BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

De laboribus Herculis libri IV

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum quintum

primi tractatus

Qua ratione dici possint ad inferos descendisse

antiquissimus poetarum Orpheus, Amphyaraus rex

non descendisse, sed corruisse descendisseque Theseum

cum Perithoo nec non Herculem et Eneam

 

(1) Quoniam descensus ad inferos proprie nobis dicit resolutionem hominis, separationem videlicet anime societatem corporis relinquentis, non incongrue possumus, sicut illum vere naturalem, quem mortem appellamus, vite terminum finemque videmus, sic et hos poeticos descensus ordinari ad aliquem vite nostre finem et terminum cogitare. Per quid enim convenientius potest finis, quem nobis vivendo proponimus, figurari quam per descensum ad inferos, qui vite finis est et terminus actuum humanorum? (2) Hanc igitur rationem nobis et aliis, si possumus, aperiamus. Quod ut commodius fiat, statum hominis a creaturis aliis separemus. Est igitur homo positus in orizonte atque confinio rationalis creature, potens per virtutem supra se, si divinitatis favor assistat, emergere, impotensque per se dei gratia per iusticiam derelictus in inferiora declinare. Verum

cum

– ut inquit Boetius –

ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit nequitia, infra hominis meritum detrudat improbatas.

Unde vult non iniuria dici vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari. Quo fit, ut virtutibus et probitate supra nos evehamur in celum, vitiis autem et improbitate infra nos demergamur in infernum. Ista demersio, qua de confinio nostre condicionis in inferiora delabimur, descensus ad inferos est. (3) Nunc autem – ut contemplationem omittam, cuius sublimitas non est vite, sed patrie – omnis nostre vite ratio in speculationem dividitur et activam – non quod activus ab speculationis officio prorsus et omnino discedat vel ipse speculativus sic vivat, quod speculatione contentus aliud penitus nichil agat, sed, quicquid agimus, ad alteram istarum vite nostre pertinet rationem. Obiectum autem speculationis est verum, actionis autem humane intentio fertur in bonum – non quod aliud sit bonum a vero, quoniam, si distingui possent, ista realiter distinguerentur omnia et singula realiter a se ipsis. Famosa quidem et ab omnibus recepta conclusio est, quod ens bonum, verum et unum convertibilia sint. Bonum autem de ente dicitur sub ratione appetibilis et verum sub ratione cognoscibilis, ut inter ipsa rei nulla sit et essentie differentia, sed solummodo rationis. (4) Nunc autem boni triplex est ratio, delectabile videlicet, utile et honestum, quorum ratio iudicio meo sic se habet, ut, quod honestum sit, et utile sit et delectabile, non autem dici debeat sic e contra. Non enim omne delectabile potest argui, quod sit utile, nec, quamvis utile, quod sit honestum. Horum autem trium bonorum sive – quo rectius dixerim – harum trium boni rationum tanta fuit ratio, quod circa delectabile et honestum philosophantium secte, que de vita disputaverunt humana, distinguerentur. (5) Epycurii quidem voluerunt voluptatem vel – ut moderatius loquar – delectationem summum bonum esse, Stoyci vero virtutem et honestatem. Nam utilitatem sic vulgus amplexus est, quod omnis philosophorum scola doceret paupertatem et divitias, in quibus usitatiore vocabulo versetur utilitas, contemnendas esse; quod et cuncte philosophorum hereses professe quidem, imo secute sunt. Nam et Epycurii et his inverecunda Cynicorum familia turpior non predicabant voluptatem solum, sed amplectebantur et eligebant. Speculativa vero vita circa veri perscrutationem tota versatur. (6) Et Epycurios quidem delectabiliaque sequentes poete figuraverunt in Orpheo, vulgus sequens utilitatem designaverunt in Theseo atque Perithoo, Stoycos in Hercule et Enea. Speculative tamen vite descensum vitiosum ad inferos poete nostri, cum hec professio semper feratur in altum, uno solum modo finxerunt: quoniam Achademicorum professio erat verum inveniri non posse et semper, quicquid proponeretur, in partem contrariam disputare, descensum huiusmodi vitiosum per Amphyaraum specialiter notaverunt, sicuti virtuosum inferorum descensum figurare volunt per Herculem et Eneam, ut ad omnes hos vivendi fines suus descensus ratione congruentissima referatur. Quod quia longum est discutere multorumque verborum indiget, singula singulis capitulis explicemus, si tamen prius dixerim Herculem nostrum heroice virtutis actu ad inferos descendisse.