubio coniecto; et licet sit arte et industria me superior, tamen, ubi vis eius succumbit, novi hominem; non erubesceret superari.» Hec omnia tua sunt; in quibus, cum fatearis adhuc sub iudice litem esse, quomodo te procul dubio vicisse coniectas? Potuisses allegare lapsum temporis instantiamque finitam, cum iura nolint civile iudicium ultra triennium vivere statuerintque communiter tanto temporis spacio terminari. Credo quidem iam pene lustrum unum, postquam ultimam tuam recepi litteram, effluxisse. Sed, postquam te auctore sub iudice lis pendet, utar iure, quod michi concedis, et sopitam iam controversiam excitabo, ne tibi persuadeas te vicisse nec me cessisse victum credas, sed ut victorem potius siluisse. Respondi quidem tunc obiectioni tue breviter, fateor, sed solide, sed taliter, quod tue responsionis philacteria nichil a me dictum, si recte ponderaveris, commoverunt. Stat adhuc acies, stant invicte sententie, nec usque nunc ex illa mea maceria vel minimum lapidem convellisti. Verum te video nondum questionis terminos intelligere versarique in illo tue simplicitatis errore, quo reputas ista nostra poetica grave et inexpiabile nefas esse et pernitiosa mendacia. Quod si verum est, nec potest sub verborum cortice mendacium latere puritas et integritas veritatis, dic, obsecro, quomodo verum est: «Spiritus Domini ferebatur super aquas»; et illud: «Dixit Deus: fiat lux» et sexcenta talia? Quomodo fertur enim, quod corporalium est, spiritus Domini super aquas, qui prorsus incorporeus est? Quomodo: «Dixit Deus: fiat lux», cum Deus nec os habeat nec linguam, que sunt necessaria membra instrumentaque dicentis? Verum hec alias. Nunc autem, quo videre possis liquidius veritatem, ostendam prius, quid per poeticam intelligere debeamus; consequenter clarum efficiam sacras litteras divinamque Scripturam nedum habere cum ista commertium, sed vere et adequatissime nichil esse dicendi ratione nisi poeticam; tertio vero, quantum oportet, annitar ostendere etiam fidelibus christianis non esse prohibendam gentilium poetarum lectionem; tandemque conabor ad illa, que dixeris, respondere, quo facile cogitare desinas te vicisse.

Principio quidem omnis dictio et omnis oratio prius est intellectualis atque concepta quam vocalis sive prolata; quo fit, ut nichil esse possit in voce, quod esse non habeat prius in mente. Unde corollarie sequitur vocabula, quibus utimur, nichil penitus significare posse nisi, quod sub nostro se colligat intellectu; que quidem exprimimus, per grammatice congruitatem, vi logica probamus florentique rethorica persuademus. Cum autem de Deo loqui vellemus, quoniam eum non intelligimus, deficiente conceptu deficient et verba, quibus de inenarrabili illa maiestate aliquid proprie loqui possemus; de qua si vel minimum posset dici, inenarrabilis omnino non esset. Cui necessitati volentes mortales occurrere compulsi sunt aliam loquendi rationem excellentissimam, quoad id fieri posset, excogitare. Hec autem meditatio non potuit esse grammatice, cuius erat pure puros explicare conceptus puris vocabulis atque verbis. Et, quia non poterant homines Deum ante videre, multos tamen eius videbant effectus, cognoscere potuerunt eum solum ab effectibus, hoc est: retro, ceperuntque de numine divinitatis loqui, velut aliquis foret homo, nichil habentes homine sublimius, quod intelligerent et sensibus, unde movetur nostra cognitio, comprehendissent. Quicquid ergo de Deo loquimur, fictum est et a nobis et nostris actibus mutuatum. Quod advertens Cicero noster ait: «Fingebat hec Homerus et humana ad deos transferebat.» Et subdit, velut aliquid supra nos exoptans: «Divina mallem ad nos.» Nec hoc solummodo, cum de Deo loquimur, fecerunt et facimus; sed etiam – ut idem Arpinas noster inquit – ea apud inferos fieri fingunt, que sine corporibus nec fieri possent nec intelligi. Animos enim per se ipsos viventes non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque querebant. Et post paucula subiecit: «Inde in vicinia nostra Averni lacus,

 

Unde anime excitantur obscura umbra, aperto ostio

Alti Acherontis, falso sanguine, mortuorum imagines.

 

Has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium, laterum pulmonumve vi et figura potest.» Hec Cicero. Quibus, licet per se pateat, clarum est non solum, cum de Deo loquimur, sed etiam, cum de incorporeis sermo fiat, nos improprie loqui eaque secundum corticem esse falsa. Hic loquendi modus poeticus est, falsitatem corticitus pre se ferens, intrinsecus vero latentem continens veritatem. Huius rei peritia, doctrina sive ratio poesis dicitur, poetica vel poetria. Repertor autem et artifex poete nomine designatur, de qua quidem facultate pater Aristoteles post omnem trivium librum fecit singularem. Ex quibus facile videre potes ad hanc facultatem omnes translationes sive metaphoras, schemata, tropos, metaplasmos et allegorias necnon tropologias et parabolas peculiariter pertinere. Que, licet tractentur in grammatica vel rethorica, a poetice tamen penetralibus mutuantur, sicut, cum logica tractat de entimematis ratione, mutuatur illud ab arte rethorica, cuius entimema est proprium instrumentum, non aliter quam dialectice syllogismus; de quo tractans rhetor – sicut omnes faciunt – in alienis finibus evagatur. Sit ergo tibi determinare poesis illa locutio, que vel rebus vel verbis aliud intelligit, quam ostendat, quem loquendi modum adinvenit necessitas, recepit et ampliavit usus, non solum, cum necessitas cogit, sed etiam, cum affectat ornatus. Hec est ab omni dicendi charactere distincta diffinitaque suis terminis poetria, in qua quidem, si recte volueris inspicere, nescio, quid possis vel debeas condemnare.

Et – ut ad secundum membrum veniam –, nonne vides divinas litteras totumque sacre Scripture corpus prorsus aliud, si recte consideres, dicendi charactere nichil esse? Nichil enim, cum de Deo loquimur vel incorporeis creaturis, iuxta litteram verum est, nichil sub illa falsitate corticis nisi verum. Et quid potes aliud obicere poetrie? Quid apud ipsam aliud, quod reprehendere valeas, invenire? Si loquendi formulam istam damnas, proculdubio damnas sacras litteras divinamque Scripturam. Quid enim est divina Scriptura, quantum ad loquendi formam attinet, nisi fictum aliquid, quod de virtute sermonis falsum est, licet sub illo velamine certissimam contineat veritatem? Quis enim ferat – ut cetera sileam –, si litteram sequi velit, quod scriptum est: «Videns autem Deus quod multa malicia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, penituit eum, quod hominem fecisset in terra, et precavens in futurum et tactus dolore cordis intrinsecus: ‹Delebo›, inquit, ‹hominem, quem creavi, a facie terre›?» Primo quidem, quod dicitur: «Videns autem Deus», cum videre sit oculos habentium, quos non habet Deus, quomodo stare potest hec oratio: «Videns autem Deus»? Sed dices: «Videtur oculis nostris, videtur intellectu.» Fateor: unum vero proprie dicitur; secundum autem improprie. Proprie quidem oculis videmus, translative vero videre dicimus intellectu; forsanque rectius esset magisque iuxta vocabuli proprietatem, cum de intellectu loquimur, cernere potius dicere quam videre. Cerno quidem videre significat et considerare. Utrunque tamen sit hoc, quod est; «videns autem Deus» inproprie dictum est nec verum esse potest de virtute sermonis. Longe minus et illud: «Penituit eum, quod hominem fecisset in terra.» Estne divine immutabilitatis aut eternitatis ratio penitere? Quomodo ergo verum est illud: «Semel locutus est Deus», hoc est – ut vult pater Augustinus – «immobiliter, idest: incommutabiliter, est locutus»? Nichil enim minus Deo convenit quam penitere. Quodque Propheta subiecit: «Et tactus dolore cordis intrinsecus», quomodo potest secundum litteram verum esse, cum Deus nec cor habeat nec aliquam eius, quod intrinsecus dicatur, rationem? Incorporeus quidem est et adeo simplex, quod nec ab esse suo per essentiam distinguatur. Solus enim Deus – ut plurimi philosophantur – talis est, quod prorsus idem est in ipso esse et essentia, quoniam esse suum, sicut non habuit principium, sic et nullam habet successionis vicissitudinem vel passionem. Quod non contingit in aliis rebus, licet eternis, que, si quis recte respiciat, sic eterne sunt, quod principium habuerint, quo vere et realiter differunt ab eternitate, cuius ratio est principio caruisse. Scio tamen multos ex modernis et ex priscis etiam – quorum opinio fuit explosa, et velut antiqua et casca iudicio meo rationabiliter reprobata – voluisse et nunc, sicut renovantur opiniones, velle, quod esse et essentia realiter idem sint; quod si credi velint, oportet idem esse doceant permanens et successivum et, quod totum simul est cum eo, cuius nulle partes sunt. Esse quidem verbaliter sumptum sic preteriit et futurum est, quod nunquam nisi per instans est. Sed hec alias. Nescio quidem, quomodo fuerim extra propositum evagatus et, unde discessimus, redeamus.

Deus cum incorporeus sit nec cor habeat nec aliquid, quod secundum intrinsecus et extrinsecus distinguatur, talis igitur est, ut nullo modo de Deo veraciter dici possit: et tactus dolore cordis intrinsecus. Sed vir ille Deo plenus, de quo scriptum est, quod ostendit illi Deus gloriam suam, de illo divino numine nos docuit loqui, ut per figuram et similitudinem, cum de illo referre voluerimus, enarremus. Fuit hoc tamen ab ipso non de novo quidem inventum, sed receptum. Precesserant etenim multi – ut primos parentes omittam –, cum quibus iste loquendi modus inceperat; cum legamus Cayn et Abel sacrificia prius fecisse verbaque habuisse Domino, legamus et Enos filium Seth, quod prius inceperit «invocare nomen Domini». Scimus et Noe cum Domino fuisse locutum sicut et Abram et aucto nomine tandem Abraham; et alios multos ante Moysem cum Domino fuisse multotiens fabulatos; quibus etiam si sacris litteris nichil expresse dicatur, clarum esse potest, imo debet creberrimos de Deo fuisse sermones, inter quos incepit ista poetica, que sola reperta est sufficiens facere non proprie, sed distorte figuratisque verbis, quod puris locutionibus non licebat; ut aliqualem scilicet ad intellectum loqui possemus de superni numinis inenarrabili maiestate. Hinc descendit modus iste loquendi tegendeque veritatis studium sub cortice falsitatis; quem morem usurpaverunt theologi, tam gentiles, ut «Orpheus, Museus et Linus», quos inter primos Ethnicorum theologos nominat Augustinus, et omnes alii, quos cecitas illa devios traxit, necnon et omnes, qui de Dei populo natura vel circumcisione selecti pie rationabiliterque de Deo locuti sunt. Hoc quoque devenit tandem – ut cernimus – ad Christianos, quod receptum invenerunt ab omnibus agiographis et prophetis, et ipsum Salvatorem nostrum vident sanctissimis Evangeliis miscuisse, in quibus, si nichil foret aliud quam innumerabiles parabole, quas Christus posuit, licet infinitis aliis carerent mysteriis, quibus Evangelia ipsa redundant, satis et sufficientissime clarum omnibus esse debet a locutionis poetice more non discessisse. Quibus fateri consequens est hanc inventionem fuisse divinam potius quam humanam; quod abunde probant adumbrata phantasmata somniorum, que – ut alios omittam et a Gentilium testimoniis, ne aures tuas offenderim, abstineam – sanctissimus patriarcharum Ioseph captivus sociis regieque maiestati priusque patri et fratribus proposuit, aliis autem interpretatus est; quibus apparet Deum multotiens per fìguras fuisse locutum, ut ab eo sumptam admirandam hanc alieniloquio dicendi formam, non ab hominibus oporteat confiteri. Quo michi videtur, carissime mi Iohannes, te et alios, qui poeticam abhorretis, in nimia simplicitate maximoque in errore versari, qui velitis omnes a divina locutionis imitatione, velut abominabili crimine, deterrere. Prohibeatis hec, si placet sique potestis, vobis in claustris; nec sit cura vobis de his, que extra sunt. Non est enim hoc vestri iuris vestreque potentie prohibere; sed inhibeatis hoc vobis, si potestis – ut dixi – videteque, quotiens in die contra legis vestre seriem faciatis.

