BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum septimum

De conceptu Herculis secundum fabulas poetarum

sive Grecorum hystorias

 

(1) Hercules igitur ex concubitu Iovis et Alchmene vel – ut Homerus et Plautus loquitur – Alchumene conceptus fertur. De quo talis apud eundem poetam habetur fabula: Amphytrion, Alcei filius, a quo et Hercules Alcydes dictus est, Alchumenam, Lisidices, quam ex Hyppodamia genuerat Pelops, et Electrionis filiam, accepit uxorem, et – ut quidam volunt – hac condicione, quod in Theloboos fratris Alchmene cedem ulcisceretur. Plautus autem vult Amphytrionem iussu Creontis, regis Thebarum, repetitis rebus Thelobois bellum intulisse. Hic igitur Amphytrion bellum feliciter gessit ac occiso rege Therila et victis hostibus singularem cratera recipere dono meruit et triumphans rediit Thebas. (2) Dum autem bello foret implicitus, Iupiter forma captus Alchumene, os et habitum Amphytrionis assumens sociante Mercurio, qui Sosie, quo mancipio imperator Amphytrio fungebatur, formam acceperat, reducem dominum et familiam assimilans ingreditur ad Alchmenam. Et iubens celo continuas tenebras duabus noctibus et medio diei spacio in noctem converso cum ipsa concubuit. Et cum ex Amphytrione prius gravida foret, ex Iove dicitur Herculem concepisse. Hec apud Plautum ferme leguntur. (3) Alii vero fingunt Amphytrionem ad philosophie studium profectum Athenas et idem in eius absentia (quod apud alium ‘debellante’ legitur) domi cum coniuge contigisse. Et quid de hoc apud Plautum in Amphytrione legitur, non est necessarium explicare. Patet enim intueri volentibus. Et quod tam ex Amphytrione quam Iove pregnans fuerit, declarat Plautinus Iupiter inquiens:

 

Post igitur demum faciam res fiat palam,

atque Alchumene in tempore auxilium feram,

faciamque, ut uno fetu, et quod gravida est viro,

et me quod gravida est, pariat sine doloribus.

 

(4) Proinde tanti temporis impensam in hoc conceptu declarat tragicus in Hercule Oetheo dicens:

 

Flete Alchmene magnique Iovis

plangite natum,

cui concepto lux una parit

noctesque duas contulit Eous.

 

Unde et in Hercule Furente dixerat idem vates:

 

In cuius ortu mundus impedit diem.

 

Sic et improperans Deyanira conceptus nobilitatem eidem Herculi scribitur apud Ovidium dicere:

 

At non ille velit *), cui nox (si creditur) una

non tanti, ut tantus conciperere **), fuit.

 

___________

 

*) venis Ullman velit Bornecque in editione Heroidum aliquot codices recentiores secutus. 

**) conciperere R: concipere Ullman, sed conciperere idem Bornecque.