BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quartum

Quod Iupiter aliquando sumitur pro influentia celesti

quandoque pro sexto planeta quandoque pro naturali agente;

et quid sit Iuno secundum hos sensus

 

(1) Nunc autem ad propositum redeamus. Et non solum de Iove atque Iunone locuti sunt poete tanquam de veris hominibus aut Iovem sumendo pro deo aut pro stella aut pro igne sive calore aut pro aere – sicut antecedente capitulo dictum est –, sed aliquando sumitur pro universali agente sive influentia supercelesti. Hinc sunt consultationes conciliaque deorum, quibus Maro noster, Homerus, Ovidius, Statius et alii poete ad istorum imitationem utuntur. Hinc urbanissimus ille vates inquit:

 

Ratus ordo deum miscere cruentae

Europeque Asieque manus, consultaque bella

Iupiter et tristes edicit cedibus annos.

 

(2) Sed dicet aliquis: «Si Iupiter pro celi influentia sumitur, assigna michi Iunonem, sibi – sicut poete volunt – coniugem et sororem!» Hoc autem, ni fallor, facillimum est monstratu. Stelle quidem – sicut testantur astrologi – hec bona, hec maligna sunt. Et ipse eodem secundum diversitatem situs, aspectuum et coniunctionum plus minusve possunt et in suis, ut aiunt, effectibus variantur. Semper enim obstant malis bone, ne seviant, et bone malis, ne per omnia prosint. Nec facile reperitur aliqua constellatio, que ex his contrariis non sit mixta. Bone tamen coniunctiones maleque dicuntur secundum predominantes effectus. (3) Cum igitur Iuno soror sit Iovis et coniunx, et, prout soror est, eandem habet originem et naturam, prout vero coniunx dicitur, duo facere sibi competat, videlicet ad productionem fetus natura concurrere et viro – sicut mos est mulierum – pro viribus contrariari, quid in hoc stare poterit pro Iunone nisi debilior constellationis pars, que, cum potentiori, quantum potest, resistat, agenti taliter ad eundem concurrit effectum, quod, si non adesset, aliud penitus et non illud produceretur? Hec etenim simul concipiuntur in eodem instanti convenientibus stellis, sicut Iunonem fingunt simul cum Iove conceptam, primam tamen in lucem editam, eo, quod, nisi foret contra pugnantium siderum reluctatio, liber et subitus ad quamcunque celi positionem sequeretur effectus. Tunc autem constellatio nasci dicitur, cum mortalibus incipit apparere a regione orientis. (4) Nunc autem in cuiuslibet coniunctionis dispositione pars inferior ab angulo, scilicet succedente, versus angulum terre usque ad angulum cadentem, qui est in occasu, tota est Iuno et in effectu contriariatur parti superiori, que predominium habens medium tenet celum. Et quia pars hec inferior prius ab oriente ascendit, dicta est Iuno ante Iovem nata et matri, hoc est: terre, Iovem parienti officium obstetricis prebuisse, quia iam facta superior nativitatibus, ut inquiunt, fata prebet. (5) Contrariatur autem, quia – sicut dixi – minus potentes coniunctionis planete debilioraque signa, licet non superent, refragantur tamen et plenum aliarum procedere non permittunt effectum minuendo, quod ille facture fuerant, aut differendo aut denique difficultando. Quam ob rem Maro noster huius secreti sicut ceterorum conscius semper Iunonem inducit Iovi, Fatis et quandoque deorum alicui resistentem. Et de Iove quidem, cum multa Virgilius, Statius expressius inquit in Iovis persona:

 

Equidem haud rebar te mente secunda

laturam, quodcunque tuos, licet equus, in Argos

consulerem, et cetera.

 

(6) Verum quia tandem oportet sidera cedere sideribus, ut aliquando producatur effectus, fingit Maro Iovem alloqui Iunonem et remissis sibi quibusdam in unius tandem effectus congruentiam convenire. Inquit enim:

 

Verum age, et inceptum frustra summitte furorem.

Do quodvis et me victus volensque remitto.

 

Et demum concludit:

 

Annuit his Iuno et mentem leta retorsit.

 

(7) Et de fato quidem et resistendi modis admirabilis idem vates ait:

 

Non dabitur – esto! – regnis prohibere Latinis

atque immota manet fatis Lavinia coniunx;

at trahere atque moras tantis licet addere rebus,

at licet amborum populos excindere regum.

 

Et aliis diis obstantem Iunonem docet idem poeta, cum Venerem decipere volebat in quarto, unde dictum est:

 

Olli (sensit enim simulata mente locutam), et cetera.

 

Et alibi plenius in contrariis orationibus Veneris et Iunonis, ut legi potest in decimo. Et hec quidem de celesti superinfluentia dicta sint. (8) Iupiter autem aliquando sumitur pro planeta, cui presertim tam natura quam effectibus – ut tradunt harum rerum doctissimi – Saturnus opponitur, nec plenum habere dicitur dominatum, nisi cum ipse medium celum obtineat, et Saturnus ad oppositum terre angulum supprimatur. Unde et Naso noster inquit:

 

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso

sub Iove mundus erat, et cetera.