Et – ut expressius ad tertium membrum veniam –, unde tibi, precor, quod Angelum meum prohibeas operam oratoribus, poetis aut philosophis indulgere? Quod tibi ius in eos, qui sunt extra claustrum? Sed liceat tibi; liceat et omnibus non solum persuadere, sed precipere, quod honestum est, prohibereque contrarium. Quid inter istos est, cur debeant prohiberi? Scio legoque quotidie apud Hieronymum, Ambrosium et Augustinum egregia philosophorum et oratorum dicta carminaque poetarum, que velut sidus aliquod inter tractatus illos sanctissimos eminent et resplendent; que quidem te non arbitror quasi crimen aliquod condemnare. Si vera, si sancta, si decora pulcraque sunt apud istos doctores inventa et ibi sine peccato leguntur, cur apud auctores suos dici debent nefaria vel profana? Cur nobis prohibita, si sacris doctoribus concessa sunt? An forte mala sunt atque mendacia, si legantur in fonte; cum enim fuerint apud istos in rivulo, bona fiunt et in verissima convertuntur? Nescio videre, cur nefas esse debeant in ore legentium, si per sanctissimos illos viros pro sanctis atque veris sumpta sunt de manibus ipsorum auctorum. Desine, precor, carissimc mi Iohannes, et ab his facessas oro; nec tantum tue credas puritati opinionique paucorum, quod id inhibeas, quod non decet, quod sanctissimi doctores sine dubitatione fecerunt, ab omnibus collaudati, quod est summe pium summeque ab omnibus celebratum; quod illos cunctis reddit tam admirabiles quam peritos; quod eos longe plus contra Gentilitatem armavit quam divina Scriptura, que penes illos tantum habebat auctoritatis, quantum illi solummodo recipiebant. Et, quoniam nobis videndum est – ut inquit Apostolus et tu ipse testaris –, «ne quis» nos «decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum», nonne nobis non prohibendum, sed potius precipiendum est, ut illa discamus, quo possimus illorum cavere periculosas insidias letiferaque iacula confringere vel vitare vel – quod necessitatis pugnantium est –, dum feriunt, referire? Quid enim efficacius ad hostes vincendos quam scire, qua ratione pugnent, qua via possint dimoveri de loco, ubi confici vel confundi? Summa cura ducum et imperatorum semper fuit sedes hostium consiliaque explorare, quo tutius possent vel erumperc castra vel prevenire consilia vel adipisci victoriam vel ipsis eripere iam paratam. Vide, precor, Lactantium Firmianum, singularem et validum ethnice religionis impugnatorem, et detrahe sibi, que fecit ex poetis, philosophis et oratoribus fundamenta; postque considera, quid valeret efficax sua disputatio deficientibus testimoniis poetarum. Vide discuteque tecum Augustini libros De civitate Dei, quibus Christianitas non habet clariores; et examina tecum, si poetas et alia, que prohibes, ignorares, quot tibi penitus ignota forent quotque oporteret, si non discisses, ab aliis mendicare; tuncque responde michi vel iudica tecum, si damnosa vel utilis est noticia carminum et secularium Iitterarum. Credo, si te decipere nolueris, confessum iri multum tibi fructum poetarum noticiam ad illarum rerum intelligentiam tribuisse; cumque periculum sit forsitan in philosophis propter vehementiam et acumen probationum, quid est discriminis in poetis, quos scimus omnes iuxta corticem nullam habere rationem veritatis? Sique voluerimus ad intrinseca vatum et poetarum intima debite curiositatis diligentia penetrare, nonne miras et latentes veritates inveniemus, ut sensus intrinsecus, licet secundum corticem ludant carmina poetarum et velut foliorum umbraculis delitescant, miram habeat, cum verus sit, cum theologica veritate concordiam, nec sit ab eius penetralibus excludendus? Inter veritates etenim et veritates nulla dissensio nichilque, quod se mutuo destruat vel repugnet. Adiuvant atque fovent se vicissim aut omnino non nocent. Et quid, obsecro, vir Dei, nos poetas legere vetas, quibus sanctissimi doctores utuntur pro testibus aut ornantur? Crede michi, Iohannes, nunquam confudisset Gentilium religionem eloquentissimus Firmianus tamque eleganter tamque veraciter sine testimoniis poetarum; nec pater Augustinus carnalem civitatem tam efficaciter diruisset sine fide presidioque Gentilium; nec unquam civitatem Dei tam altis tamque validis propugnaculis erexisset atque munisset; nunquam et ipse Hieronymus tam large tamque facunde emulis respondisset christianeque veritatis causam, imo causas sine poetice rhetoriceque peritia defendisset, quem contra me tam acerbum producis in testem. Vellem autem dialogum sanctissimi patris Basilii, quem nuper nobis transtulit in latinum ex greco vir peritissimus Leonardus Aretinus; vellem, imo volo, quod legas, ut videas, quid tantus doctor sentiat de lectione, quam arguis, poetarum. Crede michi, si legere patiens fueris, sententiam mutabis fractus non solum tanti viri auctoritate, sed rationibus liquidissimis et apertis; de qua paucula retulissem, nisi tam perspicue causam meam probavissem, quod nullis videatur assertoribus indigere.

Nunc autem ad refellenda, que dicis, accedam, quo quartum expediam articulum, ut recepi. Volumus autem in hac materia prefatum esse, quod non est sentiendum, quod nunquam a lectione poetica desistamus. Absit a me, absit et ab omnibus talis error. Liberales quidem artes et ipsa poetica via sunt, non terminus instrumentaque prorsus in finem ultimum ordinata. Vide, si placet, quid ex hoc sentiat Cordubensis epistola De liberalibus studiis, et nichil, quod plus exigas, michi crede, requires. Et – ut ad precipuum fundamentum veniam – honoremus antelocutione Hieronymum. Non enim- ut arbitraris – militat contra me nec id asserit, quod putare videris. Dicit enim – ut refers – sermone, quem de filio prodigo edidit, – ut affirmas – inter cetera: «Absit, ut de ore Christiani sonet Iuppiter omnipotens et Hercules et Castor et cetera, magis portenta quam nomina.» Et paulo ante: «Ne legas», inquit, «philosophos, oratores, poetas nec in eorum lectionibus requiescas: demonum cibus in carmina poetarum secularis sapientie rhetoricorum pompa verborum.» Et, ut ostendat, quale sit legentibus periculum subdit: «Hec sua omnes suavitate delectant et, dum aures versibus dulci modulamine currentibus capiunt, animam quoque penetrant et pectoris interna devinciunt.» Et, ut etiam vos religiosos posterius non dimittat, audi prosequentem: «At nunc etiam Dei sacerdotes omissis Evangeliis et prophetis videmus comedias legere, amatoria bucolicorum versuum verba canere, tenere Virgilium» &c. His omnibus Hieronymum adducens in testem – ni fallor – sententiam firmas tuam; que equidem non ex epistola tua – corruptissima quidem erant –, sed exemplari verissimo sumenda duxi. Nam, cum diu, sed frustra sermonem Hieronymi – sicut allegas – quesissem, tandem inter epistolas suas inveni ad papam Damasum, quod optabam. Illa quidem cuncta continet, que dixisti, continet et quedam alia, que tacuisse nichil aliud est quam completam Hieronymi suppressisse sententiam. Quod an deceat religionem tuam et professorem veritatis et sanctitatis, tu videbis; michi quoque clarum est sensisse Hieronymum longe quidem aliter, quam affìrmes. In his etenim, que scripsisti – nescio quidem, cur non tacueris – illud est: «Ne legas philosophos, oratores, poetas nec in eorum lectionibus requiescas»; que quidem, si recte sobrieque volueris ponderare, videbis coniuncte simul atque connexe prohiberi lectionem poetarum solummodo cum permanentia. Siquidem in lectionibus requiescere quid aliud est quam ulterius non progredi, sed in eis dimisso transitu permanere? Quo fit, ut omnia illa Hieronymi non simpliciter, ut conaris asserere, sed solum ponendo finem in illis, que prohibet – ut dictum est – intelligi debeant, non ad illam precisam interdictionem tendere, quam tibi videris contra poeticam et alia Gentilium studia persuasisse. Et, licet aliqui textus habeant, nonne tibi videtur sub aliis verbis dicere: ne legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas; clare tamen vides, quid sentiat super hoc ipse Hieronymus. Non enim lectionem prohibet, sed in illis requiem interdicit, ut iniuriosum nimis et subrepticium sit, imo nefarium illud, quod ille specialiter et ad unum dixerit intellectum, tacendo, quod declarat et vult, simpliciter – ut facis – et velut in omnibus allegare. Noli posthac, mi Iohannes, his artibus uti nec in his committere negligentiam, quam quis posset cavillationem et maliciam appellare. Lege totum et confer prima cum ultimis matureque delibera, que sit auctoris intentio, sique clare vides illum ipsum velle, quod optas, allega, si placet; sin autem dubium aut anceps sit, adhibe seram ori tuo, ne depravationis aut falsitatis rationabiliter reus fias. Quomodo enim staret sensus tuus cum eo, quod inter hec dictus pater ait: «Itaque et nos hoc facere solemus, quando philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientie secularis; si quid in eis utile reperimus, nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum, de idolis, de amore, de cura secularium rerum, hec radimus, his calvitium inducimus, hec in unguium morem ferro acutissimo resecamus.» Cur hec tacuisti, cur totum scribere non curasti? Hec est vera tanti patris intentio. Nam et in epistola, qua respondet Magno oratori urbis Rome, qui ab eo querebat, «cur in opusculis suis interdum secularium litterarum exempla» poneret «et candorem Ecclesie Ethnicorum sordibus» pollueret, respondens non negavit nec deprecatus est culpam, sed factum confitens multorum Grecorum et Latinorum ex exemplis probare nititur hoc concessum et usurpatum. Nam Moysem, prophetas ac Salomonem plura posuisse de Gentilium libris docens affirmat, Apostolum ipsum usum esse testimoniis poetarum, sicut tibi cuique legenti clare potest et liquidissimum apparere; ut, cum tot eruditissimi rerum fidelium tractatores, quos ille nominat et plus quam quinquageno numero comprehendit, se et causam tueantur suam, tibi cunctisque certum esse debeat, que refers, et plurima, que omisisti, illius auctoris intentionem omnino non esse neque severe, quantum innuis, intelligenda. Quod adeo verum est, quod ipse idem referat Ciprianum, virum doctissimum a Firmiano eloquentissimo reprehensum, quia adversus Demetrianum scribens prophetarum et apostolorum testimoniis usus sit, quibus ille non crederet, et non potius philosophorum et poetarum, quorum auctoritati non posset, ut ethnicus, contraire. Et tu vis legendos non esse philosophos, oratores vel poetas, cum tantus vir, quod illis usus non fuerit – ut vides –, a viro prudentissimo sit reprehensus? Et – ut de Hieronymo aliquando concludam – vide super hoc, quidnam ipsemet ibidem scribat. Cum enim de Apostolo multa dixisset, pro litterarum secularium usu sic subintulit. «Legerat in Deuteronomio Domini voce preceptum mulieris captive radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos et sic eam habendam esse coniugio. Quid ergo mirum», inquit Hieronymus, «si et ego sapientiam secularem propter eloquii venustatem et membrorum pulcritudinem de ancilla atque captiva Israelitem facere cupio et, si quid in ea mortuum est [...]voluptatis, erroris, libidinum, vel precido vel rado et mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familia Christi proficit; stuprum in alienam auget numerum conservorum.» Hec ille. Si ergo sapientia secularis propter eloquii venustatem pie transfertur ad eloquia sanctitatis, nec pie solum, sed utiliter multaque cum laude; sique necessario convincendis Ethnicis adhibetur, sique propter sacrorum doctorum intelligentiam oportet ista cognoscere, nonne iubendum est, quod ista discantur, non – ut facis – voce terribili prohibendum, quandoquidem Hieronymus ipse non vetat, nisi solum – ut dixi –, ne requiescamus in ipsis? Cur enim idem ipse Hieronymus subiratus ad Augustinum scribens, cum respondet, inquit: «Ne solus michi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius pedem figit.» Hortatus quidem eum fuerat Aurelius, ut palinodiam super Apostoli capitulo caneret imitaretque Stesicorum inter vituperationem et laudem Helene fluctuantem, ut, qui detrahendo oculos perdiderat, laudando reciperet. Ut, cum videas hec sacrorum doctorum lumina de poetis inter se ludere et aperte poetis uti videasque Hieronymum non defendere, quod poetis utatur, nec ipsorum studium inhibere nisi, quo non requiescas in ipsis, ut verum autoris sensum puto; non debeas sic precise pronunciare, quod omnino nolit legendos esse poetas, ne rationi neque sibimet contrarius videatur. Quid enim viro sancto turpius quam id velare, quod faciat, et aliis prohibere, quod in se publice non observet? Consilium, non preceptum est, quod non legamus carmina poetarum, ne in ipsis requiescamus; tolle quidem hoc, illud non remanet sub precepto, sed utile, sed necessarium amodo iudica, non christiana solum, sed etiam gentilia didicisse.

