BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heimericus de Campo

ca. 1395-1460

 

Tractatus de sigillo aeternitatis omnium artium

et scientiarum exemplari a magistro Heymerico

de Campo Basileae tempore concilii editus

 

ca. 1428-1435

 

Textus:

Heymericus de Campo, De sigillo eternitatis,

edd. R. Imbach, P. Ladner, (Spicilegium Friburgense 39)

Freiburg/Schweiz 2001, iterum edidit Burkhard Mojsisch 2014.

(Pro textu digitalizato Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Tractatus de sigillo aeternitatis omnium artium

et scientiarum exemplari

 

(1) Quoniam ars, ut non dividitur contra scientiam, est recta ratio vere scibilium, id est omnium intelligibilium per primas et proprias eorum causas demonstrabilium, suntque huiusmodi causae, ut inquit Augustinus, rationes exemplares divinae sapientiae, de qua testatur Salomon, quod est omnium artifex et omnium bonorum mater, in qua, ut dicit propheta, Deus omnia fecit et quam, ut ait Iesus Sirach, supra omnia opera sua effudit. Idcirco recte dicit sapiens, quod vani sunt omnes filii hominum, in quibus non subest scientia Dei, horum scilicet exemplarium praecognitio, ad quorum instar adaptetur cuiuslibet scibilis participata imago, in quam resolvatur sua demonstrativa notio, quem modum sciendi infidelis Plato temptavit, sed non potuit invenire, cum scriptum sit: Nisi credideritis, non intelligetis, Is. 7, et Sap. 1 apparet aliqualiter his, qui fidem habent in illum, id est sapientiae fontem. Et ideo sua idealis doctrina est iuste ab Aristotele reprobata tamquam falsigrapha, id est a verae demonstrationis principiis aberrans seu devia.

(2) Ne ergo nobis ex huiusmodi divinae artis praecognitis ad scientiam cognoscibilium per ea pervenire studentibus illa reprobata Platonis obviet falsipgraphia, sed per omnia deserviat doctrina Aristotelis demonstrativa, necesse est, ut ab arte exemplari praehabente veritates separatas scibilibus creatis incommiscibiles per medium fidei subfigurantis eius imaginem specularem in portione nostri intellectus divina et immobili descendamus ad portionem intellectus inferiorem de noto ad ignoti notitiam discursive volubilem, quae dicitur ratio, quam Isaac definit esse vim de causa in causatum discursivam depingendo in ea illius exemplaris archetypi quoddam proportionatum intellectui humano ad imaginationem et sensum reflexo speculare vestigium, in quo velut in deiformi disciplinae humanae principio praeexistit omnis scientiae humanitus investigabilis rationalis origo, ex quo videmus nunc per speculum in aenigmate nihil intelligentes modo humano sine phantasmate dicente Dionysio, quod impossibile est nobis supersplendere thearchicum radium nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum.

(3) Hoc principium est, quod Deus omnium artifex est in unitate, veritate et bonitate essentiae, vitae et intelligentiae, purus actus, ad intra per terminos oppositionis relativae personaliter et extra per rationes originales operabilium causaliter terminatus salvo originali hinc inde ordine confusionem praedicabilium prohibente et proprietates rationum essentialium, notionalium et causalium distinguente, cuius principii appropriatum phantasma est circulus per triangulum aequilaterem infra eius peripheriam contigue descriptum arcualiter terminatus et per tres lineas ab illis tribus angulis supra centrum eiusdem circuli perpendiculariter cadentes deorsum conversus ita, quod latus primum trianguli cum portione circuli, cuius est chorda, et linea dependente ab eius angulo originali sit coloris blavei, latus secundum cum arcu et linea sibi connexis viridis coloris, latus tertium cum peripheria et funiculo ei annexis rubei coloris. Qualiter sit noster intellectus per viam sensus et imaginationis sibi proportionatam, de veritatibus intelligibilibus sensum et imaginationem transcendentibus erudiatur. Sequitur figura.

 

 

(4) Illud mundi archetypi paradigma sigillum aeternitatis recte dicitur, ex quo per ipsum veritas aeterna suam in rationem humanam traducit imaginem, in quam quaelibet eiusdem rationis indagatio discursive resolvitur, cuius circulus significat perfectionum essentialium reciprocam seu convertibilem identitatem, triangulus in differentiis positionis circuli oppositis terminatus personarum trinitatem et tres funiculi ab illis angulis deorsum in centro terminati appropriatam tribus personis trium causarum activarum, scilicet effectivae, exemplaris et finalis, influentiam, de quibus testatur Apostolus, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, et Sapiens, quod funiculus triplex difficile rumpitur, et Isaias, quod Deus appendit molem terrae tribus digitis. Color autem blaveus repraesentat faciem diaphani materialis caelestis substantiae, color viridis repraesentat germen sensibilis vitae et color rubeus effectum igniformem flammae ardentis in terrestri materia. Et ideo, quia omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, prout habet Aristoteles VI Topicorum, necesse est, quod ad hoc, quod invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta capiantur, in illis coloribus intelligitur aliquid mysticum perfectionibus divinis appropriatum, ut puta per colorem, qui est obiectum visus sensibilis, quodlibet intelligibile visu spirituali interioris hominis et per colores extremos, scilicet albedinem et nigredinem, extremitates intelligibiles lucis aeternae manifestantis suas veritates ineffabiles et incomprehensibiles nobis intelligentibus per speculum in aenigmate, per colores vero medios veritates aenigmatice intelligibiles, ut puta per blavedinem praecisa ratio intelligibilis essentiae, per viredinem ratio intelligibilis vitae et per rubedinem ratio intelligibilis ipsius intelligentiae, ex quo tantum entia sunt in genere humanitus scibilium minime intelligibilia, sicut blavea sunt in genere mediocriter coloratorum minime visibilia, viventia vero sunt eatenus plus intelligibilia, quanto anima est magis et magis in actu quam sola naturalis forma, et similiter intelligibilia sunt viventibus intelligibiliora, cum solum ens in actu sit intellectus humani obiectum, IX Metaphysicae, quo modo viredo est visibilior blavedine et rubedo viredine. Secundum hunc itaque modum fit gratia exempli prima portio circuli cum chorda et funiculo sibi subfiguratis blavea, secunda viridis, tertia rubea.

