BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum secundum

De poesi, quid sit et unde dicatur et quare sit a

cunctis deum vel deos colentibus recepta

 

(1) Sunt, qui putent nichil esse poeticam nisi figmentum; contra quos est Aristotiles noster in ultima parte Logices, quam curiosissimo tractatu poetice dedicavit. Inquit enim in ipsius libelli fronte omne poema esse orationem vituperationis aut laudis. Carpunt equidem nostri poete vitiosos et vitia, celebrant autem cum virtuosis honesta laudatione virtutes; ut ab illis deterreant genus mortalium, ad has autem splendore commendationis alliciant et invitent. (2) Hoc tamen omnino non faciunt sine metrica melodia. Proprium etenim est poete carmen, non fabulas invenire. Habet enim hoc – sicut et vituperationes et laudes – commune cum multis. Laudat enim orator et invehit, sed ore, quod est poete perficere carmine. Invenit fabulas cum oratoribus atque philosophis. Sed illi vocibus inventa committunt, at isti soluto sermoni; poete vero cuncta carminibus ligant duplicique delectatione vix intellecta capiunt auditores. Et de carminibus quidem dulcedine planum est, quod suis numeris atque temporibus tam suave pervenit ad auditum, quod omne melos prosaice locutionis, nisi sensus nostros decipiamus, excedit. (3) Alterum autem, quod summe iocundum reperias in poetis est illa mirabilis tum verborum, tum rerum, tum etiam gestorum concinna mutatio, quod quidem ad poetam videmus peculiariter pertinere. Omnes enim translationes atque metaphore, comparationes et similitudines et, quicquid verborum aut rerum, orationum et negociorum videmus in aliud commutari poeticum est. (4) Et licet elegantia dictionis et ornatus ab oratoribus et aliis usurpentur, spectant tamen specialiter ad poesim. Nam et cum Maro noster per endiadim protulit

 

arma virumque cano,

 

hoc est ‘virum armatum’, ut quidam non inepte videntur exponere, mobile nomen commutavit in fixum nichil aliud, quam poete sit proprium, faciendo, sive per methonomiam pro armis bellum, quod armis geritur, intellexerit, proprium poete munus implevit. (5) Nam putare, quod autor ex eo, quod arma Vulcania ducis eiusdem curiose descripserit, ut legitur in octavo, arma se viri cantaturum promiserit, puerile est et ridiculum cogitare. Descripserit etenim tempestatem, qua vexatus Eneas est, vastationem Troie, Famam, Caribdim, inferos regiamque Latini et alia multa, de quibus, si steterit istorum sententia, non proposuisse dignum reprehensione vitium neglegentiaque fuisset. Est igitur poetarum nomen pro nomine ponere (licet hoc oratores et alii recusant). (6) Rem vero pro re, quod non est alterius quam poete, posuit in aureo ramo, quem dicerpendum Sibilla monuit, antequam inferos adiret, pro quo vel arborum ad Dyane templum in Aricia silva (unde quicunque ramum auferret cum sacerdote fugitivo ferro decernere cogebatur) aut virtutes intellexit, que ramus sunt littere Pythagoree, quas preoccupare necesse sit, ut post descensum ad inferos emergamus; aut notavit ipsas divitias, quarum cupiditate detrudimur in inferna; aut ipsam sapientiam voluit designare, que fulgens et incorruptibilis est ut aurum, nec in sapientia sicut nec in arbore, quicquid excerpatur, deficere potest, cum subito, quantum abstuleris, renascatur. Nam et omne, quod didiceris, verum mox aliam suggerit veritatem. Et impossibile creaturis est tantum percepisse vel nosse, quod ulterius non valeant proficisci. (7) Orationem autem pro oratione posuit Maro. Nam cum Iupiter Mercurio precepisset, quod Eneam deberet admonere, per hec verba videlicet,

 

Quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur?,

 

Mercurium postea mandata peragentem inducit orationem hanc aliter immutare:

 

Quid struis? aut qua spe Libicis teris ocia terris?