Sed ad alia procedamus; alium quidem divinarum Scripturarum presulem Augustinum adducis, qui, cum multa conquestus fuisset libro primo Confessionum de talium vanitate et exemplis pestiferis pubertatem suam deflevisset exactam, pronunciaverit sententiam dicens: «Nonne [...] illa omnia fumus et ventus?» Et hic, dulcissime mi Iohannes, verbum, quod placet, assumis et totum, unde pendet integritas sententie, derelinquis. Dic, precor, totum nec ex parte loquaris. Tota et integra sententia constructioque – ni fallor – est: Ve, «quid michi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod michi recitanti acclamabatur pre multis coetaneis meis et collectoribus meis? Nonne [...] illa omnia fumus et ventus?» Hec enim completa sententia; ad hoc scilicet acclamationum plausum ista clausula refertur: «Omnia illa fumus et ventus»; ut, si ad aliud trahere cogites, nimis erres, cum ipse Augustinus – ut videmus et retulit – poeticis usus sit et ob id non ea iudicaverit ventum ac fumum, sed potius aliquid allegandum. Sed addis iterum: «Habes illud Boetii vulgare dictum: ‹Quis has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere?›» Laboras semper eodem morbo; solum ex parte loqueris, non totum tu et alii, quibus hoc semper in ore vertatur, vel intelligitis vel refertis. Adde, si placet, igitur, quod post pauca Boetius ex eiusdem Philosophie persona subiecit: «Sed abite potius, sirenes usque in exitium dulces, meisque eum musis curandum sanandumque relinquite!» Hoc nunc completum et totum est; iamque potes comprehendere omnes musas non expelli, sed eas solum, que merito debuerant excludi. Quas enim musas in Philosophie personam deturbandas censuit Severinus? Illas certe, de quibus dixerat:

 

Ecce michi lacere dictant scribenda camene

Et veris elegi fletibus ora rigant.

 

Integre quidem muse sunt, cum eloquentie sapientia iungitur et vera ratio non adversatur; lacere vero, si desit ratio; si desit omnium moderatrix sapientia. Lacere forent etiam, si dulcedo facundie non adesset. Nunc autem que sapientia queve ratio est mutata fortuna conqueri, tabescere fletibus et lacrimis exundare? Has easdem scenicas vocat; quod enim defertur in scena, sive tragicum sive comicum sit, non subit inspectante populo de ratione iudicium; nec locus enim nec iudex, qui vulgus est, id patitur; sed solummodo risumne an lacrimas vel affectus alios moveat, iudicatur; ut scenice dicantur, ex eo, quod – sicut in scena fit – sint humanarum passionum atque affectuum impulsive, quod quidem tu forte putas infamie, non autem est turpe poemati vel poete, si carmina sua deferantur in scenam, sed si non placent, si exploduntur, si frigida vel inertia iudicantur. Non ergo scenicas dixit, quoniam sint ignominie, sed quia commoverent affectus, ut in scenis solet. Nec te moveat illud meretriculas, quod videatur esse contumelie. Scimus a merendis nequiciarum libidinumque premiis meretrices dictas esse; quod quidem in camenis aliqua ratione non cadit. Restringendum ergo vocabulum ad subiectam materiam, secundum quam sermones intelligere oportet. Est igitur in meretricibus blandum et pellax ingenium, est promptitudo fletus et facilitas lacrimarum, est et ipsa cupiditas lucri turpisque pecuniarum exactio, ut secundum has proprietates possit et deceat illud nomen intelligi. Blandum enim, pellax, flebile lacrimabileque lacere muse sunt; cumque deferuntur in scenam, poeta precium recipit et actores stipem exigunt, a cuius precii merito meretricule dicte sunt. Et sic absolutum arbitror, quicquid nobis auctoritatis veluti poetice contrarium obiecisti.

Destruxi – sicut arbitror – tue principalis controversie fundamenta, probavi tue intentionis oppositum, nec restat nisi concludere dictionem. Verum, quia quedam tue responsionis serie dispersisti, quibus non respondere nimis ineptum esset, ad ipsam redibo, ne tu tibi videaris eam irrefragabiliter posuisse. Taciturnitatem enim tropheum et sine pugna tempus exigere ducis esse triumphum. Principio quidem, contra quod abunde probavi dicens, cum nullum dicendi genus asseruerim tantum habere, sicut refers, cum divinis eloquiis et ipsa divinitate commertium, quantum habet eloquium poetarum, subinfers et scribis: quod si ita est, veniant in medio psallentium choro nefanda Iovis stupra, Proserpine raptus, tragedie resonent et alternatim concrepent comedie aliaque nugatoria, quorum pro magna parte nomina et hystorie meo iudicio Deo gratias exciderunt. Fateamur igitur oportebit, quod, si cum divinitate maius habeant commertium – ut asseris –, prosaici stili dogmata respuentur, quorum in loco seu consortio Metamorphosis carminibus suffulta succedet: sicque Demogorgonis latebre et adulterina Mavortis et Veneris copula per Phebum revelata et deorum oculis retibus presentata talibus nixa suffragiis recitentur: Que sicut auctoribus suis detestabilia fuere, ita auditoribus obscena censentur. Hec omnia ponis et suppresso cachinno – sicut scribis –, cum mea legeres, subiecisti prorsus ad litteram; que nunquid latine congrueque contesta sint, non attingam; sed eis sufficiat respondere. Ad ignominiamne poetice ducis Demogorgona, Iovem, Proserpinam, Martem et huiuscemodi, magis, ut auctore dixisti Hieronymo, portenta quam nomina, an potius stupra, raptum et copulam deorum oculis retibus presentata? Et in nominibus, quoniam gentilia sunt, aliqua fidelium oculorum aut aurium esse potest offensio, si secundum rationem tamen est creaturarum Dei nomina velut nefas aliquod abhorrere? Fuerunt etenim hominum appellationes, in quibus offendi et ratione caret et ridiculum est. Sin autem illa scelera potius abominaris et talium relationem fedam ducis, cur similia tibi non displicent in sacris litteris, ubi longe graviora leguntur et eo magis, cum sint sanctitatis et honestatis libri? Deberes tu, deberent et omnes ea velut cuncta fedantia vehementius abominari. Post creationem siquidem hominis mox occurrit superba mulieris ambitio, stulta curiositas et habendi, quod vetabitur, damnanda cupido urgensque in vetitum gula; quod quidem peccatum tanti fuit, quod universum genus hominum expulsis paradiso illis primis parentibus condemnavit. Deinde refertur primum fratricidium in Abel; sequitur in Lamech bigamia; cedes Cayn puerique turbata maciatio; et – ut multa dimittam – sequitur Sodomitarum improbitas volentium angelos hospites Loth ad stuprum rapere divinumque iudicium, quo dimissa Segor, que Bale antea dicebatur, tota Pentapolis in Palestina regione celestis ignis imbre vastata est. Quid memorem Onan, filium Iude, qui, cum ingredi deberet ad uxorem fratris sui, nomine Thamar, et suscitare iuxta legem semen fratris sui, semen suum fundebat in terram. Subeunt autem fratres Ioseph crimine pessimo accusati, volentes fratrem occidere tandemque vendentes eum Ismaelitis. Et, quoniam stupra abhorres, nonne legis legitimas filias Loth patri carnaliter mixtas patres duarum gentium concepisse? Non legis libro Iudicum – ut ad raptus veniamus – in urbe Gabaa a iuventute civitatis uxorem viri levite per vim arreptam totque in virorum concubitu compressam et fatigatam, quod mane in hospitis sui limine miserabiliter expiravit? Accedat ad hec Bersabe compulsa thalamum regis intrare morsque fidelis Urie. Annumeres licet huic violationem Thamar, sororis Absalonis, scelere fraterno commissam, qui germanum suum stupro infectum sororiam ulciscens iniuriam solemneque fedans convivium interfecit. Addas licet et alia multa, que plena sceleris et abominationis sacris litteris continentur; que, cum scripta fuerint vel ad aliud designandum vel ad ipsorum actuum detestationem, nec tu nec aliquis pie sentiens divinis litteris imputat. Quare damnas igitur, cum similia legis in carminibus poetarum? Iniuriosus es nimis et iniquus, carissime mi Iohannes, qui cum raptus, adulteria stupraque equanimiter et patientissime legas in sacris litteris, eadem detesteris et abhorreas in poetis; et, cum hec inter divina eloquia vel aliud allegorice significare velis nec corticem inspicias vel sicut prohibita damnataque sacro dogmate legas, eadem in secularibus libris sic scelerata putes, quod, velut doceantur imitanda, submoveas nulliusque integumenti palliatione defendas. Hoc iniquius, quod, cum divina illa sciamus esse verissima, hec secularia ficta esse suspicemur.

Ego vero – quo de me loquar – poetas propter tria legendos esse semper censui: quod propriis uterentur vocabulis, quod miris sententiarum et verborum ornatibus redundarent, quod vitam nostram, qualis esse debeat, virtutes laudando reprehendendoque vitia designarent. Nam, tametsi multa turpia de hominibus describant atque diis, nunquam eos invenies hec laudasse, ut illa solum ad sugillationem scelerum referenda sint, que videant omnes taliter recenseri, quod nec facta nec hommes ullis temporibus sperare possint, qui talia commiserint obtegendos. Ingens quidem cunctis agendi bene, si quis recte consideret, malaque fugiendi necessitas atque calcar, qui se viderint cum vitiorum actibus seu virtutum eternitate carminum celebrandos. Quamvis enim hoc idem sepe faciant oratores et hystoriarum scriptores, essentiale tamen et precipuum est poetis; quoniam – ut pater inquit Aristoteles – omne poema et omnis oratio poetica aut est vituperatio aut laudatio; quod quidem licet oratores faciant et hystorias referentes; faciunt illi, quo persuadeant, criminentur aut excusent, isti vero, quoniam sic gestum est, ut vera scribant; sed poetis proprium est, ut laudent aut vituperent, ista suis carminibus celebrare. Quo necessarium est, si recte sentire voluerimus de poetis, cum detestabilia scribunt, eos indubitanter turpibus personis et actibus velle detrahere; cum autem virtuosa referunt, collaudare; quo lectores ab illis, utpote fedis, exterreant, ad illa vero, que imitanda sunt, invitent. Cum autem theologia Paganorum iuxta Varronis sententiam – ut refert Aurelius sexto De civitate dei – tripliciter dividatur, in physicam scilicet, polyticam et mythicam, quam fabulosam dicimus; et prima philosophorum, secunda populorum et principum civitatis, tertia vero poetarum divina providentia factum est, ut, quos deos urbes sibi legibus statuissent, docerent philosophi nichil esse; quosque populi veluti deos venerarentur in templis et curia, philosophi disputationibus suis aperte in schola damnarent, divinitatis maiestatem – nescio, quibus – incorporeis potestatibus assignantes. Surrexit ergo iure poetica, que miro prestigio civiles et physicos deos – sic enim dispartitus est Scevola, pontificum doctissimus – suis fabulis et nugatoriis diis doceret tam politicos quam naturales deos vere deos non esse, sed homines; et non solum homines, sed turpes et sceleratos homines et, in quibus nullum divinitatis vestigium appareret. In quo quidem veriores fuerunt poete philosophis, qui deos illos falsos et commenticios voluerunt, ut cuncta scelera cunctaque flagitia, que leguntur apud poetas, deorum infamia sint veraque probatio, quod falsissimi forent dii. Et tu, quod optimum est in ipsis, in tua simplicitate condemnas. Sed de hoc iam satis. Nichil enim in humanis actibus adeo sincerum est, quod non possit homo, si transversum sentiat et male loqui gestierit, depravare. Nam, etsi Cantica canticorum secundum litteram inspicias, quid reperies in poetis magis amatorium atque bucolicum, quid vel eque lascivum et quod apertius in libidinum penetret feditatem? Qui liber, si recte consideres, poetas omnes a sermonis spurcitate defendit et a fingendi vindicat tam audacia quam curiositate.