(5) Hac itaque imagine in memoria experimentata habitualiter adest omnium scientiarum humanitus discibilium facultas inventiva, ex quo teste Philosopho II Peri geneseos et I Metaphysicae hoc modo ex sensu, memoria et experimento acquiritur universale, quod est principium artis et scientiae, prout patet ex inductionis subscriptae practica. Nam cum omnis scientia sit aut speculativa aut practica, ut puta vel perfectiva intellectus in sola cognitione aut perfectiva liberi arbitrii in regulari operatione, prima resolvitur ad praecognitionem divinorum essentialium, secunda ad praecogntionem divinorum notionalium et causalium, notionalium quidem respectu moraliter agibilium et causalium respectu artificialiter factibilium, ex quo veritates Dei essentiales sunt absolutae et tantum formales propter intransitivam naturae divinae in se ipsa consistentiam et intrinsecam principii, medii et finis indifferentiam. Veritates autem notionales sunt originaliter ad intra transitive, causales vero ad extra emanative, et ita differunt, ut dictum est, practice. Praeterea quoniam attributa Dei essentialia sunt duplicia, scilicet transcendentia et ad certum genus substantiae determinata, exemplum primi, ut unum, verum, bonum, quae ideo dicuntur transcendentia, quia sunt cum ente analogo convertibilia, sicut Aristoteles testatur de ente et uno IV Metaphysicae, de ente et vero II Metaphysicae et I Posteriorum, de ente et bono I Ethicorum, exemplum secundi, ut esse, vivere et intelligere, secundum quod esse est actus essentiae excludentis differentiam essentialem vitae, idcirco duplex est scientia speculativa, scilicet communis et propria, et quia, ut dicit auctor Libri causarum, quodlibet primorum est in alterutro secundum modum illius, in quo est, ut puta verum in uno ad modum unius, unum in vero ad modum veri et pariformiter bonum in uno et vero et e converso, sicque verum secundum suam propriam et praecisam rationem in anima, ut dicitur VI Metaphysicae, unitas vero et bonitas proprie in rebus extra animam, ut puta unitas per modum principii constituentis et conservantis, ut dicit Boethius III De consolatione, bonitas vero per modum finis motum terminantis, prout innuit Philosophus I Physicorum, cum dicit, quod forma est bonum appetibile materiae, et XIII Metaphysicae, cum ait, quod ideo in mathematicis non est bonum neque finis, quia sunt abstracta a motu et materia. Ideo scientia communiter seu transcendenter speculativa est in rationalem et realem bipartita subdivisa reali in metaphysicam, quae speculatur de ente et uno, et in theologicam, quae contemplatur de ente et bono, prout notat Augustinus in suo Enchiridion cap. 9, cum inquit, quod satis est Christiano rerum creatarum causas sive caelestium sive terrestrium sive visibilium sive invisibilium non nisi bonitatem intelligere creatoris.

(6) Procedendo ergo via demonstrativa a principiis ad principiata per medium aenigmatis praefigurati inquiratur primo de modo determinandi veritates scibiles metaphysice, deinde logice et ultimo theologice, ex quo talis est ordo scientiarum, qualis scibilium. Est autem unum secundum ordinem rationis ante verum et hoc ante bonum. Itaque cum unum convertibile cum ente sit originalis indivisio essentiae et esse, necesse est, quod demonstrationes metaphysicae resolvantur ad media talis indivisionis originalis ostensiva, et quia prima non habent priora, per quae innotescant affirmative, ideo proprie dignoscuntur per priorem abnegationem, ut puta sicut primum principium est origo non ab alio, ita originaliter unum est ens indivisum a suo principio. Inde sic: Quicquid est indivisum a suo essentiali principio, hoc vere est unum; Deus est huiusmodi, ut patet in figura alpha et omega circulariter concludente; ergo Deus est essentialiter vere unus.

(7) Praeterea: Quicquid est in altero, est in illo per modum illius, in quo est; sed veritas, bonitas, vita, intelligentia, Pater, Filius et Spiritus sanctus et omnia, quae conveniunt Deo, habent indivisionem in sua essentia; ergo sunt essentialiter unum, prout de tribus personis clare testatur Ioannes in sua prima canonica, cum dicit: Tres sunt, qui testimonium perhibent in caelo, et hi tres unum sunt.

(8) Praeterea: Sicut plures lineae egredientes idem centrum habent indivisionem originalis ordinis ad illud centrum, ergo sunt unum unitate processionis, de qua loquitur Dionysius De divinis nominibus cap. ultimo, et pariformiter arguitur unitas analogiae plurium accidentium ad idem subiectum et plurium mediorum ad unum finem secundum Aristotelem X Metaphysicae et I Ethicorum, sicut unitas generis arguitur ex indivisione formae formalis, cuius est praedicari de transmutabili materia, unitas speciei ex indivisione formae formatae et unitas individualis ex indivisione propriae materiae, quo modo mutantur res materiales aut proprietates immaterialiter subiective, quo modo singularizantur angeli vel hypostases incommunicabiles, quo modo discernuntur tres personae divinae.

(9) Ex eodem fundamento colligitur, quod secundum distinctionem generum entis condisviditur ratio unius, ut alia sit propria unitas substantiae, alia quantitatis, alia qualitatis, et sic de aliis. Nam prima harum dicitur proprie identitas, secunda aequalitas, tertia similitudo. Et ideo, quia accidens cadit a substantia creata propter infecunditatem suae posterioritatis subiective, quae infecunditas non est in Deo praeveniente radicem omnis imperfectionis, cuius radix est negatio nihili, in ipso neque est aliquod accidens neque accidentalis unitas, quare nec proprie dicta similitudo vel aequalitas, sed sola identitas, licet tres personae propter earum convenientiam in eadem essentiali forma dicantur substantialiter similes et propter suam identitatem in una potestate dicantur virtualiter aequales.

(10) Patet etiam, quod hae personae in omnibus sunt idem praeterquam in suis relationibus originis, ut dicit Boethius, quae relatio, cum non fundetur super absolutum Dei esse, sed super terminos sui actus notionaliter exerciti, quod exercitium ostendit sui ‘quod est’ seu suae existentiae fontalem ubertatem, idcirco salva suae identitate substantiae dicitur personaliter relative.

(11) Patet insuper, quod, sicut accidens non est vere ens habens propriam essentiam, a qua derivatur et in qua terminatur suum esse, sed est quidam deformis modus substantiae, a qua fluit et cui inhaeret, ita non est vere unum sine substantia. Unde fit, quod nedum dicitur unum numero numerositate substantiae sibi subiectae, sed nec dicitur unum definitione sive in esse quiditativo essentiae definibilis nisi per additamentum substantiae ipsum essentiantis, prout Aristoteles deducit VII Metaphysicae.

