BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Editio 1605

 

____________________________________________________________

 

 

 

Dvbium secvndvm.

 

Dubitatur secundo, Vtrum in aliquo casu Princeps possit mutare monetam propter lucrum suum; vel generalius, An Princeps possit habere lucrum ex moneta, constituendo maiorem valorem moneta quam valeat eius materia non monetata, deductis necessariis expensis; vel minuendo pondus aut ligam sub priori valore? Respondetur breuiter, quod in vno solo casu Princeps potest sentire lucrum ex moneta, scilicet dum lucrum illud redundat in vtilitatem Reipublicae, vt tactum est conclusione secunda. Puta quando Princeps indiget subsidio pro defensione Reipublicae, ad quod praestandum subditi [12] obligantur; tune posset fieri aliqua mutatio in moneta, vt pondus vel materia sub eodem valore minueretur, vt sic populus minus sentiret se grauari: dum tamen non extendatur lucrum vltra necessariam Principis indigentiam supradictam. Sed haec mutatio fieri non debet sine consensu subditorum, quorum (vt dictum fuit) est moneta. Potest enim quilibet renuntiare iuri suo. VII. quaestion. I. Quam periculosum. Sic & communitas. Et vult Innocentius, quod sufficit consensus maioris partis magnatum. Sed de hoc dubitat Panormit. loco allegato, cum tractetur de negocio singulorum. Ideo dicit Angelus, requiri consensum singulorum. Non tamen sufficit consensus populi ad dispergendum huiusmodi monetam minoris ponderis extra tale dominium: quia cum damno non subditorum non potest suas indigentias subleuare. In quo satis omnes concordant.

Videtur etiam quibusdam, quod in casu quo colligenda est magna pecunia pro redemtione Principis aut defensione, facilior sit modus & expeditior per mutationem monetae: tum quia hic modus facilior est ad congregandum pecuniam necessariam citius, sine fraude, & ex facultatibus subditorum: tum quia minus sensibilis, & per hoc magis portabilis sine murmure & periculo rebellionis populi: tum quia est generalissima, comprehendens omnes tam clericos quam laicos, nobiles & plebeios, diuites & pauperes. Verum an haec ira se habeant, committo diligenti lectori. Duo tamen necessario hic attendenda sunt. Primum quod moneta illa tantum currat inter subditos illius dominii, qui tenentur subuenire domino & suae reipublicae: quoniam si dispergeretur ad alios, isti per hoc iniuste grauarentur. Secundum quod collecta necessaria pecunia, moneta reducatur ad priorem statum: quia cessante causa cessare debet & effectus.