Dicis etiam, quod ex hoc, quod in sacris litteris et Psalterium et omnia ferme cantica, maxima pars Iob et Ieremie Threni lege metrica scripta sint, non debere poemata iudicari; quoniam versus intrumentum est, quo quilibet ad placitum uti possit, non aliter quam gladio, quo alter – ut verbis loquar tuis – «ad propulsandas vel ulciscendas iniurias, alter ad irrogandas utatur»; nec ideo magis huius quam alterius esse perhibetur; quasi dici debeat, quod instrumentum quodlibet sit utentis et non eius potius inventione, qui fecerit, et eius artificis usu, cuius opus necessario vel comodius eo possit et soleat explicari. Verum aliud est instrumento uti, aliud est ipsum instrumentum facere. Vertit enim ad opus suum ligones et aratrum agricola; fabrorum tamen tam ligni quam ferri proprium est illa conficere; nec ut agricola facit vomerem nec capulum ligonis aut aratrum, ut artis et artificis, qui terram colat, ea sint instrumenta, non opus; pertinent inventione siquidem ad fabrilem, que multarum artium operariis famulatur. Veruntamen, mi Iohannes, divina tractantium nec prosa nec carmen instrumentum est, sed corpus tam novi quam veteris Testamenti, quod etiam a peritissimis novum et vetus dicitur instrumentum, quo probant et confìrmant idonee, quicquid professio illa requirit. Prosa quidem et versus, quos nostra meditantes facimus opera, non instrumenta nostra sunt, non velut alterius artis, que corporalia recipimus instrumenta, sed que per nos alio, quam profitemur, artificio faciamus. Non enim theologus ut theologus versus facit, sed ut poeta. Quod quidem optime fatetur sentitque Hieronymus. Cum enim epistola, quam supra commemini, ad Magnum oratorem urbis Rome multos enumeraret, qui rerum divinarum tractatibus poetica vel gentilia miscuissent, tandem subintulit: «Iuvencus presbiter sub Constantino hystoriam domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii maiestatem sub metri lege mittere.» Videturne tibi Hieronymum sentire tecum, metrum scilicet instrumentum esse commune et non potius precipuum poetarum? Quid enim erat in evangelica Iuvenci hystoria, quod Hieronymum ab allegatione poetarum defenderet, nisi quod rem sanctissimam versibus, quod poetarum est, alligasset? Verum, te oro, quis vult aliquam divine Scripture portionem, licet versibus sit composita, licet poetica ratione, qua falso sub cortice verborum vera claudantur, relata sint, esse poemata? Aliud enim esse poema, aliud relatum esse ad stili poeticam rationem. Poema quidem inventio est hominis fictum aliquid vel ut fictum referens; divina vero Scriptura nec hominis inventum est nec fictum nec ut fictum aliquid, sed ut verissimum, distorta licet et impropria dicendi ratione relatum; ut impertinenter nimis inferas divinam Scripturam esse poema, quod nobis velut inconveniens obiecisti.

Que vero multa de veritate et oratione subnectis, non intelligo, quorsum eant. Nonne verum est, quod a Deo sit omnis veritas? Si michi non credis, credas, precor, Aurelio. In fronte quidem opusculi sui, quod De octoginta tribus questionibus edidit, hoc probat, dicit et tenet. Oportet enim omne verum, ne processus infinitus sit, de veritatibus in verum unum reducere, quod omnium veritatum verus sit terminus et origo. Hic solus Deus est, non simpliciter solum veritas, sed – ut tunc tibi scripsi – omnis veritas vera et infinita ac germana veritas, fons scilicet, germen et origo omnium veritatum non solum precedens omnem veritatem, que est, quod est, sed omnem manifestans et declarans veritatem, que rectitudo mentis est, rerum scilicet adequatio cum intellectu, qui quidem quodam modo res omnis est. Nam mentis conceptus, qui docet et ostendit id, quod est, non Deus est, sed de Deo rectius dici potest. Hanc forte vis Deum non esse; sed, cum reducatur in Deum, sine dubio realiter Deus est, modo significandi differens et non re. Quare si reperiatur veritas in prophetis et aliis litteris sacris sive Gentilium sive fidelium dictis sive – quod abhorres – in carminibus poetarum, nichil refert. Veritas quidem est et Deus vel de Deo – sicut vides – est, ut, cum eam inveneris, ubi minime cogitabas, letius ipsam deceat amplexari. Nec eam velis spernere sicut gallus iaspidem turpi sibi fimo sepultam, quam alii verius iudicant speciosissime collocatam.

Quod autem de oratore dixisti, tractatum meum, quem ad optimum tunc confratrem postea vero presulem vestrum Hieronymumn scripsi commemorans, fateor non intelligere. Scio et intelligo me pro orationis maiestate vel sanctorum patrum, qui de ea locuti sunt, profunditate et copia penitus nil dixisse; scio maiori ex parte – Deum testor! – id me scripsisse, quod ipse honorum omnium auctor infudit. In quibus novit ipse, qui me docuit nichil me nisi, quod iuxta Ciceronis sententiam venit «in buccam», non quesitum, non mendicatum ab aliis tractatorìbus retulisse; sed quod vel auditum meminerim vel sors et mens obtulit, imo Deus infudit scribere curavisse. Tu tamen, si qua bene tunc dixi, Deo sanctisque patribus, in quorum sententias inciderim, imputato. Et, licet nil credam, quod pie substineri non valeat universa illius opusculi serie contineri, te tamen et omnes, qui illa vel alia mea legerint, obsecro, male dicta michi debeas et debeant imputare benigneque corrigere, quicquid erratum est.

Multa restant; multa quidem scripsisti; quibus possem facile respondere, sed ea duxi, ne bellum indixisse tibi videar, dimittenda. Unum tamen nolo nec omittere possum: Dicis enim – ut verba tua referam –: «In quibus, si philosophis, quorum dignior status est, prudentia refellitur, quid de poetis disseras, ipse iudica.» Quibus verbis sentire videris philosophos digniores esse poetis, quod quidem, unde tu tibi persuadeas, ego non video, cum ad poete perfectionem philosophie scientia requiratur. Non autem philosophum perficit poetria; qua ratione conficitur maiorem poetam esse philosopho. Quod si nulla doceat ratio, potest tamen et debet et tibi et aliis abunde sufficere, cum infinitos videatis esse philosophos, miram autem caritatem et penuriam poetarum. Et quid cogitas esse, quod vix unum videris tempore tuo poetam, multos autem possis philosophos numerare? Crede michi, maius est quam, ut facile dici possit: hic est poeta, quam, quod quisquam dignus sit hoc nomine rationabiliter appellari. Putasne quenquam hoc mereri nomen sive vocabulum, nisi sit tam philosophie quam omnium rerum divinarum et humanarum scientiarumque et liberalium artium eruditus? In qua quidem re possum verba Ciceronis ad poetam de oratore transferre et cum illo dicere: «[...] mea quidem sententia nemo potest esse omni laude cumulatus poeta, nisi erit omnium magnarum rerum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione [ef]florescat et redundet oportet oratio. Que, nisi sit a poeta percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem.» Et eo quidem confidentius facio, quia eodem Cicerone teste «finitimus est [...] oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior; multis vero ornandi generibus socius ac pene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari, qua velit.» Et hec satis.

Multa restant, quibus tuam epistolam refersisti, ad que respondere tedium et labor esset, nulla tamen difficultas; que decrevi, si pergas, in tempus allud reservare. Quod autem me finaliter admones, in bonam accepi partem et eorum gratia dignas rependo grates obsecrans, ut pro me ores, quo Dei manu – ille quidem solus potest – liberer et me ad se dignetur misericorditer evocare.

Nunc autem, ut totum, non omnia repetam, videre potuisti, quid poetica; cognovisti taliter, quod divinam Scripturam inficiari non possis, si formam dicendi consideres, summum habere cum poetice dictionis forma commertium sibique dicendi ratione plurimum adequari. Non persuasi, non probationibus docui, sed clarissime demonstravi studendum esse poeticis, oratoribus atque philosophis, pro noticia sanctissimorum doctorum, qui creberrime talibus usi sunt, ne, velut attoniti, cum pennis illorum et coloribus se exornent vel aliquid forte probent, circa brevem allegati poete versiculum aut philosophi vel oratoris sententiam hereamus utque resistere possimus et sciamus Ethnicis, si cum eis vel aliquo, qui forsan illorum auctoritate nitatur, nos disputare contingat, ipsorum propriis rationibus respondere quoque possimus dictionis ornare veritatem. Vidisti stupra sceleraque poetarum carminibus inserta, cum ficta sint et in fictorum deorum contumeliam ordinata, non esse detestabilia, sicut putas. Vidisti Hieronymum, Augustinum atque Boetium, qui nunquam allegare poetica destiterunt, vatum carmina non prohibere Gentiliumque doctrinas, sed eas permittere, dummodo velut in fine terminum in talibus non figamus. Vides alia multa, quibus mutare sententiam compellaris. Noli posthac igitur studiosis talium adversari. Doce cunctos, quod ad alia properent et in poetis vel aliis secularibus non persistant. Non enim malum est malum scire, sed malum mala ad exitum operari. Putasne reprehensibile fore, si legem saracenicam addiscamus, quo possimus falsitatem legis ostendere vel cum contraria sentientibus disputare? Et quis adeo delirus et stultus est, qui vera credit aut imitanda putet scelera, que leguntur in carminibus poetarum; quis discere prohibeat, que nos exornent ad reprobandum, que falsa nobis opitulentur et ad asserendam nos adiuvent veritatem? Cumque poetarum lectio rethorice studiosis auctore Quintiliano iubeatur, prohibebisne nobis etiam oratoriam facultatem? Audi, precor, in hoc patrem optimum Augustinum verbisque suis mecum in hac parte conclude. «Nam, cum per artem rethoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere ad versus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi, qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel benivolum vel intentum vel docilem prooemio facere: isti autem non noverint? Illi falsa breviter, aperte et verisimiliter et isti vera sic narrent, ut audire tedeat, intelligere non pateat, postremo credere non libeat? Illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem; isti nec vera defendere nec falsa valeant refutare? Illi animos auditorum in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro veritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, que ad persuadendum seu prava seu recta plurimum valet, cur non honorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant?» Que quidem Augustini verba non in rethorica solum vera sunt, sed in omnibus, que faciunt, ad probationis vim, ornatum et dulcedinem orationis; qualia sunt carmina poetarum, quibus et ornari, quod dicimus, et probari, quod volumus, consuevit. Ut, cum omnibus hec prodesse possint nec sic credantur et a discolis, quod nocere possint, contra rationem est et stultissimum prohibere. Melius ergo consule, ne vel erres vel errare facias et iniuste poetas, quibus multa debes, ingratus offendas memor, quod ratio sanctitatis non est aliis, que tibi quotidie prodesse et opitulari sentias prohibere. Vale et pro me ora.

Florentie, octavo kalendas februarii, anno gratie .MCCCCVI.

 

 

 

24.

 

Linus Colucius Salutatus multe venerationis in Christo patri fratri Iohanni Dominici ordinis predicatorum in domino nostro Ihesu Christo, in quo cuncti fideles ad unam gloriam vocati sumus, ea tamen participatione, quam iustis operibus Dei gratia merebimur obtinere, salutem dicit.

[1406]

 

VIDI, venerabilis in Christo pater, librum tuum verum liquidumque meridiem, qui tenebras non admittit, non – ut ex humilitate nuncupas – Luculam noctis; quem post prologum, quo michi nimis tribuis, quadraginta septem capitulis iuxta numerum litterarum auctoritatis, quam proposueras, compilasti: opus quidem ingens, in quo multa bona recolligis et tuam inenarrabilem scientiam non sine concursu mee admirationis ostendis. Quis enim non miretur hominem occupatum semperque sanctissimis intentum rebus; aut enim predicas populis verbum Dei aut audis et admones intra confessionis penetralia peccatores aut orans cum Domino fabularis aut legens audis Dominum, quid loquatur, aut in admiratione et quasi supra temet evolans contemplationis pennulis elevaris; occupatum hominem, inquam, vixque quieti et alimonie tempus necessarium, quod impendas, habentem, pro determinatione unius questiuncule tantum et tale volumen edere potuisse? Sed infallibiliter cum Dei benignitas et gratia nos perducit, plus possumus, quam credamus, imo plus possumus, quam poscimus. Ille, ille spiritus, qui supra nos est, ultra nos, hoc est: plus, quam instrumenta sua valeant, operatur. Summa quidem immensitas mensuram hominum, licet per nos et in nobis operetur, sine dubitatione non servat; ut, quociens videmus aliquid ab homine fieri, quod excedere communem hominum potentiam videatur, dicere possimus, imo fateri predicareque debeamus: «Digitus Dei est hic.» Sic, cum vitas Augustini, Hieronymi atque Gregorii occupationesque ipsorum et eorum scripta pensamus, miramur atque animo deficimus vereque Spiritum Sanctum id fecisse, non eos homines iudicamus. Quo fit, venerabilis mi Iohannes, ut totus contra te dicere contremiscam nec ausim de his, que firmaveris, aliquid labefactare, non solum, quia a digito Dei sunt, sed etiam, quia stultissimum videatur, quod sanctitas et eruditio tua affirmandum duxerit, in dubium revocare. Verum enimvero, cum elegantissima illa tua perlegerem maxime cum affectu, ad eum locum perveni, ubi totam determinas controversiam, et, cum in dubitationem adducas, an fidelibus christianis licitum sit litteris secularibus uti, et ego pridem ad fratrem Iohannem meum de Angelis iam scripsissem, quod obnixe et penitus recusabat, catholicis hoc licere, imo necessarium esse pro multorum librorum, quos sanctissimi doctores Augustinus, Hieronymus et alii plures ediderunt, intellectu; et ut contra nitentes auctoritati Gentilium, sive hystorici sive poete fuerint, aut – quod est periculosius atque difficilius – oratores sive philosophi, modis omnibus esse possimus armati, non quod finem nobis in illorum studiis et traditionibus proponamus, sed ad alia transituri; tu dicebaris contrarium arbitrari. Sed – Deo gratias, qui summa et germana veritas est, ut, a quo velut a germine quodam omnis prorsus veritas derivetur – primis tue disputationis partibus miris rationibus asseris, quod dicebam: quod quidem duodecim capitulis non late solum, sed validissime disputasti; alteris autem sic procedis, quod tandem, velut sententiam ferens, toti questioni finem et silentium imponere videaris. Consentis enim, quod instructis et firmatis in fide neganda non sit lectio secularium litterarum; nec unquam michi de hoc cum fratre Iohanne de Angelis controversia fuit. Ut, si vellem tibi fateri, quod dicis, nichil prorsus, quod contra ea, que tunc disserui, veniat, remaneret. Verum opinio multorum est, quod omnino volueris interdicere Christianis litteras seculares, quod ego fieri simpliciter denegabam, et tu ipse, licet ex parte, consentis. Et vere, vir religiosissime, si nobilitatem intellectus tam ardenter non anteponeres voluntati, cuius oppositum, cum de nobilitate legum et medicine dissererem, posui, forte responsionis onus cedens auctoritati tue et reverentie dimisissem. Sed, postquam iuvat de hoc secundo discutere, dicam pariter de utroque, quo videas, an recte fecerim, cum intellectum nobilitate postposui voluntati, et an iure dicendum sit pueros non debere secularibus initiari litteris, sed eis sit a sacrarum litterarum studiis inchoandum. Ut, postquam videris in utroque, quid sentiam, tuum sit emendare, corrigere, mutare vel tollere, quicquid sub tue correctionis examine disputabo.

