BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI

Quot et que musice perfectionis

principia contineat exameter

 

(1) Nunc igitur conferamus he omnia et ad id, quod est propositum, reducamus. Dico igitur versum heroicum acathalecticum, hoc est: legitimo fine conclusum, constare sex pedibus, qui omnes dactili requiruntur, licet aliqui pedes equipollentes in temporibus pro dactilis sint recepti, hoc salvo, quod finem aliquo necesse sit pede disillabo terminari. Versificatores autem computant et ponunt bissillabum pro trisillabo et e contra, dummodo temporum ratio conservetur. Omnis autem heroicus versus habet pedes sex et, si cuncti pro trisillabis accipiantur, continebit sillabas decem et octo. Quilibet autem pes quatuor temporibus mensuratur. Nam sillaba brevis uno constat, longa vero duobus temporibus composita est. (2) Conferamus ista paulisper. Habet itaque versus heroicus, qui sonantior et nobilior est ceteris, sex pedes, musica vero sex notulas, ut poetica narratio sex pedibus incedat et totidem vocum notulis ipsius musice modulatio concinatur. Et cum clavicula cantus ascendendo reperiatur in quarta, si vero descendas in tertia, eadem ratione heroicum versum in enuntiando dividimus., ut nunc in principio tertii pedis sit huius metri prima divisio, aliquando vero secetur in quarto. Nam si proferas primum Eneidos versum, ita distingues:

 

Arma virumque cano.

 

Et post aliqualem morulam subiunges:

 

Trioe qui primus ab oris.

 

In quo quidem, si a principio versus finem pedes enumeres, tertii pedis initium principalem faciet sectionem. (3) Sin autem mente retractes et pedes a fine versus principium enumerare velis, eadem tibi divisio succurret in quarto. Quod si quinquagesimum septimum carmen eiusdem libri recitare velis, licet divisione triplici communiter efferatur, principalior tamen terminatio reperitur in quarto:

 

Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.

 

Nam licet principium secundi et quarti pedis duplici carmen illud sectione discindant, maiore tamen morula, utpote principalior, proferri debet secunda divisio. In quo quidem versu non ociosa consideratione et illud occurrit, quod, si sillabas pro vocibus sumere velis, prima illa partitio dyatesseron equat armoniam, secunda vero perfectam enumerat dyapentem, ultima autem particula, si duas breves pro una longa sumpseris, aliam metitur dyapentem. (4) Sin autem suis eam volueris sillabis numerare, cum sex numero sint, illam dissonarum melodiam mensurat, que intra principium finemque dyapason hinc ascendente, inde vero descendente voce de secundo et sexto loco recidit in dulcissimam dyapason, cuius expectatio nedum dissonantie asperitatem emollit, sed admirabile gignit melos. (5) Et illa pentimemeris heroica, «arma virumque cano», si – ut versificatores accipiunt – pro quinque sillabis computetur, mensuram obtinet dyapentes; residuum vero versiculi si suis sillabis mensurare volueris, cum octo sint, totidem respondere videbis vocibus dyapason. Ut iam mirari non debeas tanta dulcedine carmen exametrum, quod et heroicum est, ceteris antecellere versibus, in quo tot et tantas musice rationes videas contineri, quot quidem alii versus nec amplecti valeant nec habere. (6) Sed pergamus ad reliqua. Assumpsit musica quaternium (ut supra patuit), intra quem reperte sunt omnes proportiones, ex quibus ille quinque prodeunt armonie. Quod quidem et poetica non ignorans exametri sui pedibus assignavit. Nam cum iuxta poetarum supputationem – ut dictum est – sillaba brevis unius temporis esse dicatur, longa vero duorum temporum spatio protensa sit et principalis heroici pes dactilus esse noscatur constans ex prima longa et duabus ultimis brevibus, manifestum est hunc pedem quatuor tempora continere. (7) Et quia spondeus duabus ex longis constat et proceleumaticus quatuor breves habet, qui quidem dactilo sunt equales, ideo etiam in huius carminis contextu recepti sunt. Receptus est et anapestus, qui dactilo contrarius a duabus incipit brevibus et in longam sillabam terminatur, ob eandem sillabarum, imo temporum, paritatem. Nam trocheus, quia sextum ita locum obtinuit, quod in alia sede nequeat collocari et terminans versum longam trahit post se quietem, loco perfecti spondei non incongrue fuit acceptus, quasi coniuncta mora, que post ipsum sequitur, et ipse dicatur spacium quatuor temporum adimplere. Hic ergo temporum quaternarius numerus nonne fontem proportionum continet, ex quibus armonias musicas diximus derivare? (8) Sed tonum et semitonium queris. Accipe faciliter et ipsorum claram et apertissimam rationem. Iste siquidem versus si naturaliter mensuretur, quinque dactilos continet et spondeum. Nam optime desinentie sive finis ratio passa non est duarum brevium accelerantiam, sed quasi basem, qua fundaretur, accepit spondei stabilis tarditatem. Unde sonantissimus versus est ex quinque dactilis et spondeo:

 

Panditur interea domus omnipotentis Olympi.

 

Et altera versificator:

 

Iusque datum sceleri canimus populumque potentem.

 

Unde patet hunc versum decem et septem sillabarum numerum continere. (9) Qui quidem apothomes et dyeseos differentiam continet, prout scilicet ad decem et octo vel sedecim comparatur. Hic etiam numerus duas maximas partes sui habet, novem et octo, que sunt tonice proportionis initia. Quod si versus iste unico – sicut raro solet – proceleumatico varietur, proculdubio decem et octo sillabas continebit. Qui quidem numerus et tonum continet et intra se et sedecim semitoniorum differentiam derelinquit, quam completis unitatibus in vigesimo septimo constituit Phylolaus, prout superiore capitulo dictum fuit. (10) Minimus autem versus tredecim contrahitur sillabis, cuius exemplum sit:

 

Muscosi fontes et somno mollior herba.

 

Qui quidem numerus tredecim sillabarum non compositam, sed, prout divise sunt, rationem continet dyapason et dyapentes. Si autem simul omnes sillabas numeres, cum tredecim sint, illam dissonarum vocum congruentiam demetitur, que de aspera suavis efficitur, cum in ipsam recidat bisdyapason; cum inde in quintam decimam sit ascensus, hinc vero descensus in primam. (11) Et si versus idem duos dactilos habeat, quatuordecim patet sillabis. Qui numerus bis continet dissonas vocum differentias, que septem sunt, ut est illud:

 

Coniugis indigno Nise deceptus amore.

 

Sin autem dactilos habeat, ut est in hoc versu, ternos, videlicet:

 

Formose mirtus Veneri sua laurea Phebo,

 

quia quindecim sunt, equantur vocibus bisdyapason. Quod si spondeis duobus et quatuor dactilis componatur, qui sedecim capiunt sillabas, inferiorem numerum semitonii coequabit. Nec dubitem, quod, qui voluerit cuncta discutere (quod quidem infinitum opus esset), nichil in heroico carmine poterit invenire, quod ad hec vel alia musice principia non facile redigatur. (12) Sed obiciet aliquis: «Nonne poterit et horum numerorum perfectio in totidem lapillis aut musculis reperiri?» Poterit, fateor. Sed versus enuntiabile quiddam est et ad mensuram pedum, sillabarum et temporum observatissima ratione compositus, ut nichil aliud, quod proferri queat, de quibus nunc est sermo, tam rationabiliter ad musice principia reducatur.