 

Hoc ferme nusquam fecit Homerus, sed eisdem ubique verbis commissionis formulam repetebat. Sed noluit excultissimus Latinorum vates taliter Homerum servatis omnibus prosequi, quod non ostenderet, quam late poetica facultas valeat ampliari. Orationem etiam pro re ponunt, qui poetice locuti sunt, ut idem autor,

 

Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,

 

«humentem umbram» pro ‘nocte’ ponens. (8) Sed omnium poetarum una singularis et precipua intentio est, ut per illa, que narrant, sive fabula sit sive apologus sive etiam comicum argumentum, penitus aliud intelligatur in sensu, quam percipiatur auditu. Quod quidem adeo omnia Maro noster secutus est, ut autores non desint, et presertim Fulgentius scribens ad Catum, qui clarissime doceant ipsum Virgilium in primis sex libris Eneidos anime descensum in corpus et sex etates hominis designasse. Nam et Eneas (cuius nomen ab ‘enos’ Grece vocabulo deflexum est, quod Latine ‘habitatorem’ significat, unde et Enosigeus, quod Sigeum incolat, Neptumnus dictus est) in anime figuram, que corpus habitet, ab eodem vate narratur assumptus. (9) Et cum anime rationalis iuxta Platonis imaginationem origo sit ex anima mundi, quam Platonicus omnium architector rerum deus mira numerorum proportione (nescio de quo, sed non de nichilo Plato traditur fabricasse) tradit,

 

unde hominum pecudumque genus viteque volantum,

 

ut affirmat Maroneus Anchises, sive potius ipse Maro, et quia

 

igneus est illis vigor et celestis origo

seminibus, quantum non noxia corpora tardant,

 

ut idem ait, ipsas animas arbitrabantur in suis sideribus permanere et infra definiti temporis spacia ab octave spere templo desiderare corporibus religari, ut quadam impia circulatione, cum animas voluerit eternas, nunc beate celo potirentur, nunc misere ad corruptibilium corporum habitacula remearent. Ad hoc enim revocantur in celum,

 

scilicet immemores supera ut convexa revisant

rursus et incipiant in corpora velle reverti.

 

(10) In hac igitur reversione, quam illi nativitatem vocant, anima in sue puritatis habitum revocata – sicut vult Macrobius, eiusdem secte non ignobilis autor – per inferiores speras incipit alterari. Et ut ipsius verba referam:

 

Anima ergo cum trahitur ad corpus, in hac prima sui productione

silvestrem tumultum, id est ylem, influentem sibi incipit experiri.

 

Hec ille. (11) Nove quidem colluvioni materie iam inherens circumfusorum suscipit corporum mixtionem. Ex quo non incongrue Virgilius Eneam descendentem scripturus in Latium, hoc est animam in corpus a superis defluentem, iactat ipsum formidabili tempestate. Unde et Iuno, quam deam parturientium volunt, hanc per Eolum, hoc est elementaris spere mobilitatem atque confluxum, dicitur immisisse. (12) Et ne per singula discurram, que sibi potest diligens inquisitor aliunde facile reperire, poete, sive fabulas inserent sive puram rerum gestarum afferant veritatem, quod est proprium atque perpetuum divine scripture, per illa volunt medullitus aliud aliquid, quod naturam, mores aut vera gesta respiciat, designare. (13) Sacrarum autem litterarum contextus aliquando futura significat, sicut voluntaria immolatio, qua pater multarum gentium Abraham dilectum filium Ysaac holocaustum domino volebat offerre, figura fuit redemptoris nostri in ara crucis pro peccatoribus offerendi; sicut transitus maris Rubri, in quo periit Faraon (qui interpretatur ‘dividens percussos’, id est diabolus cum exercitu suo, hoc est cum ipsis peccatis, que scilicet nos a deo dividunt, que baptismatis sacratissimo contactu dimittuntur et separantur a nobis), regenerationis lavacrum designavit, et alia multa, que longum est persequi, cum ad aliud festinet intentio. (14) Secularia vero poemata non futura, sed potius iam gesta significant, ut Anchise narratio, qua filium admonebat de sue posteritatis eventu. Que quidem et ipse Anchises iam ante per annos plus quam mille omnino non dixit, sed sicut gesta fuerant, a Virgilio sunt, quasi ventura forent ex Enee tempore, potius decantata. Nec non

 

et clipei non enarrabile textum,

 

in quo

 

aut vatum ignarus venturique inscius evi fecerat ignipotens,

 

quecunque Maro noster ante sue etatis tempora vel in sue vite presentia, facta tamen, antequam ea componeret, voluit enarrare, non aliud habuit quam iam facta. (15) Nam que vel Romanis vel Octavio blandiendo predixit et in quibus iam ipsum videmus proculdubio fuisse mendacem,