Instituam ergo tecum, pater optime, disceptationem, prius an satius sit atque commodius a sacris inchoare litteris eruditionem nostram, an utilius sit secularibus primo studiis immorari; et hec erit prima decertatio sex discutienda capitulis primusque tractatus. Secundo vero loco videbimus, an recte senserim, cum voluntatem pretulimus intellectui, quod videtur adeo tibi scioque magnis atque sanctissimis tue religionis auctoribus non placere. Quibus absolutis finem omni controversie veritati meliorique sententie tueque correctioni semper obnoxius faciam certus, quod, licet in tua sententia opinioneque remansurus forte sis, non deridebis aliter sentientem. In qua quidem re liberius agam, quoniam non sit, arbitror, contra fidem oppositum vel propositum affirmare; quod si forsan esset, ex nunc revoco et condemno. Dedit enim Deus servo suo gratiam hanc, ut nunquam in aliquo contra fidem senserim nec etiam, licet contrastare videretur humana ratio, vel leviter hesitarim. Quomodo quidem auderet intellectus meus vel a sacris dissentire litteris vel in his, que fidelium universitas determinaverit, hesitare? Nescio de aliis; ego vero id michi semper – etiam, cum eram parvulus, et nunc magis, cum Dei gratia per etatem plura vidi forteque cognovi – [michi] firmissime persuasi nullam doctrinam esse fide nostra sacrisque litteris potiorem; quicquidve, quod huic contradicit, falsissimum, quicquidve, quod ab ea discedit, esse delirum; summamque mentis stulticiam semper duxi presumptuosique nimium intellectus ab his, que Iesus precepit, ab his, que Paulus docet, vel ab his, que uterque consulit, que vult vel transtulit Hieronymus, Ambrosius tractat, exponit Gregorius vel disputat Augustinus, aliquo modo discedere vel nolle viris tante sanctitatis et eruditionis per omnia consentire. Sequatur turba philosophantium Aristotelem vel Platonem, sequatur venenosum Averroim et, si quem habent – ne per illorum vager nomina – meliorem. Michi vero solus placeat Iesus Christus et ipse pro salute fidelium crucifixus, qui florentibus Grecia Italiaque studiis et hac, sicut sibi placuerat, armis omnia pessundante «stultam fecit [...] sapientiam huius mundi»; stultam quidem non sapientia sapientium vel potentia superborum, sed stulticia predicationis et crucis, per piscatores, non per philosophos, per abiecte condicionis viros, non per habentes in seculo potentatum. Et, quoniam membrum primum principalius est et multa respicit, utpote philosophos, grammaticos, logicos, rethores et omnes Ethnicos, qui discendum aliquid tradiderunt, incipiam a grammatica, quam scimus ante Christi tempora floruisse queve ostiaria est omnium liberalium artium omnisque doctrine sive divina dixerimus sive humana.

I. Non sum animo dubius, quin velis atque consentias Christi doctrinam per sacras litteras intraturos a grammatica debere necessitate quadam incipere. Quomodo potest enim Scripture sacre noticiam sumere, qui litteras ignorarit? Quomodo potest scire litteras, qui grammaticam omnino non novit? Nonne vides, quo perduxit ignoratio grammatice religiosos et omnes, qui defectu talis habitus laborarunt? Non enim intelligunt, que legunt, nec legenda possunt aliis preparare, potest sine litteris fidei sinceritas percipi, fateor, sed non divina Scriptura, non doctorum expositiones atque traditiones intelligi, quas vix capere valeant litterati, et nedum simpliciter docti grammaticam, sed etiam, qui dialecticis et rethoricis insudarunt. Et eadem ipsa grammatica sine noticia rerum et, quibus modis rerum essentia variatur et omnium scientiarum concursu preter necessitatem noticie terminorum maxima ex parte sciri non potest. Connexa sunt humanitatis studia; connexa sunt et studia divinitatis, ut unius rei sine alia vera completaque scientia non possit haberi. Sed, quicquid sit de grammatice facilitate vel eiusdem asperitate discendi, quid erit, si doctrinam fidei respexeris? Christianus vix scire poterit, quid credendum; et, si quis, vel auctoritate divine Scripture vel, quavis debili etiam licet ratione sue simplicitati obstiterit, quid respondere debeat, ignorabit incipietque de veritate fidei vacillare. O, quot et quanta quotidie videmus, que non possit ruditas vel sancta rusticitas, cum careat litteris, explicare! Quid esset omnis fidelium multitudo, si cuncti litteras vel grammaticam ignorarent? Quid valeret fidelium acies contra Gentiles vel hereticos, si doctrina deficiat, que grammatica, logica rethoricaque paratur? An dicere potest aliquis litteras atque grammaticam inventionem non esse Gentilium et, si prohibentur Christianis ista studia, non etiam ipsam grammaticam inhiberi? Quod si videmus esse ridiculum, quomodo debemus sic ad integrum Ethnicorum studia recusare; ceterum grammaticales dubitationes, que profecto fidei non reluctant? Ars grammatica non ea, que sunt salutis et fidei discutit et rimatur, ut non sit in huius rei vestigatione periculum, nullum contra fidem admitti possit erratum. Si scientie sunt inventorum gratia dimittende, cum omnes repertas constet a Gentilibus, cur receperunt de Gentilium manibus Christiani? Cur non omnes iacent? Cur non sunt ab omnibus condemnate? Cur vestris in monasteriis docentur et addiscuntur? Crede michi, venerande Iohannes, nec esse rationabile neque iustum doctrinas et traditiones Gentilium, que multe sunt, velut in exilium missas, Christianorum arceri laribus, nisi quatenus veritati, fidei sanctorumque patrum determinationibus adversentur. Nec par etiam censeo, si vel hic vel ille de fide male senserit, scientiam etiam, quam tradiderit, proscribendam. Aliud est enim auctoris crimen aliudque artis, quam invenerit, falsitas vel venenum; ut licet ethnicus, licet publicanus, licet hereticus, licet cunctis sceleribus criminosus verum dixerit vel artem tractaverit, que reprehendi non possit, non possint, que recte dicta fuerint, auctorum crimine condemnari. Vellem, quod omnes religiosi taliter in grammatica profecissent atque proficerent, quod non audiremus in voce barbarismos, non solecismos in constructione, non vocabula distorta contra analogiam, non extra significatum et ut non conveniat collocata. Non legeremus apud eos: «Esu quinque prunarum [] a validis febribus liberatum», si didicissent, quod prunus feminini generis arbor sit; fructus autem prunum soleat appellari; unde noster Virgilius inquit:

 

Addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo:

 

non offenderentur aures nostre, quia non audirent ex ore religiosorum: «Dominus dedit nobis physicam in Geneseos, Iob et Ecclesiasten.» Scirent enim Geneseos genitivum esse nominis huius genesis, non ablativum, nec copulam istam et coniungere posse diversos casus; nec unquam partile bonum dicerent, quod pars esset boni, quoniam omnia desinentia in -bilis aptitudinem significant et non actum et necessarium est hoc adiectivum partile per sincopam dictum esse a nomine hic et hec partibilis et hoc partibile, sicut nobile quasi notabile. Non audiremus legeremusque quotidie vocabulum hoc fiendum, quod, sive nomen sive participium sit, cum ortum non habeat et originis sue participium, prorsus reperiri non potest; fiens etenim non habemus, unde posset, si daretur, tale vocabulum exoriri. Non dicerent deificam potestatem, quoniam nulla potestas sit Deum faciens, cum Deus prorsus non habeat factionis sue principium nec et esse. Non facerent de verbo deponente passivum, ut est illud: «Respublica ordinate moderari non potest.» Non redderent distributivum hoc quilibet duobus tantummodo suppositis, cuius officium est distribuere circa plura, quam duo sint, ut est illud: «Alias Moyses se ipsum damnasset, damnasset et Abraham; quorum quilibet in scientiis Gentilium eruditissimus fuit.» Nunquam enuntiarent: «Habeant honos, qui tulerint onus» sumentes in neutro genere nomen honos, cum sit procul dubio masculini. Cithareda non dicerent, sed potius latine citharedus; non allegarent dialogum ad Hortensem, sed ad Hortensium, sicut decet. Non facerent ineptam tmesin dicentes «hi sepe ponantur et numero», quasi sepenumero, idest: multotiens ponantur. Dicerentque non humanum genus, sed humani generis directiva; non facerent hoc nomen Averrois indeclinabile, sed scirent in –im quartum casum, tertium autem et sextum in -i rationabiliter terminari: ex quo non scriberent: «Averrois in hoc pre ceteris defendente.» Scirent, quod adiectiva desinentia in -ius comparativa non habeant, et ob id non dicerent: «[...] ut proprius loquar» vel: «[...] gaudium per iubilum sermonem proprius exprimitur»; nec etiam uterentur hoc adverbio propriissime, et – ut ad significata veniam – quis diceret:« [...] ulla divinitas extingui potest», ni fratres, qui differentiam non faciunt inter ullus et nullus quique non percipiunt ullum idem significare, quod aliquem? Quid est, obsecro, quod religiosis omnibus est in ore pro infallibiliter dicere sine fallo? Et – ut ab his nugis abscedam et, que quotidie peccantur in orthographia, in qua quidem re plurimi sunt religiosi, aliqua ex parte contingam – quid est dicere micci vel niccil, quid est dicere bratium? Nunquam – fatebor enim ingenue – potui videre talis ignorantie rationem, nisi quod apud Gallos, quibus latinitatis est summa barbaries – mos enim eis est, cum iuxta suum idioma volunt scribere civalier et in similibus omnibus ubique scribere chivalier –, quasi latine non crassius, sed minus exiliter et strictius sonet c cum aspiratione quam, si per se solum cum i vel e scribitur vel profertur. Sed hec et plusquam sexcenta talia dimittamus. Maximus etenim pudor est videre, quotiens et quantis vestrorum religiosorum ignorantia deprehendatur solum in horum primorum habituum ratione. Quo fit, ut latine loqui nesciant et ipsas sacras litteras et dicta doctorum ad intelligentiam non capescant. Sed, cum ars grammatice prima sit tam perceptione quam ordine et inventio sine dubio sit, sive speculationem consideres sive positionem inspicias, Ethnicorum et ea non ratio solum, sed ipsa necessitas presupponat, nec aliunde possimus quam, unde sumpta fuit, ab Ethnicis videlicet, eam habere, etsi Christiani eam tractaverint, a Gentilibus certissime sumpserint, quicquid dicunt, cur hec et alia studia prohibes Christianis? Et unde didicit Ecclesia primitiva, quod diceret nisi a traditionibus Ethnicorum? Quomodo, cum acceptatio vocatioque divina provenit ad gentes, cognoscere potuissent sacras litteras intelligereque, quod preciperent atque vellent, si sua studia, Grecorum scilicet Latinorumque grammaticam, nescivissent? Cur eam in vestris congregationibus et ecclesiis doceri facitis et addisci? Sed de hoc iam satis dictum arbitror. Nec te puto, licet universaliter videaris seculares litteras interdicere Christianis, hoc te, cum ista legeris, negaturum verum; quia teste Quintiliano, cum «hec [...] professio» – ut eius verbis utar – «brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.» Et infra: «Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, non propter hystorias modo, sed verba, que frequenter ius ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen grammatica potest esse perfecta, cum ei de metris rhyrthmisque dicendum sit; nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui – ut alia mittam – totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur, nec ignara philosophie tum propter plurimos in omnibus ferme carminibus locos ex intima naturalium questionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Grecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui precepta sapientie versibus ediderunt: eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.» Et, cum ista narrasset Fabius, subinfert: «Quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem ac ieiunam cavillantur. Que nisi oratori futura fundamenta fideliter iecit, quicquid superstruxeris, corruet: necessaria pueris, iocunda senibus, dulcis secretorum comes et, que vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.» Hec excultissimus auctor M. Fabius Quintilianus Institutionum oratoriarum libro primo. Quibus iungi debet – ut amplitudo huius facultatis intelligatur –, quod Marcianus Mineus Felix Capella nomine libris edidit, quibus post duos primos de nuptiis Philologie et Mercurii septem liberalium artium doctrina mire brevitatis perfectione narratur; ut cum hoc scire docereque grammatice sit et istius doctrina debeat omnibus anteponi et ea cum ceteris Gentilium traditiones sint, rationabiliter et necessario concludatur, nedum hec prohibenda Christianis, sed omnibus aliis studiis premittenda. Sed de hoc alias. Nunc autem, quoniam de grammatica satis dictum est, ad logicam veniamus.