 

Tartara quidem pro angulo terre posuit. Sed aliqui textus habent

 

tenebroso in carcere misso,

 

secundum quem angulum terre ‘carcerem’ dixit, quia, quando Saturnus est maxime impeditus et sub medio terre, tunc minus habet potestatis, quod sibi contingit impensius in gradibus putealibus, ut apud astrologos est videre. (9) Sed prout Iupiter ponitur pro naturali agente, quod educat formam de potentia materie, de ipso dictum est ab eodem vate:

 

Iupiter antiqui contraxit tempora veris,

perque hyemes estusque et inequales autumnos

et breve ver spaciis exegit quatuor annum.

 

Et ante hunc Sulmonensem optimus poetarum dixerat:

 

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni,

 

et post aliquos versus:

 

Ille malum virus serpentibus addidit atris,

predarique lupos iussit pontumque moveri, et cetera.

 

(10) Quid autem sit hoc agens naturale, si Ciceroni crediderimus, qui dixit in primo Inventionum libro:

 

Naturam ipsam diffinire difficile est,

 

forte fuerit alterius inquisitionis. Verum noster Arpinas de natura non loquebatur, prout est aliquid efficiens, sed prout est aliquid a natura traditum, quod constat infinitum esse. Nos autem hic naturam consideramus, prout est principium agens in materia, de qua solent apud philosophos plurima dubitari. (11) Secundum hanc autem acceptionem dicamus cum principe philosophorum:

Natura primum est principium et causa per se movendi et quiescendi eius, in quo est, non per accidens.

Illa quidem vis, que est principium et causa per se prima alterationis, generationis, corruptionis, augmenti vel diminutionis eius, in quo talis potentia est non per accidens, est natura sive agens naturale, quod Iovem volunt nostri poete. Nam cum – ut supra retuli – noster Virgilius dixit:

 

Ille malum virus serpentibus addidit atris

predarique lupos iussit,

 

et naturalis appetitus et alicuius intrinseci motus principium et causa expressit. Que licet intelligi possint de Iove, prout prima causa est, possunt tamen intelligi de ipsa natura, qua quidem tota spera corruptibilium et, que ex ipsis commixta sunt, et, quecunque formarum fluentium actualitate subsistunt, naturaliter carere non possunt aut desinant penitus esse necesse est. (12) Verum quando vates idem inquit:

 

Deum namque ire per omnes

terrasque tractatusque maris celumque profundum;

hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,

quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas;

scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri

omnia nec morti locum esse,

 

quid aliud voluit, nisi deum, id est: naturam, currere per omnia et ipsa in semet cuncta essendi desinendique principium possidere? Nec putetur, erroneum esse, quod subdit:

 

Nec morti locum esse.

 

Mors etenim, prout resolutio compositorum ex materia et forma, contingit omnibus naturalibus corporibus, in quibus est principium huiuscemodi motus. Sed si sumatur mors pro anichilatione, nichil omnino dicitur interire. Nam quod materiale est, suscipit aliam formam; immortale vero, quales sunt anime nostre, separatur tanquam incorruptibile ab corruptibili et eternaliter in increate eternitatis participatione et influentia perseverat. Unde et satis prope veritatem accessit, cum subdit:

 

Sed viva volare

sideris in numerum atque alto succedere celo.

 

(13) Nec putet aliquis, quod, quia poeta non facit de Iovis nomine mentionem, ipsum alium deum quam hunc Iovem, de quo loquimur, voluisse. Nam alibi dixit:

 

A Iove principium, Muse; Iovis omnia plena.

Ille colit terras, et cetera.

 

Deinde cum – sicut Valerius inquit –

 

Iupiter sit deus deorum deus omnis et unus

 

– ut superius dictum est –, de quo debemus intelligere nisi de Iove, postquam nomen aliud non expressit, cum, etiam si nomen aliud addidisset, de solo Iove deberet intelligi? Sed assignemus huic Iovi coniugem et sororem. Et certe non inconvenienter astrui potest Iunonem esse materiam, in quam forma debeat introduci. Natura quidem, prout est principium, pro materia non incongrue supponitur, prout autem est causa, longe verius dicitur et de forma; sed convenientissime natura dicitur de illa materia, que per formam aliquam habet esse, ex qua ratione potentie nova forma elicienda est, ad cuius adventum alia corrumpatur. (14) Est igitur subsistens illud, in quo sit principium motus, non infiniti, sed ad quietem finaliter terminandi, quod materie loco subicitur agenti naturali, Iuno contrarians et resistens operi nature, donec per alterationem taliter disponatur, quod sine reluctatione suscipiat formam, quam agens naturale intendit a principio sui motus. (15) Unde propter hanc agentis et materie pugnam non incongrue dicebat Heraclitus contrarium quidem conferre atque ex differentibus optimam armoniam et omnia secundum litem fieri. In cuius quidem nature conflictu videmus quandoque taliter rebellare materiam, quod multi defectus appareant in productis. Quod equidem non contingit nisi ex pugna et indispositione materie preter intentionem nature singularia facientis. Nam si sumatur natura, prout est, ratio providens, universo non solum effectus, sed etiam defectus subiecte nature propter necessitatem vel pulcritudinem universi precogitat et intendit. (16) Ex Iove itaque et Iunone, hoc est: materia reluctante, nichil apud poetas legimus esse natum nisi Vulcanum. Quem claudum atque loripedem confinxerunt, ut ostenderent (cum nunquam materia, quantum expedit, disponatur sic, quod omnino non contradicat agenti) nichil consumate perfectionis posse produci de materia per naturam.