BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum sextum

Quod Iupiter aliquando sumitur pro voluntate rationali

et Iuno pro appetitu sensitivo

 

(1) Et quoniam ad morales sensus plerumque figmenta poetica rediguntur, videamus, si placet, in his actibus si aliquando Iupiter et Iuno diligentia poetarum aliquid representant, ut horum duorum – ut ita loquor – deorum, imo potius hominum, doctrina plenior habeatur. Sed quem vatum nisi nostrum Virgilium in huius rei testimonium accersemus? Hic enim est – ni fallor – poetarum divinissimus et, apud quem nichil est poeticum, quod non videat reperiri. Hic igitur Eneam virum perfectissimum describendo finxit Iunonem ipsum amore Didonis apud Carthaginem involvisse contra Iovis ipsius decreta. Pro cuius revocatione Mercurium misit Iupiter ad oblitum fame melioris amantem, ut eum fatalis regni, quod sibi debebatur in Latio, commoneret ita, quod Venereis omissis illecebris iam super ipse sua moliretur laude laborem. (2) Videamus itaque, quali vates incomparabilis ordine virum traducendum in Latium, hoc est: in arcem virtutum,

 

sedes ubi fata quietas

ostendunt,

 

instinctu Iunonis amoris vinculis alligarit. Principio quidem audit ex matre totam Didonis hystoriam. Deinde videt eius urbem et templum, in quo

 

multa gemens

animum pictura pascit inani,

 

suas et suorum laudes et casus aspiciens ut

 

se principibus permixtum agnovit Achivis.

 

Mox autem videt eam forma pulcerrimam,

 

qualis in Eurote ripis aut per iuga Cinthi

exercet Dyana choros.

 

Tunc videt, ut

 

iura dabat legemque viris operumque laborem

partibus equabat iustis aut sorte trahebat.

 

Audit etiam post hos sociorum querelas, quid

 

breviter Dido vultum demissa profatur.

 

Post hec regia largitate recipitur ad convivium et ingenti cum veneratione tractatur. (3) Venatum pergunt immissaque tempestate, ne locus, tempus occasioque deficiant,

 

speluncam Dido dux et Troianus eandem

deveniunt,

 

ubi tandem neglecta fama

 

cuius apud molles

 

– ut inquit satyrus –

 

minima est iactura cathedras,

 

quicquid Iuno conceperat, consumatur. (4) In quibus equidem est gratissimum intueri, quanto cum ordine singula componantur. Amor equidem iste carnalis, cuius obiectum est bonum pulcritudinis et finis non generatio, sed illa voluptas, quam propter specierum conservationem posuit deus optimus et omnipotens in coitu, que tanta est, quantam secundum carnem etiam omnibus sensibus non experimur, amor, inquam, iste carnalis, qui in hoc delectabile bonum fertur, inchoatur accenditurque per visum, roboratur alloquio atque perficitur in contactu. Videt igitur Didonem Eneas forma pulcerrimam ad templum Iunonium accedentem, videt et ipsa Troianorum ducem, cum

 

clara in luce refulsit,

os humerosque deo similis.

 

Habent invicem varia et iocunda colloquia. Et demum obscurum rediguntur in antrum atque perficiunt, quod tam voluptuosa preambula dulci quodam lenocinio portendebant. (5) Actus igitur nostri inter Iovis, hoc est: rationis, imperium et appetitus sensitivi refragationem perficiuntur. Voluntas equidem si rationi consentiat et secundum eius regulam operetur, delectabiliter atque prompte non solum agit bonum, sed bene, nec solum virtutis actum, sed etiam virtuose. Cum autem appetitui sensitivo consentit et a ratione distrahitur, imperii dignitatem amittens captiva ducitur, sicque, cum desinat esse domina, vitiorum incipit esse serva. (6) Et quoniam virtutis habitus imperfectus dicitur, nisi sensitiva portio didicerit oboedire, non inconvenienter astrui potest, quod in appetitu sensitivo virtutis habitus inseratur ita, quod non solum non impediat voluntatem secundum examen recte rationis agentem, sed in verum bonum cum delectatione feratur. (7) Verum quia virtus in electione consistit, quod facere potest voluntas, etiam si vis renideat sensitiva, quanquam facilior actio sit appetitu sensibilis minime repugnante, principalius dici potest hanc electivam dispositionem, que virtus est sive habitus virtutis, in ipsa velut in subiecto consistere voluntate. Qui quidem habitus si solum unus sit, removet appetitus alio traducentis obstaculum et ipsam ad actus suos cum facilitate et effectu dirigt voluntatem; si vero fuerit duplex, ille mortificat sensitivam, ut obediat, hic voluntatem imbuit, ut agenda recta ratione componat. (8) Nunc autem – ut ad propositum redeamus – cum in dicto Maronis poemate Iuno deificandum Eneam in ipsam, quibus potest illecebris, detorqueat voluntatem contra decretum et imperium rationis, non incongrue dici potest typum appetitus gerere sensitivi, et Iupiter rationabilis voluntatis. Nam quod Iupiter pro ratione sumatur, satis erit argumento, quod in eius cerebro Minerva fingitur procreata, que pro sapientia ponitur, quam constat inter rationis altitudinem generari. Et cum Iuno cuncta perficiat, que sensitive prebeant dominatum, non immerito dicendum est figuram, quam diximus, obtinere. (9) Soror profecto Iovis, quoniam rationalis voluntas et sensibilis appetitus noscuntur ad intellectivam apprehensibilem pertinere (in quarum quidem ortu sensibilis prevenit rationem; nam et ordo est, quod, quicquid intelligimus quicquidve volumus intellectum, prius – sicut docet experientia – sit in sensu), coniunx autem dicitur a resistentia, quam appetitus sensitivus rationali voluntati semper opponit, et quia in actus virtuosi productionem propter habitum virtutis inditum vel acquisitum deposita reluctatione concurrit. (10) Habes itaque difficiliore forte tractatu, quam oporteat, quid nobis pro nunc occurrit circa Iovem atque Iunonem et qualiter et quam diverse apud poetas, si quis ipsorum secreta penetret, assumatur utque Iupiter aliquando pro igne ponatur, aliquando pro aere, quandoque pro celesti influentia, tum pro sexto planeta, quandoque vero pro causa supernaturali, nunc pro ratione sive rationabili voluntate quidque sibi correspondeat pro Iunone, videlicet ut igni aer, ut aeri tellus, ut celesti inferior constellationis pars, ut Iovi Saturnus obiciatur, ut supernaturali cause dei voluntas, tum dispositio, tum fortuna et – quod hoc capitulo disputatum est – ut sensualitas voluntati. Que – ni fallor – si cum diligentia sint percepta, ad poetarum misticos intellectus non parum prebent aditus atque vie. His igitur prelibatis ad id, quod principaliter intendimus, accedamus.