(12) Patet ulterius, quod alia est essentialis sive quiditativa unitas substantiae simplicis et compositae. Nam illa dicitur una per indivisionem essentiae stantis originaliter in se, quo modo secundum Dionysium in Epistula ad Titum Deus est unus, aut per indivisionem ipsius ‘esse’ et ‘quod est’ ipsam formam essendi ab eo distinctam participantis, ut dicit Boethius, et hoc incorruptibiliter et immaterialiter, ut vult Aristoteles. Substantia autem composita dicitur per indivisionem formae totius ex unione potentiae et actus per actum generationis concurrentem resultantis quiditative et definitive una, prout innuit Philosophus VIII Metaphysicae.

(13) Patet etiam, quod, quia figura proposita insinuat unitatem consistere in quadam originali indivisione, ideo actus et potentia, secundum quod sunt privative opposita et sic a se invicem originaliter divisa, non sunt terminatio unitatis substantiae compositae, sed ut sunt quodammodo idem in una, scilicet communi, totius ex eis componibilis essentia.

(14) Sed quia unum, quod est principium numeri, est accidens substantiae mensurabilis, cuius modi est proprie substantia corporea, quamvis et id non improbe possit astrui de qualibet substantia creata intra terminos suae quiditatis et potestatis limitata iuxta illud Sapientis: Omnia in mensura, numero et pondere disposuisti, ideo differt ab uno essentiali nec divinae competit immensitati, cui, quia opponitur multum contrarie, privative et relative secundum Philosophum X Metaphysicae et opposita habeant fieri circa idem, idcirco, quamvis in Deo reperiatur essentialium, notionalium et causalium attributorum originalis secundum rem vel rationem pluralitas, quam fundat inconfusa suae perfectionis omnimodae plenitudo, tamen non convenit ei proprie dicta multitudo vel multiplicitas. Itaque exemplo figurae propositae ad indivisionem principii, unde oritur dictus circulus omnia contenta in eadem resolventis theologia gentilium metaphysica est doctrina resolutoria omnis indagabilis ab homine veritatis.

(15) Iam restat ex figura proposita elicere veram artem logicae communiter acceptae, quae comprehendit omnes scientias aeternales, scilicet grammaticam, logicam proprie dictam et rhetoricam, et versatur circa intentiones formales unius, veri et boni, secundum quod resolvuntur ad circularem seu reciprocam indivisionem ipsius esse fluentis ab essentia et ipsius ‘quod est’ illud esse per modum subiecti enuntiabilis habentis. Quae indivisio non est aliud quam unitas directi ordinis seu rectitudo habitudinis subiecti et praedicati secundum sub et supra reciproce ordinabilium et sic de se invicem convertibiliter praedicabilium, quo modo dicunt logici, quod non est verior praedicatio quam, ubi idem praedicatur de se ipso, quae idcirco est omnium aliarum praedicationum verarum metrum et mensura, ex quo primum in quolibet ordine est perfectissimum et quasi aequilibrium ponderationis perfectivae omnium secundorum, quemadmodum deducit Albertus X Metaphysicae. Tanto ergo quaelibet propositio vel oratio est verior et per consequens ratiocinabiliter scibilior, quanto eius extrema sunt magis per modum actus et potentiae sui ‘quo est’ et ‘quod est’ aut esse et entis unibilia. Hoc autem contingit tripliciter, secundum quod unum, verum et bonum possunt supra se invicem tripliciter circulari seu reciproce converti, ut puta verum et bonum in intentione unius aut unum et bonum in forma veri aut unum et verum in ratione propria boni, et ideo triplex est rationalis scientia, scilicet grammatica considerans proportiones modorum et intelligendi et significandi congruae unionis, logica considerans proportiones rationum enuntiandi veritatis et rhetorica considrans commensurationes modorum affectivorum rationalis bonitatis, quae proportiones se habent consequenter eo modo, quo unum, verum et bonum sese intelligibiliter consequuntur, siquidem unum est potentiale ad verum et hoc potentiale ad bonum, sicut essentia, esse et bene esse sunt per modum potentiae et actus se consequentia; in quo consequendi ordine, quia posterius includit prius, ideo logica praesupponit grammaticam iuxta illud commune dictum “verum et falsum praesupponunt congruum” et similiter rhetorica praesupponit logicam et grammaticam.

(16) Hinc potest sane colligi, quod rationes modique intelligendi et significandi grammaticales sunt communiores, quam sint modi intelligendi logicales et quam rhetoricales, quodque rationes significandi grammaticales praecise a logicalibus sunt similiter potentiales et informes ad enuntiandum aliquid intelligibiliter ad extra eo, quod adaequatio intellectus ad rem extra dicitur vera – iuxta illud “ab eo, quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa” –, ex quo intellectus noster est possibilis seu potentialis indigens specificari ab intelligibili actuali et determinato, cuius modi est forma, cuius intentio propria est veritas, prout innuit Aristoteles VI et IX Metaphysicae et III De anima. Et hinc est, quod grammatica est magis scientia sermocinalis quam rationalis potius regulans linguam quam intellectum. In signum cuius est disciplina puerorum nondum usum perfectum rationis habentium per quasdam regulas orthographiae, etymologiae, diasyntheticae et prosodiae secundum placitum suorum inventorum posita et figurata ita, quod per regulas orthographiae rectificatur ars sermonem litterandi, per regulas diasyntheticae regulatur ars sermonem articulatum recte intelligendi, id est intelligitur in forma congruitatis et constructionis ordinandi, per regulas orthographiae rectificatur ars sermonem litteratum articulandi, per regulas prosodiae rectificatur ars sermonem sic litteratum, articulatum et intelligibiliter compositum debite pronuntiandi.

