BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Directio Speculantis seu

De Non Aliud

 

ca. 1461/62

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

 

Ferdinandus. Intelligo et ita etiam verum cerno. Si enim cessaret causa, cessaret effectus; et ideo cessante ipso ‚non aliud‘ cessaret omne aliud et omne nominabile et ita etiam ipsum nihil, cum nihil nominetur; ostende mihi, quaeso, ut id ipsum perspiciam.

Nicolaus. Certum est quod si cessaret frigus, cessaret et glacies, quae iam Romae videtur multiplicata; verum propterea aqua prior glacie non cessaret; cessante vero ente cessaret et glacies et aqua, ita quod actu non esset; et tamen materia seu possibilitas essendi aquam non cessaret. Quae quidem possibilitas essendi aquam una dici possibilitas potest. – Cessante vero uno et glacie et aqua et essendi aquam cessaret possibilitas. At non cessaret omne intelligibile, quod posset ad essendi aquam possibilitatem necessitari per omnipotentiam, puta ipsum intelligibile nihil vel chaos non cessaret, quod quidem ab aqua distantius est, quam ipsa essendi aquam possibilitas, quae, quamvis remotissima confusissimaque, omnipotentiae tamen necessitatur oboedire. Vigor autem omnipotentiae in ipsum non cessaret per unius cessationem. – Verum si ipsum ‚non aliud‘ cessaret, statim omnia cessarent, quae ipsum ‚non aliud‘ antecedit. Atque ita non entium solummodo actus cessaret ac potentia, sed et non-ens et nihil entium, quae ‚non aliud‘ antecedit.

Ferdinandus. Satis dubio fecisti. Nunc nihil video, quod est non aliud quam nihil, ‚non aliud‘ ante se habere, a quo distat ultra actu esse et esse potentia. Videtur enim mente quam confusissimum chaos, quod infinita dumtaxat virtute, quae ‚non aliud‘ est, ut determinetur, potest astringi.

Nicolaus. Dixisti virtutem actu infinitam esse ‚non aliud‘. Quomodo id vides?

Ferdinandus. Virtutem unitam et minus aliam video fortiorem; quae igitur penitus ‚non aliud‘, illa erit infinita.

Nicolaus. Optime et rationabiliter imprimis dicis; rationabiliter inquam: sicut enim sensibilis visio quantumcumque acuta absque omni sensatione seu sensibili motu esse nequit, ita et mentalis non est absque omni ratione seu motu rationali. Et quamvis recto intuitu te videam uti, scire tamen opto, an ipsum ‚non aliud‘ sic per mentem videatur in omnibus, quod non possit non videri.

Ferdinandus. Ad principium se et quae dici queunt omnia definiens recurro videoque, quomodo videre est non aliud quam videre, et video equidem, quod ipsum ‚non aliud‘ tam per videre quam non videre conspicio. Si igitur mens sine ipso ‚non aliud‘ nec videre potest nec non videre, non igitur ipsum ‚non aliud‘ potest non videri, sicut non potest non sciri, quod per scientiam scitur atque ignorantiam. In alio ipsum ‚non aliud‘ cernitur, quia, cum aliud videtur, aliud videtur et ‚non aliud‘.

Nicolaus. Bene ais. Sed quomodo vides aliud, si in alio non vides aut in ‚non alio‘?

Ferdinandus. Quoniam positio ipsius ‚non aliud‘ omnium est positio et eius sublatio omnium sublatio, ideo aliud nec extra ‚non aliud‘ est nec videtur.

Nicolaus. Si in ‚non alio‘ aliud vides, utique non vides ipsum ibi esse esse aliud, sed non aliud, cum in ‚non alio‘ esse aliud sit impossibile.

Ferdinandus. Aliud in ‚non alio‘ videre me idcirco aio, quia extra ipsum nequit videri. Sed si me quid sit aliud in ‚non alio‘ interrogares, dicerem esse ‚non aliud‘.

Nicolaus. Recte.