II. Quis negare potest, cum dialectica sit inquisitiva veritatis, que sola finis est omnium liberalium artium et quaruncunque scientiarum, quod hanc necesse sit discere Christianos? Fides enim nostra summa veritas est et, in quam infinitis veritatibus veniatur. Cum igitur hec inveniende veritatis instrumentum sit atque iudicande, quis non videt Christi fidelibus eam necessariam non fore, sed esse, ut possint ad christiane veritatis terminum pervenire? Incipietne fidelis addiscere primo, que sunt fidei, et, postquam ex his fecerit – ut vis – habitum, se convertet ad illa discenda, quibus iam percepta vel intelligat vel defendat? Dic michi, venerabilis mi Iohannes, quando potest esse humana ratione quis in fidei sinceritate usquequaque firmatus, nisi ad hanc veritatem discussis infinitis dubitationibus, quibus ea labefactari soleant, intellectis atque sublatis multis hinc inde ratiocinationibus veniatur? Verissimum enim est, quod teste Cicerone Democritus dixit, «naturam» scilicet «veritatem in fundo penitus» abstruxisse. Ut, si natura veritates – naturales scilicet, alias quidem non norit – in profundum abstruxit, quid putandum est de illa infinita potentia, que sic natura est, quod merito recteque supra naturam debeat appellari, presertim cum illa finita sit, hanc autem infinitam oporteat confiteri? Quo profundo, quo baratro quoque abyssu debet supranaturalis veritas delitere?

Nunc autem, que sola fide tenemus, talia sunt, quod ad ea naturalis ratio non pertingat, ut facile sit sola fide fundatum alicuius humane rationis apparentia loco, quem tenuerit, dimovere. Quare necessarium est neophitis cum fide simul addiscere, qua ratione valeant se tueri. Quis enim consentiat tirones, rei militaris inexpertos et rudes, sine doctrina preceptisque bellicis armorum periculis commisceri, qui non habeant, imo nesciant arma, quibus se tueantur adversariosque adoriantur et feriant? Qua ratione poterunt etiam in pugna leviore versari? Addiscant simul arma tractare, pugnare, vincere rebusquc dubiis obviare, ne primo congressu territi pedem retro ferant, aut, si discedere nequeant, capiantur. Sed iam satis de logica dictum sit, que quidem capit cogitque suis rationibus intellectum; et ad rethoricam, que cum voluntate congreditur, veniamus. Ambe quidem, licet diverso tramite, finem unum intendunt, quamvis una dilucidet intellectum, ut animo sciat, altera disponat, ut velit, et alia ratione illa probet, ut doceat, hec vero persuadeat, ut inclinet.

III. Nescio, qualiter hoc commodius expedire valeam quam cum divo Aurelio Augustino. Dicit enim in quarto De doctrina Christiana questionem hanc absolvens in hac forma, videlicet: «Nam cum per artem rethoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi, qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel benivolum vel intentum vel docilem prooemio facere, isti autem non noverint? Illi falsa breviter, aperte, verisimiliter et isti vera sic narrent, ut audire tedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? Illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem; isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare? Illi animos auditorum in errorem moventes impellentesque, dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti vero pro veritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, que ad persuadenda seu prava seu recta valet plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant?» Hec pater sanctissimus Augustinus. Et quid? Videturne tibi tantus doctor rethoricam, licet sit traditio Ciceronis, instrumentum singulariter, telum et iaculum Ethnicorum, Christianis et Dei viam ingredientibus inhibere? Videbat in aliis, sentiebat etiam in seipso, quam facile docti grammaticam, logicam atque rethoricam in veritates theologicas penetrarent. Videbat, quam hec necessaria sint neophitis, ut sacras litteras intelligant atque discant. Recordabatur, cum incidisset in heresim manicheam, quanto sibi fuissent ista presidio, ne per inscitiam in incepti iam erroris impietate maneret. Nec oblitus erat, quod primus sue sibi salutis splendor effulsit de tenebris «Ciceronis, cuius linguam» – ut ipse idem inquit – «fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et vocatur Hortensius; ipso vero liber mutavit affectum meum et ad te ipsum, Domine, mutavit preces meas et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit michi repente omnis et vana spees, [et] immortalitatem sapientie concupiscebam estu cordis incredibili et surgere iam ceperam, ut ad te redirem.» Hec omnia pater Augustinus, quibus videre potes, quem fructum elicere noverit creator, redemptor et Deus noster de medio quisquiliarum et sordibus Ethnicorum; ut, quas per Dei gratiam sibi fuisse meminerat ad salutem, quas sciebat nedum instrumentum esse, sed collectionem etiam plurium veritatum quasque norat indaginem veritatis, arma, tela et instrumenta defensionis atque victorie, si de fide vel sacris litteris decertetur, non doceret Christi fidelibus inhibendas. Quis enim de scholarum auditorio iubeat in exilium ire doctrinas, quibus quotidie proficitur et magis atque magis in veritatem, que queritur, gradiatur? Pone tibi ante oculos unum quempiam in trivio, hoc est: sermocinalibus scientiis, eruditum: fac ipsum cum alio, quenvis, qui studia illa non calleat, fidei Christiane doctrinam et sacrarum litterarum institutionem incipere; quem putas citius et perfectius imbui posse vel debere: peritum illum, an rudem et penitus ignorantem? Denique, cum totum logice trivium via sit, transitus et non finis, et ordinata, ut alia discere valeamus, non ut remaneamus in ipso, nonne preposterum est et penitus irridendum, quod adepto fine ad ea, que sunt, ad finem ordine retrogrado convertamur? Si, postquam – ut vis – perceperimus, que sunt fidei et in ea solidum fecerimus fundamentum, hec discenda sunt, dic, obsecro, propter quid? An, ut in istis maneas? At finis non sunt. An ulterius progrediare? At iam transmisso termino finem omnium doctrinarum post humeros reliquisti. Non video, mi Iohannes, huius opinionis aliquam rationem; nisi quod, quasi finem non attigeris – sicut mos est errantibus in itinere, si viam veram, debitam et rectam amiserint – ad erroris initium revertaris. Sed hec satis. Commodius enim atque, cum hec omnia simul miscebimus, tractabuntur. Verum, quia restat quadrivium, ne tractatum hunc ad tuum atque legentium fastidium extendamus, de toto simul quadrivio disseramus.

IIII. Quid est illi toto quadrivio, venerabilis mi Iohannes, si astrologiam contraxeris ad ea, qua geometria arythmeticaque probantur aut velut probabilia recepta sunt circa stellarum et siderum motus et situs, quod fidei nostre vel sacris litteris contradicat? Possunt forsan in traditionibus istis esse mendacia, quoniam nichil in humanis inventionibus est perfectum; verum contra fidem in his doctrinis nichil arbitror reperiri; nam, tametsi falsum esset quodcunque notissimum principium ex his, que pro veris et certissimis recepta sunt quibusque non posset intellectus hominis dissentire, nichil tamen ad integritatem fidei pertineret nec alicui theologice contradiceret veritati. Etenim – ut a geometricis inchoemus – si non sit forte verum, quod, si ab equalibus equalia demas, dempta et, a quibus dempseris, equalia sint, licet tali, que presupponitur, falsitati repugnet sensus et nullus consentiat intellectus, si tamen falsum esset, nichil prorsus ad theologicam veritatem et nostre fidei argumentum penitus importaret. Similiter etiam – ut ad arythmetica veniamus –, si sit eadem propositio falsa, nec verum sit, quod, si a tribus pluribusque decadibus, earum scilicet quamlibet diadem demas, remanere tot octoades et diades, quot fuisse decades presupponas, et ea ad invicem equalia remanere, licet artifex aliquis hoc diceret et in arte receptum esset, nichil prorsus ad divinarum Scripturarum veritatem vel integritatem fidei impedimento foret vel errorem aliquem generaret in fide, que non est de numeris, sed de Deo; nec unquam talis falsitas et de aliter esset in Deo, nisi quatenus verum est hoc, quod dicitur esse falsum. Et si ratio toni non esset in proportione sesquioctava, hoc est: inter enneadem et octoadem – sicut habet traditio musicorum –, quid ad fidem et divinitatis noticiam pertineret? Et licet, quicquid tradunt astronomi de motibus magnitudineque stellarum, siderum signorumque spaciis et latitudine non sit certa noticia, sed titubans potius coniectura, quid nocere potest sinceritati fidei vel theologice veritati? Nescio videre, carissime mi Iohannes, quod esse possit in studiis istis de fide periculum, licet sint Ethnicorum labor et Gentilitatis inventum. Possunt ista sine dubitatione prodesse, nocere vero non queunt. Quod si mysticos sensus inspexeris numerorum, invenies hanc doctrinam ad theologiam sacrasque litteras et sanctorum doctorum intellectum non utilem solummodo, sed necessariam et talem, quod, qui traditiones illas non calluerit perfecte recteque, nunquam possit assequi theologicam facultatem. Illic videbit monadem, que, cum a numero nullo fìat, pater est et mater omnium numerorum, Deo simillima, qui, cum a nullo sit, factor est celi et terre, visibilium omnium et invisibilium. Monadem videbit, inquam, que tante fecunditatis atque potentie est, quod in augendo nullum prorsus inveniat terminum atque finem et, cum incrementi fixum ultimum non sit dare, cum nullus tante molis numerus esse queat, ultra quem addendo procedere non possit unitas vel collectio quelibet unitatum, non est possibile, quoniam finis reperiri non possit, resolutionis initium reperiri fierique recursus in ipsam, unde proceditur, unitatem. Et, sicut multiplicata per semet unitas nichil prorsus efficit nisi simpliciter unitatem, sic Deus pater ex se filium generans, Deum scilicet de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, Deos non multiplicat, sed penitus remanet unus Deus. Et – ut ab unitate transeamus ad numeros – triadem, que primus numerus est, quoniam nullam prorsus per aliquem numerum recipit sectionem, in huius artis percipiet theoria Deo dicatam et ipsi multis rationibus convenire. Inveniet enim eam primam omnium numerorum principium, medium atque finem, quod perfectionem arguit possidere, nec in istis tribus maius invenitur aliquid unitate. Principium siquidem monas est, medium monas et in monadem terminatur. Nulla prorsus maioritas est in eis; equalia quidem sunt; nulla temporalis prioritas, cum indivisibilia sint nec possint aliqua temporis vel alterius rei longitudine mensurari. Videbit typice perfectionis numeros, qui congregatis partium eos dividentium numeris nec a toto deficiunt nec supra totum exundant, qualia de senario referuntur. Dividitur enim per unum, duo et tria, que, si simul colligas, nec in diminutum exeunt numerum, quales sunt excepto senario cuncti numeri, quos infra duodenarium computamus; vel in superfluum, quales supra undecim et proximum et multos alios est videre; cognoscetque numerum hunc perfectum perfectioni cunctarum rerum, quas Deus creavit, qui cuncta fecit in numero et mensura Prophete testimonio suffecisse. Nec ignorabit huius doctrine peritus perfectionis eius numeros adeo raros esse, quod solum unum sit infra versum quemlibet reperire, primus quidem numerorum versus unitatum est, secundus decadum, tercius ecadum, quartus chiliadum. Unitatum infra denarium perfectus numerus est; decadum, idest: infra centenarium; vigesimus octavus ecadum, hoc est: infra millenarium. Unus est scilicet quadringentum nonaginta sex, intra decem millia vero perfectus est numerus octo milium centum et viginti octo. Ceteri vero numeri vel superflui sunt vel diminuti. Videbit regulam inveniendi per singulos numerorum versus hos numeros, quorum partes totum ipsum perficiunt et adequant; discet hos numeros similes esse virtutibus, que medium illud tenent, quo unaqueque perficitur et

 

Quod ultra citraque nequit consistere rectum

 

- ut Flaccus ait. Cognoscet in hac arte infinita cuiuslibet mystici numeri sacramenta, que divinitati conveniunt et necessaria sunt ad sacrarum litterarum liquidum intellectum, sine qua doctrina in vanum laborabunt divine Scripture sensum et penetral invenire.