(17) Hac itaque grammaticali ruditate magis, ut dictum est, bene placito inventorum debita quam necessitati rationis humanae innitente pueris dimissa logicae, quae secundum quendam modum loquendi servilem quoad nos est ars artium et scientia scientiarum ad omnium methodorum principia viam habens, saltem secundum eam sui partem, quae dicitur dialectica seu topica et quae est formalis facultas discurrendi resolutorie de cognito ad ignoti notitiam per propria principia uniuscuiusque scibilis secundum partem eius demonstrativam, studiosius intendamus. Haec enim, ut inquit Albertus, a phantasiis, quae videntur et non sunt, liberat quoad partem eius sophisticam, errores damnat quoad eius partem dialecticam, falsitates ostendit quoad eius partem demonstrativam et lumen dat in omnibus rectae contemplationis quoad artem eius veterem cum sibi annexis definiendi et syllogizandi principiis. Haec directe perficit discursivam hominis rationem ordinando eius motum per media directiva intellectus illuminabilis sub radio illuminativo supernae veritatis, secundum quod illud refulget per quandam participationem intellectui proportionatam in aliquo principio naturaliter indemonstrabili, cuius est ratio formalis unionis quo et quod de se invicem inseparabilium, ut est necessitas habitudinis incommutabilis, quae enuntiatur in dignitatibus indemonstrabilibus et propositionibus per se notis. Sic enim in figura proposita color viridis unitur lineae, quam tangit, et sic de aliis. Unde haec est per se nota propositio “essentia Dei est originaliter una, vita Dei est vera, intelligentia est bona” propter inseparabilem subordinationem rationis subiecti sub praedicato in illis locutionibus.

(18) Ex his patet, quod ratio totius est communior ac per hoc universalior et causalior quam ratio praecisa partis, ex quo, prout ad oculum patet intuenti figuram, totus circulus est maior quam aliqua eius portio. Attamen, quia in circulo quaelibet portio unitur portioni identitate in essentia lineae circularis, ideo per motum eiusdem circuli quaelibet portio convertitur supra obiecta alterius portionis, ut, de quibuscumque praedicetur qualitas unius portionis appropriate, de his praedicentur qualitates aliarum portionum communiter et identice. Unde fit, quod intentiones unius, veri et boni essentialiter convertibilium sunt per actum discursivum rationis tam in obiecta grammaticae, logicae quam rhetoricae mobiles, ratione cuius mutuae implicationis seu permixtionis harum scientiarum Alexander dicit, quod congrua non est haec “fortissimus est leo lyncum”, quomodo etiam et haec non sunt propriae: “cappa categorematica”, “candidus syllogismus”.

(19) Ecce, cur ecclesia catholica, quam repraesentat concilium generale et regit immediate Spiritus sanctus, qui motu quodam circulariter praecursivo et congregativo eam ex omnibus fidelibus colligit et in unum corpus mysticum caritate conectente coniungit, prout habetur Eph. 2 et 4, I Cor. 13, Sap. 1, Act. 2, 15 et 20, est appropriate supra quamlibet eius portionem, id est originalem, mediam et finalem, scilicet primitivam seu materialiter in spe vitae immortalis christiformem, modernam in fide confessorum florentem et finalem in caritate consummandam, quamvis realiter et essentialiter est una ecclesia per legem indivisam fidei, spei et caritatis regulata. Et quia ecclesia assimulatur ab Apostolo corpori humano, magnae domui, civitati et regno, quorum Christus ut Deus est princeps, prout innuit Apostolus I Cor. 12, cum ait, quod Deus in corpore suo posuit primo apostolos et cetera, et Hebr. 1, cum inquit, quod Deus Filio suo locutus est nobis temporibus novissimis, et Prov. 9: Sapientia sibi aedificat domum et cetera, idcirco concilium universalis ecclesiae immediate regitur a Deo et Spiritu eius, cuius inspiratione Salomon disposuit suum regnum, sancti Dei omnes locuti sunt et sensus domini dignoscitur, Sap. 9, II Petr. 2 et I Cor. 2, cui, quia Christus ut homo annuntiator evangelii suberat iuxta illud Is. Spiritus domini super me et cetera, ideo et papa, qui est eius vicarius, secundum quod homo, debet merito eidem concilio subdi et eius legem imitari, quod gratia exempli sic et aliter potest logice demonstrari.

(20) Si ergo illud est verum et necessarium, quod est veritati aeternae et per medium sibi proportionale subordinatum, tunc error obvius illi medio est prorsus impossibilis, quoniam docet Aristoteles I Posteriorum formare syllogismum ignorantiae, qui est paralogismus disciplinae procedens ex principiis oppositis verae demonstrationis principiis, cuius modi sunt propositiones immediate sive in toto falsae seu impossibiles. Cum ergo primum et potissimum demonstrationis verae medium sit definitio causalis, cuius ‘quid est’ est demonstrandum, quae definitio est tota demonstratio positione differens, continens virtualiter quattuor genera causarum, idcirco, sicut Aristoteles II Posteriorum huiusmodi medium potentialiter tetracausale dearticulat per quattuor distincta et explicita sciendi media, secundum quod sunt quattuor causae, iuxta quorum numerum ipse ostendit demonstrationem ‘propter quid’ fore quadrifariam, ita gratia exempli possunt in proposito assumpto de eminentia potestatis ecclesiasticae supra papam quattuor adduci media illius dicti demonstrativa. Quorum primum est materiale hoc modo arguendo: Totum est super partem; ecclesia est totum, papa pars; ergo et cetera. Secundum est formale sic arguendo: Forma exemplaris est supra formam exemplatam; ecclesia regit per formam exemplarem, scilicet artem aeternam Christi et caritatem Spiritus sancti, papa per fidem et caritatem disciplinalem et servilem officii pastoralis. Tertium est effectivum sic arguendo: Potestas seu virtus universaliter unita est fortior quam dispersa; sed ecclesia regit per claves iurisdictionis dispersae. Quartum est finale sic argunedo: Auctoritas irresolubiliter seu inappellabiliter definitiva est finalior quam, a qua potest ulterius appellari; auctoritas ecclesiae est eiusmodi, Matth. 18; ergo et cetera.

(21) Et quoniam teste Alberto I Ethicorum duplex est modus sciendi, scilicet exemplaris et in materia positus sive abstractus et concretus, quorum primus est rationalis, secundus moralis, primus dicitur intentionalis speculative, secundus intentionalis practice eo, quod primus considerat rationes intelligibiles, secundus rationes appetibiles. Intellectus autem secundum se est potentia speculariter apprehensiva, sed coniunctus voluntati seu appetitui est potentia affectualiter activa. Sunt autem hae rationes propter mutuam intellectus et voluntatis supra se invicem reflexionem seu circularem conversionem sibi invicem alternatim applicabiles. Ideo ratio apprehensibilis ipsius boni, quod proprie est obiectum voluntatis, nedum est scibilis scientia morali, sed etiam scientia rationali sibi appropriata, quae dicitur rhetorica, et e converso rationes unius et veri intelligibiles possunt moraliter discuti atque sciri. Cum ergo rhetorica sit modus sciendi boniformiter exemplaris, ideo secundum differentias et habitudines finales boni est speculariter distinguenda et intelligibiliter ordinanda. Est autem in genere loquendo triplex boni differentia, scilicet bonum delectabile, utile et honestum, quorum primum est a natura originaliter innatum, secundum per volitionem liberi arbitrii vel providentiam naturae velut medium promovens ad finem acquisitum, tertium est finaliter optatum. Primum se habet ut ‘terminus a quo’, secundum ut ‘via ab eodem versus terminum ad quem’, tertium ut ‘terminus ad quem’. Et ideo primum est tantum potentiale seu virtuale, tertium tantum actuale, secundum permixtum ex utroque. Attamen haec relata ad voluntatem seu appetitum habent se singillatim ut quaedam obiecta finalia, ex quo potentia appetitiva est dumtaxat finaliter passiva, nec est inconveniens, quod illud, cuius ratio intelligibilis est originalis, sit secundum esse suum appetibile finale eo, quod intellectus et voluntas habent vultus obvios, ille quidem resolutorium ad principium veritatis, ista protensum ad terminum bonitatis. Unde fit, quod priora secundum intentionem sunt posteriora secundum executionem.