 

his ego nec metas rerum nec tempora pono:

imperium sine fine dedi,

 

non ex sua persona, sed falsi dei falsa canentis introductione narravit, quamvis ea ipsa vere Iovis ille non dixerit, sed poeta. Et sicubi forte dicatur verum aliquid – ut multi cogitant – divinasse, non fuit illa Maronis intentio, sed dei revelantis etiam per gentiles misteria sua et vis erumpentis etiam inter mendacia veritatis. (16) Que cum ita sint, convenienter possumus cum Aristotile diffinire poesim esse potentiam considerantem laudationes et vituperationes, prout metris et figurativis locutionibus concinuntur. Habet enim hec diffinitio materiale suum, quocum rhetorica convenit, potentiam scilicet considerantem vituperationes et laudes, et formales differentias, quibus ab omnibus separatur, metra videlicet et imaginarios figuratosque sermones, de quibus doctrine gratia aliquid superius explicavi. Que quidem sunt propria poetarum. (17) Fuit autem hoc loquendi genus a paganis adhibitum cultui deorum suorum propter excellentiam compositionis et delectationem tam carminis quam figure, ut per hec rudium populorum animos facilius suis religionibus alligarent, et ipsorum deorum humanitatem atque turpitudinem figmentis et commutationibus rerum atque verborum minus doctis intellectibus occultarent. (18) Ex quo quidem factum est, ut, etiam si aliquid hystoricum de deis illis vel ipsorum quopiam reperirent, si virtuosum et honestum foret, in honorem suorum deorum libenter admitterent, turpia vero sub alicuius fictionis involucro posita ad significandum aliquid aliud cogitarent hoc commento ob hominum memoriam, famam preteritorum, et monimenta maiorum suis diis atque cerimoniis, qua poterant humane inventionis industria, consulentes. (19) Veri autem dei cultores sublimitatem stili propter rerum altitudinem amplexi sunt; et quia non cuivis prudentum, sed carnalibus loquebantur, oportuit verbis creature convenientibus de summo disserere creatore. Quanquam et ipsos sapientes, etiam si cum sapientibus de re tanta conferrent et agerent, impossibile foret aliis verbis quam creature convenientibus id, quod de deo perceperint, enarrare. Nam cum illius ineffabilis dei maiestas et sensus nostros, a quibus humana scientia – sicut experimur et cernimus – inchoatur *) et nostrum omnino fragilem intellectum sine comparatione transcendat, non possumus illum exprimere, prout etiam nec videre, donec in hac carne vivimus – sicut est – nec ultra conceptus nostros vocabula reperire. (20) Et ob id commutantes verba, res atque negocia, per que ipsemet se nobis, quantum et qualiter voluit, revelavit, de hoc, licet ineffabili, loquimur et tractamus. Et hac necessitate factum est, ut sublimius perfectiusque poema non sit quam divina scriptura, licet apud nos metrica deficiat melodia. Nam in fonte (hoc est apud Hebreos) multis in locis scimus sine carminum dulcedine non haberi. (21) Et quoniam antiquior in hoc est gentilitas – sicut supra diximus – non vero dei cultu, sed sacris scripturis, que venerint in manus nostras, et omnes ille carminum melodie, quas illi prisci viri repperisse creduntur ad deorum suorum simulacra canebantur, que poetes (hoc est figmenta et res facte) dicta sunt a ‘poyo’ Grece, Latine ‘fingo’ vel ‘facio’; hinc receptum est, ut illorum carminum autores poete, ars ipsorum poesis et totum opus ad unam rem compositum poema diductis et inflexis vocabulis dicerentur. (22) Hos etiam et ‘vates’ a vi mentis appellavere priores sive a vinciendo, quod carminibus cuncta ligabant. Unde et ‘vaticinatio’ ipse poetandi actus et totum id, quod simul poeta composuit, ‘vaticinium’ dictum est. Sed quia maxima vis mentis est previdere futura, magis communiter et quasi per anthonomasiam usurpatum est, ut ‘vaticinia’ predictiones ac etiam ipsi prophete iam ‘vates’ certo vocabulo nominentur – nisi forsan ad aliud trahi vel restringi subiecta materia copulatioque verborum exegerit, que sola polixenis formam prebet et maxime docuit a significationibus propriis in rem aliam vocabula commutari.

 

___________

 

*) inchoatur: vel inchoetur, si transcendat conferas