Et ut ad geometrica veniamus: quorum principia sunt punctus, linea et superficies, que corpora quidem non sunt, sed termini, quibus corpora finiuntur – et tandem cubus triplicis dimensionis ratione perfectum et solidum corpus –, quibus mira subtilitate Trinitatis unitas ìnvestigatur. Prima quidem – ut ad mathematica veniamus – et minima superficies triangulo terminatur: qui quidem ita tricuspis est, quod unus solus sit triangulus et non plures; sic inenarrabilis Trinitas tres personas habens unicus Deus est: unus quidem identitate substantie, trinus vero personarum multiplicitate. Alius est Pater, alius Filius, alius est Spiritus Sanctus; sic tamen quilibet alius, quod non aliud. Sic in triangulo alia cuspis dextera aliaque sinistra aliaque etiam, que superior est, ex duabus illis proveniens et procedens. Sic etiam cubus longus est, latus et profundus, nec longitudo, profunditas vel crassitudo aliud quiddam a cubo sunt, sed simul ea omnia prorsus idem; sin autem vicissim, ipse divisim invicem conferantur. Alia penitus est longitudo, alia profunditas, alia crassitudo, sed non aliud. Hec quidem et alia plura, que ad divinitatem spectant, occurrent neophito, qui geometria curaverit erudiri quibusque, cum in contemplationem divinitatis venerit, noticia rerum istarum poterit consolari, nec solum esse doctior, sed certior atque paratior se opponentibus respondere.

Musica vero discet – quod David regem sanctissimum legimus multifecisse – Deo canere laudes et cantica canticis cumulare. Videbit admirabile quoddam; sic videlicet esse septem discrimina vocum, quod primam et octavam in unitatem sibi videat simul respondere. Sed super omnia mirabitur et videbit tantam esse potentiam unitatis, quod duarum cithararum fidibus consona protensione in unius vocis sonoritate firmatis, si prope fuerint et unam percusseris, altera resultabit et cordula cordule, que fuerit unissona, motu saltem vel etiam adsibilo respondebit. Que qui viderit, mirabitur Dei potentiam et rerum omnium ob Dei similitudinem venerabitur unitatem.

Quid de astronomia dixerim, que, cum celestia contempletur, varietate motuum, magnitudine rerum, ornatu mundi et pulcritudine celi creaturam ad rerum omnium dirigit creatorem? In qua quid potest contra veritatem addisci quidque, quod sacris adversetur litteris, inveniri? Cum patre quidem Augustino futurorum iudicia, que protendunt astrologi, penitus sentio nichil esse nec eam stulticiam arbitror inter liberales artes, quicquid aliqui velint et sentiant, enumerandam. Etenim – ut aliquando cecini –

 

Non humana quidem, sed vis divina futuros

Eventus rerum prenoscere; nam Deus ipse

Solus ab eterno sua queque in tempora cernit,

Altaque mortales premit ignorantia visus.

 

V. Forte rectius erat, cum poetica totum trivium, quadrivium philosophiam omnem, humana divinaque et omnes prorsus scientias presupponat, post hec omnia de ipsa tractare. Sed, quia iuxta Quintiliani sententiam – ut superius ostensum fuit – videtur poetarum enarratio ad grammaticam pertinere, et prout ars et scientia est pars una logice, hoc est: sermocinalis scientie, et distincta facultas est et, de qua Philosophus speciali libello tractatum habuit singularem, non inconveniens est de ipsa cum liberalibus artibus disputare. Pro cuius introductione sciendum est, quod omnis latine locutionis ratio versatur in terminis, in quibus quidem duo et duo consideranda sunt: significatio quidem et modi significandi, quibus perfecta sententia congruaque locutio perficitur et creatur; altera sunt syllabarum quantitas et dictionum accentus, quibus pronunciatio variatur. Terminorum autem duplex est ratio: una est secundum communis et attribute significationis simplicitatem; altera secundum singularem intellectus assumptam in vi similitudinis commutationem. Prima fit pura, communis et usitata moxque et simpliciter veniens ad intellectum oratio; et hec est grammaticalis et ab omnibus usurpata locutio. Altera vero sermo fit figurativus intendens aliud, quam pre se ferat movens ex similitudine phantasiam tandemque duplici sensu tangens et erudiens intellectum. Que quidem oratio pertinet ad poetas. Que vero narratio dictionum accentibus est contenta, soluta dicitur; non, quod suis ligata non sit numeris, sed per dictiones; et hec prosaica nuncupatur; illa vero, que syllabis nexa est, ligata solet et metrica communiter appellari. Prima quidem simplex et contenta solis accentibus dictionum, oratorum est et communiter omnium, qui loquuntur; altera vero duplex et – ut ita loquar- bilinguis, syllabicatim examinata et nexa solis congruit vatibus et poetis. His ita breviter ad intellectum poetice pro materie necessitate transcursis, cum prodesse velint aut delectare poete; prodesse quidem reprehendendo vitia, delectare vero commendando virtutes; etenim – ut vult Aristoteles – omne poema et omnis oratio poetica aut est vituperatio aut laudatio; que cum ita sint, quid esse potest in arte poetica contra fidem vel quod sacris litteris sit repugnans? Quid licebit addiscere Christianis, si laudare virtutes et reprehendere vitia non licebit? Nescio videre, unde tu et alii, qui poeticam abhorretis, prohibitionem tam acerrimam deducatis curque vobis ista facultas tam detestabilis videatur. Nam, quanvis poetice proprium sit – ut inquit Alpharabius – sermonibus suis facere imaginari aliquid pulcrum vel fedum, quod non est, ita, ut auditor credat et aut abhorreat vel appetat; quamvis etiam certi simus, quod non est ita in veritate, tamen exiguntur animi nostri ad horrendum vel appetendum, quod imaginantur, tale quidem non est, quod a fidelibus debeat recusari vel Christianis rationabiliter interdici. Male quidem minusque christiane fecissent Iuvencus atque Sedulius, quos scimus historias evangelicas divini carminis elegantia cecinisse; stulte fecisset Arator, qui gesta sanctissimorum apostolorum cum expositionis allegorice luminibus grandiloquis versibus alligavit. Petrus etiam de Riga damnabiliter laborasset, qui versibus inequalibus veteris et novi Testamenti corpus allegoriçans etiam plurima renovavit. Peccaverunt graviter Alanus atque Iohannes, qui et Architrenius dictus est, quod libros suos figmentis poeticis et versibus ediderunt. Peccaverunt et alii plures, quos tedium est referre, qui poetas inventione et carmine secuti sunt, ut Prudentius atque Prosper et pater Ambrosius, qui plurimos hymnorum variis metrorum generibus expedivit. Nec dubitet quis poetriam artem esse, nam, si ars est collectio preceptorum ad unum finem tendentium – quod negari non potest – et huius artis precepta dedit – ut videmus – pater Aristoteles, Horatius et aliqui de nostris – ut manifestum est –, quis negabit eam artem esse? Cumque maxima differentia sit inter poetam et poetam, sive contingat hoc bonitate nature, celorum indulgentia – ut quidam volunt –, sive per observationem et vim consuetudinis et exercitii quesitum habitum, certum est aliquid artis esse debere, quo vel hic vel ille aliis etiam per cetera paribus antecellat. Nam, licet Cicero in ornatissima oratione, quam habuit pro defensione A. Licinii Archie, dixerit: «[...] ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari»; verissimum tamen est, quod subdidit: «Cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quedam confirmatioque doctrine, tum nescio illud quid preclarum ac singulare solere existere»; ut naturam certum sit et habitum omnem consuetudinis et exercitationis arte et preceptis effici meliorem. Unde et Flaccus noster inquit:

 

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quesitum est: ego nec studium sine divite vena,

Nec rude quid possit video ingenium; alterius sic

Altera poscit opem res et coniurat amice.

 

Est igitur poetica sermocinalis quedam ars atque facultas et – ut supra dixi – bilinguis, exterius unum exhibens, aliud autem intrinseca ratione significans, semper in figura loquens ac sepenumero versibus alligans, si quid refert. In cuius quidem artis officio nescio quid dici possit contra fidem esse vel quod sacris sit adversum; maxime cum certum sit ipsam divinam Scripturam nichil aliud esse quam poeticam; licet tu videaris, doctissime vir, nomen istud abhorrere. Sacra namque Scriptura quid est vel in terminis vel etiam in rebus nisi figura? Verum, quia super hoc plurima sunt dicenda, commodius arbitror, si ea sequentis capituli serie disseramus.