(22) Iuxta hanc itaque boni rationalis trinitatem per gradus principii, medii et finis ordinatam, ex quo ordine, quale unum alteri responderet, exemplariter discernitur, ex hac discretione velut principio rhetoricae indemonstrabili ad conclusiones rhetoricae persuasibiles facultas perorandi habetur, hoc videlicet modo: Quicquid est secundum dictamen rectae rationis appetendum, eligendum aut finaliter prosequendum, hoc est bonum; sed quod delectat, expedit et decet, est huiusmodi; ergo et cetera.

(23) Item: Quicquid est utiliter melius, est eligibilius, et quicquid est delectabilius, est naturaliter appetibilius, et quicquid est finaliter decentius, est honestius; sed quod expedit seu impedimenta mediorum ducentium ad finem removet, est utilius eo, quod non est tale, et quod magis conservat principia naturae in sua unione, esse et ordine est delectabilius quam, quod est minus tale, et quod est deiformius, id est immaterialius, communius et simplicius, diuturnius, actualius et dignius, est decentius quam, quod non est tale; ergo expedientia sunt non expedientibus utiliora et delectationes moderatae immoderatis naturaliores atque bona diviniora honestiora. Et quoniam bonum honestum est a toto suo genere melius bono utili vel delectabili et bonum utile, secundum quod includit omnes rationes mediorum per se et per accidens expedientium, est melius quam bonum initiale et potentiale delectamenti naturalis ad modum, quo in figura proposita tinctura rubea repraesentat perfectionem ultimam et perfecti completissimam, tinctura viridis perfectionem mediam et tinctura blavea perfectionem potentialem et in ordine generationis primam ac per hoc minime completam, ideo similiter possit argui comparative.

(24) Ex illo modo sciendi rhetoricae exemplari potest sic procedi in materia morali, ubi sic quaeratur: an felicitas sit bonum. Et patet, quod sic, quia finaliter desideratum et ab omnibus optatum. An sit bonum delectabile, utile vel honestum. Et patet, quod honestum, quia simpliciter ultimum, quo adepto nihil restat optandum, et ideo soli creaturae intellectuali, quae ratione suae perfectionis intellectivae est Deo ultimate assimulata, participandum. An consistat in potentia, habitu vel actu. Et patet, quod in actu finalis exercitii illius potentiae, quae adhaeret bono Dei intellectuali magis naturaliter seu intime, ex quo felicitas est bonum naturaliter appetitum; huiusmodi autem est intellectus secundum Philosophum X Ethicorum, ex quo homo est maxime suus intellectus synecdochice loquendo. Qui intellectus ex hoc principiatur in homine, quod ipse est consequens totum esse rationalis animae tam superius quam inferius, ratione cuius bipartitur in duplicem faciem seu portionem, scilicet superiorem, quae intendit divinis, et inferiorem, quae intendit humanis. Quo modo non proprie bipartitur memoria vel voluntas eo, quod illae sunt partes imaginis impressae homini a Deo, efficienter et finaliter agentes, siquidem memoria est vis intelligibiliter effectiva, voluntas vero potestas spiritualiter finalis. Constat autem, quod vires effectiva et finalis non influunt aut se communicant commiscibiliter, sicut vis formalis, cuius est intellectus. Unde patet, quod, licet voluntas sit vis causaliter ultima et ita perfectissima in agendo ad extra, tamen memoria est notionaliter seu naturaliter primaria et per hoc perfectissima ut agens ad intra. Inter quas vires intellectus speculativus est media in actu notionali termini seu finis intrinseci primaria ac per hoc illis viribus in esse felicitabili potior et magis praecipua eo, quod felicitas consistit in bono terminante desiderium naturale intrinsecum ipsius intellectus naturaliter boni formabilis. Ecce, cur visio est tota veritas et virtutes, quas Aristoteles appellat dominas felicitatis, consistunt in medio formali, quod discernit ratio sapientis, et fruitio est passiva voluntatis coniunctae intellectui affectio., quae passio, cum inferatur a proprio obiecto intellectus, ut puta a bono, secundum quod est cognitum, est primo et principaliter perfectio intellectus et per consequens indirecta perfectio voluntatis. Nec obstat, quod felicitas est finis intrinsecus et ultimus. Unde videtur esse iuxta verbum Apostoli pax et gaudium in Spiritu sancto, qui est processionis intrinsecae finalis persona, quia, sicut delectatio est signum generati habitus et consequitur felicitatem contemplativam secundum Aristotelem X Ethicorum, sicut decor iuventutem, ita Spiritus sanctus est refloritio seu notionalis repraesentatio mutuae felicitatis Patris et Filii sese Spiritu sancto diligentium. Quo modo etiam intellectus speculativus per boni beatificantis cognitionem eiusdem gaudii interni effundit diascolon voluntatem beneplaciti dilatativam, et ita voluntas non est proprie felicitatis subiectum, sed finale ad intra sui actus exerciti complementum.

(25) Cum scriptum sit: Da sapienti occasionem et addetur ei scientia, ut ex his, quae praemittuntur, detur studiosis amplioris scientiae occasio, quaeritur, qualiter proposita figura possit congrue adaptari ad intelligendum legem omnis medii salubriter virtuosi, ex quo per huiusmodi media ad beatitudinem proficiscitur felicitas creativa dicente propheta altaria tua, domine, virtutum et iuris ascensiones in corde suo, posuit virtutes, quippe sicut habitus vestientes potentias felicitabiles per formam boni medii, quae est dispositio ad amictum luminis glorifici, de quo dicit Psalmista: amictus lumine sicut vestimento. Et ideo ne exspoliemur hoc amictu viatico, quando potius eo induti mereamur supervestiri feliciter, conemur nobis quoddam paradigma virtutum praefigere, per cuius memoriam detur parvulis boniformis disciplina.

