BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum octavum

De ordine conceptus humani

 

(1) Et quia ad id, quod intendimus, pertinet scire modum ordinemque humani conceptus, quamvis hoc ego reputem nedum latentius nature opificium et occultum, sed omnino dei omnipotentis supernaturale secretum, etiam de hoc aliquid disseramus. (2) Ergo iuxta doctorum traditiones superfluitas atque reliquie supremi – sicut asserunt – alimenti, sanguis equidem perfectissimus, a corde generantis assumpta vi atque – ut ita dixerim – potentia formativa et dispositione quadam ad omnia membra et totum hominem generanda mira dei ordinatione per admixtionem maris et femine deciditur et per generationis vasa descendens exalbatus atque digestus in naturalem locum, hymen scilicet seu matricem, futurum recipitur ad conceptum, ubi mox, ut fuerit inclusus, si alicuius indispositionis obiectu per lubricationis effluxum non eicitur, sed retinetur, incipit operari coagulando, quicquid pro sua materia simul unit, sive illud sit sperma femineum in matris fundo demissum sive – ut potius quidam volunt – sanguis menstruus seu forsitan sit untrunque. (3) Nam omissa contentione, qua solent medice facultatis autores atque philosophi anxiis disputationibus disceptare, nunquid muliebre semen circa conceptus operam aliqualiter sit activum, vero propius est in agendo potius conceptum adiuvare quam facere. Est enim humor ille fluidus et aquosus, medius quodam modo inter urinam semenque virile. (4) Ex quo quidem humectando matricem, contemperando masculinum sperma, replendo spacium hyminis et augendo delectationem matricis, qua avidior fit attractio fortiorque retentio, concurrit ad fetum, quoniam ex illis habilitatur locus, et agens fortificatur ad actum. Forte enim – ut quidam dicunt – nedum non totum, sed nec ex aliqua parte femineum semen transit in fetum. Forte etiam nec virile; sed omnium consensu hoc in sanguinem agendo menstruum atque materiam feminei spermatis, si forsitan illud occurrerit, adiutum calore matricis conflat in ambitum primo panniculum porosum atque subtilem, quo continetur, ne effluat, et debita nutritur humiditate, ne per siccitatis violentiam exarescat. (5) Cumque sic clausum dissipari non possit, fortificatur mirabiliter ad agendum. Pervenit etiam ex hoc ad fetum purius et accomodatius alimentum, quo illa conclusa materia confortatur et crescit, donec generato epate aliunde suscipiat, ut explicabimus, nutrimentum. (6) Defendit preterea primus iste panniculus embrionem perfectum et ipsam seminis conceptusque materiam, quacunque varietate mutetur, ne ledi possit asperitate matricis. Ex simplici quidem folliculo fit duplex, inter quas membranas effunduntur arterie atque vene, que pro nutrimento fetus ad umbilici orificum uniuntur, et dicitur hic panniculus secundina. (7) Et non solum hac prima defenditur armatura conceptus, sed etiam altero convolvitur tegumento, quod similiter totum opus generationis ab matrice et primo panniculo, quem secundinam vocant, quia grossitudine sua factus asperior lederet, dividit et secludit porositateque sua, quicquid de materia fetus exudat, recipit inter se atque secundinam, ne salsedine sua conceptum offendat. (8) Verum quia, quod aquosum et acutum est, ab embrionis epate pervenit ad vesicam et exinde per umbilicum emittitur, ordinavit natura pelliculam inter illos duos panniculos ex una parte solum interiori panniculo coherentem, que, quicquid humoris ex humiditate salsa tenerum conceptum offenderet, sive sit resolutus sudor ex illa parte, sive sit urine superfluitas, que ab alimento, quod fetus percipit, separatur, recipit, ne retentum ab intra corrodat et morsicet fetum aut extra dimissum primum illud affligere valeat armamentum. (9) Verum quia crescente materia in orbiculum conglobata, nisi ligaretur, excideret, ordinavit admirabilis rerum omnium opifex deus primum illud indumentum, quod duo reliqua comprehendens perfectius atque longius arcet omne, quod tunc vel imposterum pararetur ex asperitate matricis possibile nocumentum, ligari cum matrice pluribus hinc inde nerviculis quasi radicibus quibusdam emissis, ut futurum hominem in loco sue geniture contineat, donec emittendi partus maturitas intercedat. (10) Genera[n]tur *) autem intra primum panniculum, nisi forsan vehementior dispositio seminis aliunde propter aliquam causam singularem incipiat – primo sic vult Empedocles –, cor, cuius est in reliqua spiritum vitalem infundere. Moxque generatur et epar, quod conceptum a corde spiritum pro vita sibi reservat et in opus nutritionis iam naturalem effectum membris omnibus subministrat. Generatur et cerebrum, in quo spiritus a corde receptus totum secundum membrorum qualitatem sensificat embrionem. (11) Nec miretur aliquis, quod cerebri materia gravis et frigida sedem sibi videatur in arce capitis elegisse, cum homo sit, ut ‘antropos’ Grecum sonat vocabulum, ‘arbor conversa’, cuius radices capilli sunt, ut, licet ex conversione revolutus in celum caput habeat in sublimi, nichilominus tamen ordine nature dici debeat cerebrum inferiorem particulam tenuisse. Quin etiam cum ad necessaria, nisi forsitan aliud obstet, promptior sit natura et primum, quod intendit in coitu, sit animal vivens et huic accedat, ut in vita conservari valeat nutritura, consequens est cor et epar ante omnia procreari, demum autem, quod membra, que gignitivam vim respiciunt, illis antegenitis producantur, ut, sicut post vitam et nutritionem generare sequitur tempore, sic huius actus instrumenta posteriora sint productione. (12) Stat autem semen viri (sive potius ipsa conceptio), licet de tempore variare soleant autores, Augustino teste, cui tum intellectus acumine, tum profunditate scientie, tum manifesta sancti spiritus in eo loquentis autoritate plus quam philosophis credo, quamvis hoc aliena recitando potius quam sua narrando retulerit, sex diebus in lactis specie dealbatum; novem autem sequentibus mutatur in sanguinem, per duodecim vero duratur in carnem. Tunc decem et octo dierum successione ipsa natura distincta membrorum perficit liniamenta et iam incipit nedum intrinsecus habere formam hominis et figuram, sed intrinsecus organa, quibus potens est animam recipere rationalem. (13) Indiget autem propter resolutiones continuas nutrimento, et ob id movetur ab epate fetus vena quedam exiens per umbilicum, per quem nutriri fetum Anaxagoras testis est, et penetrans ad primum illud, de quo premisimus, indumentum spargit per ipsum inter illas duas membranas plures venulas, que per ligamina supradicta venis matricis inherent, que a matris epate perducuntur ibique genitrici nature magisterio colligantur, et per ipsas procedit sanguinis continuus propinatus. Quem epar fetus dividit et partim membris exhibet in alimoniam, aquosum autem et salsum utpote nociturum repellit ab extra; propter quod ipsius artificium nature suis operibus non deficiens ordinavit aliam viam illi contiguam, que tales humores ad medium referat tegumentum. Adhuc enim non possunt egestionibus deservire ob parvitatem nimiam instrumenta, quibus separatum animal exgravatur.

 

___________

 

*) generantur UR: generatur Ullman in apparatu critico assumit.