VI. Scio, quod apud religiosos sit nomen tam detestabile poetria, quod profanum, imo sacrilegum videatur maximaque reprehensione dignum, quod eam ad maiestatem veteris et novi Testamenti velim preter intelligentiam omnium sublimare videarque mundiciam atque sobrietatem divinorum eloquiorum feditate poetice turpique eius abundantia maculare. Qui quidem error ex eo procedit, quod ignoretur a plurimis, quid sumendum sit poetica facultate. Nec mirum. Adeo quidem intenti sunt sacris theologie studiis et oraculis divinitatis, que novum ac vetus continet Instrumentum, quod operam non possunt aliis indulgere. Hinc rethoricam nichil aliud esse putant quam splendidorum vocabulorum congeriem clausulis lubricantibus trisyllaboque cursu vel quadrisyllabo terminatis; quod quidem minimum est ad rethoricam tamen spectans et, quo Cicero, Sallustius, Livius et alii, qui cunctis prestantiores in eloquentia reputantur, sic usi sunt et raro, quod videantur et cursus et illa festivitas eos secuti non ab eis de industria vestigati. Nam ea, que vera fundamenta sunt rethorice, quam sine dubio pauci norunt, quantum ad verba pertinet, dici debent, ut verba non sint exotica, non obscura, non inusitata; quoniam – ut inquit C Cesar dictator, qui iecit Romani imperii fundamenta – non minus oratoribus fugiendum est «insolens verbum», quam nautis «scopulum»; quod sint propria rerum, quas dicere voles et – ut inquit Cicero – velut cura ipsis rebus nata; quod, si de propriis non sit copia, taliter ad novata venias, quod a te inepte non videantur inventa vel ex antiquitatis tenebris evoluta. Quod non impudenter, si forsan ob inopiam vel ornatum ad translata veneris, non ex longinqua, sed ex proxima similitudine videantur assumpta tali claritudine, quod ea, que significare volumus, occurrant propere, non lateant intellectum. Sed – nescio, quomodo –, cum in rethoricam inciderim, evagatus sum. Unde ergo discessimus, ad poeticam scilicet, revertamur. Sic etiam poetriam nichil aliud arbitrantur quam fabulas, quam scelera, que profecto commenta sunt honestum aliquid contegentia, et ob id damnant et abhorrent poesim non intelligentes, quod – ut superius diffinitum est – ipsa sit sermocinalis quedam ars atque facultas bilinguis, unum exterius exhibens, aliud autem intrinseca ratione significans, semper in figura loquens ac sepenumero versibus alligans, si quid refert. Que quidem an observet divina pagina, videamus. Divina Scriptura nonne sermo et locutio Dei est? Et quid est in toto corpore sacri volumnis veteris Testamenti – quod iuxta litterarum hebraicarum numerum in libros viginti duo sectum est – vel etiam novum [sic! ] – quod primum illud adumbratis sermonibus continebat, quod in quatuor Evangelia, canonicas epistolas, Actus apostolorum et remotam ab intellectibus Apocalypsim dispertitum est –, quod allegorice non legatur, quod non etiam aliud sub cortice teneat, quam ostendat; quod bilingue iure non possit et debeat appellari? Quid minus allegoricum esse videtur quam principium Geneseos et opera sex dierum? Nonne Adamantius Origenes, de quo scriptum est, quod, ubi bene dixit, nemo melius, ubi male, nemo peius, cuncta reducens ad mysticum intellectum mirabilis allegorie sensibus exposuit et ad mores nostros animeque nostre potentias pie et laudabiliter adaptavit? Vide Iudicum historias; vide Regum et reliqua, que sequuntur; nonne cuncta reducuntur ad allegoricum intellectum? Adduc, precor, passum aliquem veteris Instrumenti, quem sanctissimi doctores sensus occulti mysterio non exponan. Quid magis poeticum et iuxta corticem magis amatorium et lascivum quam Cantica canticorum? Quid misteriosius quidque magis poeticum quam liber et historia Iob, cuius occulta cum alii plures tum sanctissimus antistes Gregorius super omnes multiplicatis sensibus pertractavit? Scribitur de novissime prophetie secretis, quod ipsa contineat tot sacramenta, quot verba. Qui liber tante profunditatis est, quod supra se multos in extasim elevans pene coegerit insanire. Denique totum vetus Testamentum nonne novi figura creditur et idea? Sed quid in re clarissima scribens eruditioni tue, qui trans omnes peritos nostri temporis Scripture divine sensus abditissimos calles et doces, diutius immoror? An, ut, quod liquidum et in oculis omnium est, obscurem et occulam et probationum multitudine faciam minus planum? Dimittam hoc igitur, et de rebus atque sententiis ad verba simplicia transeamus. Pertinent ad poeticam teste Philosopho metaphore et omnis sermonum improprietas et metaplasmi, schemata, tropi quicquidve sub istis reponitur, quod in plurimas figuras egreditur et ab omnibus tam oratoribus quam poetis communiter usurpatur. Quo fit, ut, quicquid in divina Scriptura a propria naturalique significatione discedit quicquidque figuraliter de alio predicatur, totum sit poeticum et prorsus tale, quod oblique, non proprie, quod intenditur, representet. Quare, cum de Christo cecinit Psalmigraphus: «Ego autem sum vermis et non homo», vermem Christum dixit ex eo, quod, sicut vermis non nascitur seminali generatione, sic et Christus de nullius viri semine productus est. Quod autem dixit «et non homo» vel propter divinitatem dixit – solus enim homo non fuit – vel, quia sic homo generatus est, quod in illo principio nulli peccato prorsus fuerit obnoxius, quod nulli quidem homini penitus non contingit, quoniam peccato puer non caret, etiam unius diei; quasi dicat: et non homo, cum omnes sint homines peccatores, ego vero non. Duo sunt vermes, non nati scilicet de concubitu: primus Adam, de quo scriptum est: «Formavit igitur Deus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite et factus est homo in animam viventem.» Nec id modo volumus explicare, nunquid hominis appellatione hoc loco contineatur et Eva, de quibus iam dixerat Moyses: «Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum: masculum et feminam creavit eos», cum et Adam interpretetur homo terrenus vel terra rubra. Dicitur enim apud Hebreos tantum valere nomen hoc Adam, quantum apud nos hoc vocabulum homo, quo tam masculus quam femina significatur. Alter autem vermis fuit dominus noster Iesus Christus, qui de fluxu seminis natus non est, sed quem – ut sancta dogmatiçat Ecclesia – firmiter credimus, pie et catholice confitemur filium Dei unigenitum, ex patre natum ante omnia secula Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero genitum, non factum, consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine et homo factus est et reliqua, que sequuntur. Nec hec dixerim, ut explicem eius exortum, qui non minus latet et superat omnem intellectum nativitate carnali quam generatione divina, ut merito Propheta dixerit: «Generationem eius quis enarrabit?» Dicitur et de Christo: «Vicit leo de tribu Iuda.» Sic enim appellatus est post passionem. Nam – ut Petrus Damianus ad Desiderium scribit – «Leena mortuum parit catulum, qui profecto per triduum mortuus perseverat, donec tertia die pater eius adveniens in faciem eius insufflat sicque viventem celeriter excitat.» Et subdit: «Et hoc modo, qui catulum leonis de tribu Iuda die tertia suscitaverat, te quoque inter fidei, spei et caritatis triduum, non mundo, sed sibi viventem reddat.» Est et pellicanus in solitudine, quia solus de virgine natus rostro – si fas est – aperit sibi pectus et sanguine suo suscitat filios suos mortuos, quod Redemptor noster fecit in cruce. Est et nycticorax in domicilio, avis obscena videlicet futura nuncians, quoniam – sicut in passione legitur – futuram ruinam civitatis annuncians flentibus mulieribus dixit: «Nolite flere super me, filie Ierusalem, sed flete super vos et filios vestros!» et reliqua. Est et passer solitarius in tecto, solus scilicet evolans in celum, quo nondum aliquis homo conscenderat. Sed cur per ista trahor? Quid est enim in tota divina Scriptura, quod non habeat mysticum intellectum, sive verba sive hystorias sive prophetias sive sapientie precepta consideres? Totum est mysticum, totum reducitur ad allegoricum intellectum. Nichil est in illis, quod bilingue non sit, quod non unum in cortice pre se ferat et aliud intrinsecus non intendat et secundum varios Spiritus Sancti sensus exponi non valeat et sumi. Lege et considera sanctissimos eruditissimosque libros divi Augustini, quorum titulus est De doctrina christiana; non dico tibi, peritissime mi Iohannes, lege, qui cuncta – sicut opusculum illud docet – vidisti legistique; sed aliis, qui forsan ista non viderint, fideliter et in caritate commemoro. Recordabere tu et alii, qui ea didicerint, videbunt et illi, qui libros prefatos duxerint perdiscendos, totam divinam Scripturam mysticis scatere sensibus et undique sacramentis variis abundare, quod est peculiare atque precipuum poetarum. Nam, cum – ut auctore Philosopho visum est – poesis pene semper intrinsecum occulat intellectum, quid facit aliud poetica quam divina Scriptura? In figura quippe loquitur utraque verbis novatis atque translatis supponentibusque prorsus aliud, quam significent: supponentibus quidem non appropriatione, que de consuetudine provenit, sed intentione, non illa; qua sumitur ex origine proprietate * * *, sed mente: ut non immerito primi theologiçantes – sicut testatur Aurelius – dicti fuerint Museus, Orpheus et Linus, imo theologi, quoniam deos suos carminibus celebrarent. Et, quoniam poetica non dico semper, sed – ut superius diffinivi – sepenumero versibus alligat, si quid refert, prosam siquidem non recusat sive continuam – ut Apuleius – sive intercisam – ut Marcianus Capella, Alanus: et (si patiare) Torquatus –, videamus, si et hoc observat divina Scriptura. Satis esset, si tibi soli scriberem, non omnibus, qui poeticam detestantur vel litteras et traditiones Gentilium, veluti lepram, abhorrent et fugiunt, quos plerumque non ratio movet, sed sancta quedam rusticitas, imo simplex ruditas et simplicitas inerudita, solum asserere faterique, quod sacre littere in sue originis fonte tum continuo discurrant carmine, tum permixtis versibus atque prosa. Legant igitur, quod tu nosti, si forte non noverint, Hieronymi prohemium super Iob. Illic enim sanctissimus fidelisque scribit interpres de volumine Iob loquens: «A principio namque voluminis usque ad verba Iob apud Hebreos prosa oracio est. Porro a verbis Iob, in quibus ait: ‹Pereat dies, in qua natus sum et nox in qua dictum est: conceptus est homo› usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum est: ‹Idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere›, hexametri versus sunt dactylo spondeoque currentes et propter lingue idioma crebro recipientes et alios pedes non earundem syllabarum, sed eorundem temporum. Interdum quoque rhythmus ipse dulcis et tinnulus fertur numeris lege metri solutis, quod metrici magis quam simplex lector intelligunt. A supradicto autem versu usque ad finem libri parvum comma, quod remanet, prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebreos et in morem nostri Flacci grecique Pindari et Alcei et Sappho vel Psalterium vel Lamentationes Ieremie vel omnia fere Scripturarum cantica comprehendi, legat Philonem, Iosephum, Origenem et Cesariensem Eusebium et eorum testimonio me verum dicere confirmabit.» Hec sanctus pater Hieronymus; quibus satis constat – quod probandum erat – divinam paginam non semper prosa currere, sed quando carminum elegantiam suscepisse; ut, cum poetica sit sermocinalis ars atque facultas bilinguis, hoc est: unum exterius exhibens et aliud autem intrinsecus significans, semper in figura loquens ac sepenumero versibus alligans, si quid refert, certum et manifestissimum sit poetarum figmenta et divine Scripture seriem non diversa, sed eadem prorsus subsistere ratione. Quod quidem assumpseram demonstrandum.

 

* * * * * * * * * * * *

 

Philosophiam beate vite ducem approbavit antiquitas et merito; hec enim morum elimatissima mater, hec microcosmi subtilissima perscrutatrix, totius nature omnisque orbis rationem perspicua declaratione demonstrat. Quid igitur hanc examussim non proposite vite ducem magistramque dicamus? Hinc ille morum preceptor ethicus Cordubensis mirabili distinctione vitam aliquibus magne, aliquibus maxime, aliis totaliter asserit labi. Omne quippe genus mortalium aut philosophiam asciscit aut eam, utpote ex hominibus in pecora versi, fugiunt vel ignorant. Sectatores itaque philosophie aut rectam vitam sccundum eius instituta vivunt et hi tota vita fruuntur; aut errore ducti, philosophiam somniantes male de vite regula sentiunt; quos, quia impossibile est ex toto ab philosophie institutis delyrare, non tota, sed magna pars vite fugit; desides vero, qui torpenti ingenio prefatam vitam nesciunt, maximam vite partem amittunt. At illi, quos obstinata perfidies contra philosophiam vel – ut eodem verbo utar, quo dictus preceptor – aliud, quod idem est, agitare seducit, * * * * ac veluti criminis conscii, totius vite beate beneficio privati, eiusce vite lapsum totaliter patiuntur. Inde est: et si volueris attendere, magna pars vite elabitur male agentibus, maxima nichil agentibus, tota vita aliud agentibus. Et quid enim eum aliud sensisse coniectem? Philosophus ad philosophum scribit; quam ergo vitam nisi philosophicam, quas actiones nisi philosophicas in medium crediderim protulisse? Posses dicere: «Quid ita ex alio et a longe exorditus es orationem tuam? Quid moliris?» Dicam equidem, michi me carior. Miror, doleo, indignor, stupeo, conqueror – cum ita sit, ut predixi – omnes homines ab hac recta via pulcraque vita usque adeo deviare. Res omnes sitas exterius accurate respicimus, hic intendimus, hoc est: quod nostra molitur intentio; hinc avaricia premit, hinc libido enervat, hinc ira succendit, hinc dolores frangunt. In hec ferimur ac velut effrenes relictis habenis in tam dira precipitia corruentes, unde admodum difficile sit redire, iuxta verbum vatis:

 

Sed revocare gradum superasque evadere ad auras

Hoc opus, hic labor est &c.

 

Ecce, quo mens ceca ruat animumque * * * * voluptatibus inclinatum. Vindicte stimulis ad nefas compellimur, in horum fragilium amissione quassamur; et – quid infelicius? – itaque licet totius humanitatis flere dispendia. Sed huius querele forte aliud tempus erit. Nunc vero gratulandum censeo de tam publico et communi naufragio paucissimos enatare; nam seu hoc natura ab ipso initio hominibus inviderit seu sic ratio velit, etiam purior vetustas ad beatam vitam paucos admisit. Hoc Veritas : «Multi vocati, pauci vero electi.» Hoc Maro:

 

pauci lete arva tenemus;

 

usque adeo arcta est via huiusce vite beate. Inter tot itaque naufragos Petracchum teque solos salubres portus attigisse conspicio, et merito licet amborum miscere laudes, postquam mundo relicto eterna sectantes vosmet ipsos reciproca passione cognoscitis et meliori parte confisi, quod perpetuum, quod immortale est, sic corporis carcere retinetis, quod nescit peregrinationem, sed absens veram patriam contemplans primevo vigore nunquam destitutum celestes orbes liberum est recto tramite reversurum. In terrena, quantum exigit natura, descenditis nec desperantes celorum arduam viam, longum iter horrescitis, sed anime viribus nisi laboribus fractis iam dictam vitam solida ratione captatis, nonnisi omnium virtutum tramite certi illuc posse conscendere. Quid igitur obstat – ut tuo verbo utar –, quominus vos predicemus felices, postquam virtutibus atque philosophia prediti, mortui mundo eternitati vivitis? Sunt, qui laudibus inserunt expolitum eloquium; hinc prose liberum equor, hinc regulatam carminum synphoniam; adicientes Meonidas longo situ, etatis nostre vitio, et vetustate obductas iuvenescere ad cantus amenitatem et melos; et iandiu desiccatum Pegasicum hippofontem scaturire novas undas Cyrreosque lacus abundare liquoribus letasque sorores hedera redimitas et olea ad vestrum concentum ducere choream. Hinc grammatice concurrere rectum eloquium, hinc rethorice flores, hinc loyce arguta sophismata, hinc scientiam astrifere regionis. Sed he loquaces scientie, quanquam aliquid decoris annectant, beatitudine tamen affectionem minime promerentur. Has igitur omittendas duxi: tum, quia in eis vos precellere cunctis patet; tum, quia vere philosophie collatione illas, quid infimum, quis non dicat? Habet itaque hecce nostra etas, quo non modicum glorietur, nec parvo favore vestris insignita luminibus transibit in posteros. Mirabuntur illi vos viros egregios tam felici sidere in nostra tempora provenisse. Atqui scio, carissime, – ut ad te solum revertar- nil fictum ex tuo ore depromi, nil assentatione circunlitum. Ex quo, cum de intime veritatis vena prodivisse coniectem illud elegantissimum verbum: persuade te me in his et omnibus, quibus amicorum lex vigeat, tuis affectibus pariturum; me non parum arbitror esse felicem, quem sic secundo celo natale solum produxit, quod tuam amiciciam me ignotum acquisivisse conspicio. Ex quo, ut verso cardine caritas equaliter trutinetur, unum hoc ipsemet ego deposco, ut amicicic servata lege omne profecto honestum occursuro libenter iniungas. Vale.

Empoli, quartodecimo kalend. septembris.

 

Colucius tuus.