(26) Aspiciamus itaque triangulum in figura proposita comprehensum, qualiter aequales habet angulos et aequa latera tribus portionibus circuli conterminata. Quorum laterum primum est originaliter blaveum, secundum viride, tertium rubeum. Supponatur igitur, quod finalis perfectio beatitudinis repraesentetur per colorem rubeum, eius initium per colorem blaveum et eius medium viaticum per colorem viridem; quodque latus viride repraesentat processionem Filii, qui est “via, veritas et vita”, a suo Patre, latus vero rubeum processionem Spiritus sancti a Patre et Filio. Et poterit constare exemplariter, quod verissima virtutum feliciter viaticariter media sint sapientiae aeternae notionalia vestigia, ut puta sacra fidei catholicae dogmata, ex quo haec fides est veritatis procedentis ab illa sapientia rectitudo seu iustitia subiectiva, per quam intellectus humanus in suo desiderio et lumine naturali quasi deiformiter blaveus ascensionis salutaris scalam viridem erigit, qua ad rubeum visionis aeternae apicem assurgere queat et ita regyrans ad suum principium, unde effluxit, quasi ex natura, gratia et gloria triangulum in circulo sui exitus et reditus terminatum aequaliter perficiat, aequaliter, dico, in operis eliciti ex natura, gratia et gloria substantia, sed dissimiliter in bonitatis forma eo, quod bonum naturae est potentiale respectu boni gratiae et hoc potentiale respectu boni gloriae, sicut color blaveus est imperfectior colore viridi et hic imperfectior colore rubeo. Attamen sicut spiritus sanctus procedit communiter a Patre et Filio et color rubeus erumpit in illa figura ex colore blaveo et viridi, ita beatitudo finalis, quae est gaudium et pax in spiritu sancto, effloret communiter a virtutibus naturalibus et gratuitis, prout innuit Augustinus, cum innuit, quod qui te creavit sine te, non te iustificat sine te.

(27) Sicut ergo in acquisitione scientiarum innata est nobis via ex notioribus nobis in notiora naturae procedere, ita et in adeptione beatitudinis nobis innatum est per virtutes in mediocritate analogiae quoad nostram naturam fundatas ad virtutes gratuite infusas progredi et per has ad gloriam beatitudinis proficisci servando hinc inde medium bonitati sapientiae aeternaliter genitae conformatum et potentiae boniformando proportionatum. Verum quia iustitia fundata in imagine participationis formalis est directa et immediata propter rectum et immediatum ordinem formae et sui formabilis, ideo solae virtutes divinae ipsius intellectus sunt immediatae per exemplar bonitatis supernae rectificabiles, virtutes vero heroicae perficientes rationem practicam hominis secundum statum suae humanitatis immediate configurantur rectitudini rationis speculativae, et virtutes morales exemplariter procedunt a rectitudine virtutum heroicarum, prout innuit Apostolus, cum dicit, quod Deus est caput Christi, Christus caput viri, vir caput mulieris iuxta mysticam Augustini expositionem. Itaque a virtutibus moralibus ad heroicas, ab heroicis ad divinas oportet nos in spe felicitatis aeternae gradatim proficisci et sic consequenter per virtutes gratuitas sursum agi.

(28) Quoniam gratiarum apotheca est ecclesia catholica, in qua sapientia aeterna eius aedificatur velut sponsus in sponsa, pater falias in domo, rex in regno, nauta in navi, magister in schola et fons in aquaeductu disposuit suae scaturiginis fluenta, suae disciplinae salutaris dogmata, sui navigii remigia, suae providentiae regularis directoria, suae oeconomiae procuratoria et suae dispensationis irrefragabilis bona coniugalia, secundum quod appropriatarum ecclesiae figurarum fidelia denotant testimonia, idcirco opere pretium est paulisper circa condicionem propriam ecclesiae disgredi, ut ex hac valeat origo virtutum gratuitarum clarius intueri et ita possit semita capiscendae beatitudinis actio commodatius apprehendi.

(29) Est itaque notandum, quod ecclesia est congregatio fidelium in unitate baptismi per virtutem universaliter collectivam spiritui sancto adunatorum, prout colligitur ex Act. 2 et Eph. 4, id est gratuita hominum in Christo regeneratorum et eidem per oboedientiam fidei et caritatis adhaerentium coordinatio. Sicut enim participatione speciei humanae plures homines sunt unus homo in communione naturali, ita participatione eiusdem unionis horum deiformantis plures Christiani sunt unus Christus in communione religionis Christianae ipsis gratuite participatus, quae quidem gratuita christiformatio cum sit ipsorum hominum Christo adhaerentium supernaturalis transcorporatio, unificatio et spiritualis deiformatio, ideo talis communio dicitur corpus Christi mysticum in unitate baptismi, fidei et spiritus ecclesiastice compaginatum, ex quo Christus est virtus et figura substantiae Patris ipsum aeternaliter generantis et est a Spiritu sancto per gratiam unionis hypostaticae temporaliter deiformatus ita, quod, ut est virtus Patris in similitudine Patris pariat, id est generat, suae disciplinae filios – Eccl. 3: filii sapientiae ecclesia iustorum –, ut vero est imago naturalis patris seu figura substantiae suae, illuminat in fide, quae est imago veritatis aeternae, et ut est germen temporale gratiae terminantis naturam humanam sursum ad existentiam exemplariter omniformem in unitate spiritus et caritatis dona gratiarum multiformiter distribuit I Cor. 12 ita, ut de ecclesia vere dicat Propheta: Astitit regina a dexteris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.

(30) Ex his patet, quod triplex est unionis ecclesiasticae vinculum, scilicet baptismus, fides et caritas, quorum primum est sacramentale purgans reum peccato originali animae substantiam. Secundum est disciplinale illuminans eiusdem animae intellectivam potentiam. Tertium est morale suam perficiens voluntatem. Et ratione cuiuslibet ecclesia dicitur columna et firmamentum veritatis secundum Apostolum I Tim. 3; primo quidem modo ratione characteris indebiliter conformantis animam rationalem verbo virtutis aeternae, secundo modo ratione fidei intellectum humanum veritati aeternae subordinantis, de qua fide scriptum est, quod stat in saeculum, et de veritate, quod stat et invalescit in aeternum, tertio modo ratione caritatis filios adoptionis a reprobis dividentis, quae caritas secundum Apostolum I Cor. 13 numquam excidit veris, caritas proprie stabit in bono, sed quia hominum viae fundantur in veritate iustitiae fidei, ideo etiam firmatur in vero. Ecce, qualiter triplex est unitas ecclesiae, scilicet materialis, formalis et finalis! Primo modo omnes baptizati sive schismatici sive haeretici fideliter indivisi faciunt unam ecclesiam; secundo modo omnes cuiuslibet temporis fideles sive baptizati sive non baptizati sunt eiusdem ecclesiae; tertio modo soli praedestinati sive finaliter electi faciunt unam ecclesiam. Primam unionem repraesentat aenigma peripheriae blaveae, secundam aenigma peripheriae viridis, tertiam aenigma peripheriae rubeae in circulo figurae propositae secundum intellectum ad imaginationem reflexum.

(31) Et quia Christus est humani generis redemptor, quod genus fuit in rectitudine naturae per gratiam supervestite conditum et per hanc naturalem gratuitamque iustitiam in oboedientia cultus divini et praesidentia suorum inferiorum ordinatum, ideo christiformis ecclesiae principatus est geminus, scilicet sacerdotalis et regalis, quorum primus principaliter per legem veritatis, ut elicitur ex Malachia, secundus per legem gratiae et bonitatis, quae est caritas seu dilectio miserans, prout elicitur ex illo Ioann. ultimo: Petre, amas me? Pasce oves meas, et Act. 20: Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus regere ecclesiam Dei. Lex autem veritatis consistit in duobus, scilicet doctrina et sacrificio; nam sacrificium infirmitati et errori intellectus succurrit et eum quasi caecum manducit, doctrina vero intellectum ab errore liberat et ita ipsum illuminat, ut per illuminatos propriae mentis oculos viam salutis apprehendere queat. Ergo sacrificium est prius doctrina, sicut ducatus alicuius caeci ducatu proprio visu post caecitatem illustrati et sicut nox praecedit diem in ordine ex surrectione a somno ad vigiliam et potentia actum generationis habitus ex privatione. In signum eius sacrificia consistunt principaliter in signis eruditionis sensibilis, doctrina vero sit principaliter in manifestatione intelligibilis veritatis. Unde sicut experientia ex sensu et memoria collecta est via ad scire omnia humana, ita assuefactio sacrificiorum mysteria fidei salutaris potentialiter innuentium est via ad fidei explicitae doctrinam. Et ideo sicut fides doctrina iustificat secundum actum, ita fides in sacrificio implicata iustificat secundum potentiam. Inde est, quod Christus prius constituit suos apostolos sacerdotes sacrificaturos quam gentes docturas. Et quia ssacrificium disponit ad legis divinae scientiam, sicut removens prohibens ad formae introductionem, eo, quod sacrificium offert gratiam purgatoriam peccati per necessitatem contracti per hoc, quod est remedium pollutionis, quam seminat originalis peccati traductor, possitque dispositio separari et suspendi ab habitu, in quem ordinatur, ideo non est absurde, quod nonnulli fiunt sacerdotes ordinandi praecise ad officium sacrificii, cuius modi sunt monastici et reliqui presbyteri non curati aut praelati.

(32) Ad hoc singula, quae praemittuntur, sunt introducta, ut ex eis finaliter possit elici reformationis ecclesiasticae in capite et in membris, pro qua Basiliense concilium est congregatum, salubris regula, cuius id sit principium, quod eadem sunt principia reparationis et primariae instaurationis. Cum ergo hoc sit regulare sacerdotium, quod ratione sacerdotii innititur legi veritatis, ratione regni legi finalis gratiae et bonitatis, ideo necesse est, quod sacerdotium per abusum legis divinae et sacrorum a suo primordio lapsum redintegratur et regnum per anarchiam, concupiscentiam carnis et superbiam vitae a caritate pastorali devium reordinetur. In primo lapsu enim caret spei et fidei rectitudo, in secundo caritatis gratitudo et ita, prout dolor, totius trinitatis recreatae quaelibet deiformitas et iustitia. Sacrificate ergo deinceps sacrificium iustitiae omnes, qui speratis in domino! Intendite in praecepta legis et erudimini, qui iudicatis terram stantes in fide indubia! Et vos pastores, pascite gregem vestrum voluntarie non turpis lucri gratia aut ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo!

(33) Itaque deinceps non electio sinistra cardinalium, sed ordinatio Spiritus sancti decreta a concilio generali papam ecclesiae praeficiat et papa sic ecclesiae praefectus in caritate trinae confessionis sui praedecessoris, Petri, oves et agnos Christi pascere satagat, pascere, dico, id est in pascua viae salutaris per ordinatam legis evangelicae et apostolicae dispensationem custodiat, infirma ecclesiae membra per media proportionaliter gubernando et omne fermentum huic ordini repugnans expurgando ac per hoc exemptiones praeter necessitatem iuri ordinario episcoporum et pastorum inferiorum praeiudiciales revocando, numerum, pondus et mensuram in suis provisionibus sacramentalibus et beneficialibus servando ac er hoc pluralitatem beneficiorum, dignitatum et officiorum de iure communi incompatibilem pluribus et non uni dando vel commendando, exactores et iudices impios sub moderamine equitatis caritative compescendo, gratias exspectativas cum universis suis annexis exorbitantiis in gratias retributivas laborantium in vinea domini commutando et ita licium religioni Christianae noxiarum fomitem a regno pacifico Christi, qui est pax nostra, funditus eradicando.

(34) Supposita figura thearchiae archetypae universorum iuxta expositionem in ea notam ad oculum demonstrativa satisfieri potest perorative quaestionibus a beato Thoma in eius Summa contra gentiles ordine, qui sequitur, notatis et hoc concorditer ad responsiones suas.

(35) Quaerit itaque primo, quid sit officium sapientis, et respondet, quod docere veritatem et redarguere falsitatem, ut dicit Philosophus I Elenchorum, sicut patet in dicta figura, quae est speculum omnis veritatis, cui dissimile est omne falsum.

(36) Deinde quaerit paucis interpositis, quae pertinent ad modum procedendi, an veritas divina sit a nobis rationaliter investiganda, et respondet, quod non relucet expresse in rebus sensibilibus, a quibus humana ratio sumit originem, cuius modi est veritas fidei eo, quod illa figura thearchica praebet lumen essentiale gloriae et notionale gratiae, quod est supernaturale.

(37) Deinde quaerit, an ratio naturalis possit contrariari fidei, et respondet, quod non, cum Aristoteles dicat I Ethicorum, quod omne verum vero consonat semper propter essentialium notionalium et causalium divinae perfectionis attributorum in proposita figura conexionem.

(38) Deinde quaerit, qualiter se habeat ratio humana ad veritatem fidei, et respondet, quod verisimiliter in quadam repraesentatione vestigiali usque ad notionem divinae substantiae non pertingente, prout indicat radiorum causalium a circumferentia illius praefigurati sigilli seu exemplaris respectu totius circumferentiae inaequalitas et elongatio.

(39) Deinde quaerit, an Deum esse sit per se notum an demonstrabile, et respondet, quod est increatum, et proprium Dei est per se ex natura rei notum, sed quoad nos, quia est Dei, quod communiter enuntiatur per actum compositionis, ex suis effectibus demonstrabile, quo modo potest demonstrari ipsum VIII Physicorum et XII Metaphysicae ex motu et II Metaphysicae ex ordine terminationis causarum efficientium, prout etiam potest videri in dicta figura, ubi radii linearum causalium manuducunt oculum videntis eos ad cognitionem originis, unde procedunt.

(40) Deinde quaerit, si Deus sit aeternus, et respondet, quod sic, quia immobiliter interminabilis, prout indicat peripheria propositae figurae circularis.

(41) Deinde quaerit, an sit Deus expers potentiae passivae, et respondet, quod sic, quia immobilis; ex eo supponit, quod, ut indicat dicta figura in spatio albo significante purum esse depicta, praevenit omnem ordinis subiectum sub ambitu praedicti circuli centraliter comprehensi et in obscuritate nigredinis significantis tenebras negationes essentia, ex qua oritur omnis creatura substrati vilitatem.

(42) Deinde quaerit, an Deus sit purus actus, et respondet, quod sic; ubi nulla est potentia, ibi actus est naturae alienae impermixtus et per consequens purus, sicut album illud, in quo describitur illa figura, est nigredini impermixtum.

(43) Deinde quaerit, an Deus sit materia, et respondet, quod non, quia illa substantiatur per naturam potentiae subiectivae; ideo fundatur primo et principaliter sua essentia in umbra centrali praedicti circuli prope nihil.

(44) Deinde quaerit, an in Deo sit compositio, et respondet, quod non, ex quo, ut patet in figura, esse divinum est originale et infinitum praeveniens et supergrediens malitiam divisam ipsum negationis esse componibiliter numerantis.

(45) Deinde quaerit, an in Deo sit violentum aut praeter naturam, et respondet, quod non, ex quo, ut patet in circularitate figurae, non habet contrarium aut aliquid superius, a quo possit pati sive cogi, sed est totaliter simplex ratione suae essentiae, quae ipsa est natura.

(46) Deinde quaerit, an Deus sit corpus, et respondet, quod non, quia immobile, immateriale, simplex, sicut patet ex dictis.

(47) Deinde quaerit, an Deus sit sua essentia, et respondet, quod sic, sicut patet in exemplari proposito, quod figura circularis est linea circularis. Licet enim dicat Philosophus, quod in physicis aliud sit magnitudo et magnitudinis esse, tamen, si consideretur esse mathematicum circuli, id est circulus, id est quiditas suae figurae et linea circularis, in quo est subiective; si enim differret a sua essentia, cum essentia sit forma, quae est habentis eam actus, esset in eo compositio potentiae et actus.

(48) Deinde quaerit, an Deus sit suum esse, et respondet, quod sic, quia est forma subsistens in se ipsa originaliter et ita per modum circuli ad semet ipsam conversa, ut idem sit principium essendi de essentia et finis existendi, id est subsistentia seu existentia. Ubi enim haec differunt, essentia est potentia subiectiva respectu ipsius esse, quod intelligo de natura immateriali secundum hypothesim philosophorum dicentium substantias spirituales per simplicem emanationem fluere a datore formarum et per reflexionem ipsius esse fluentis a termino suae quiditatis subsistentiam accipere ad modum, quo radius reflectitur supra se conectens finem principio, prout dicit Albertus Super Dionysium.

(49) Deinde quaerit, an in Deo sit accidens, et respondet, quod non eo, quod illud sequitur esse completum substantiae faciendo compositionem cum ea et inhaerendo sibi ut subiecto, cuius modi potentia subiectiva non est in Deo et, sicut denotat figura, nihil potest ei addi per modum casus et umbrae verae aeternitatis, cuius modi est accidens.

(50) Deinde quaerit, an Deus possit substantialiter designari, et respondet, quod non eo, quod illud designans non possit causari a causa extrinseca, cuius nulla est respectu Dei, nec a causa intrinseca salva Dei simplicitate in proposita figura per simplicitatem figurae circularis designata, ex quo designans est in designato, ut actus in potentia, secundum quam non possit causari inferendo ei actum et potentiam, nisi esset in eo compositio ex actu et potentia.

(51) Deinde quaerit, an Deus sit in sermone, et respondet, quod non, quia incompositus et ens per essentiam et substantialiter indesignabilis.

(52) Deinde quaerit, an Deus sit esse formale omnium, et respondet, quod non, quia est suum esse incommiscibiliter seu incomponibiliter et interminabiliter in se subsistens, sicut circulus non potest ad aliud terminari.

(53) Deinde quaerit, an Deus sit forma alicuius corporis, et respondet, quod non ex iam dictis. Sic enim esset essentia materialis et finita et mobilis per accidens et non, sicut indicat proposita figura, liber a tenebris privationis et potentiae.

(54) Deinde quaerit, an Deus sit perfectus, et respondet, quod non quidem participative et passive quasi complete factus, sed active quasi omnia perficiens et nullum habens defectum; ex hoc, ut indicat figura circularis, est purus actus, cui non potest fieri additio.

(55) Deinde quaerit, quomodo creatura assimuletur Deo, et respondet, quod per imitationem ad modum, quo effectus imitatur dispositionem suae causae; nam in proposita figura radii causales deferunt similitudinem suae lucis, unde descendunt.

(56) Deinde quaerit, quae nomina possint de Deo praedicari, et respondet, quod ea proprie inferunt perfectionem simpliciter, cuius modi sunt nomina transcendentia ad nullum genus entis creati determinata, nullum defectum significantia, ex quo, sicut patet in figura, Deus est ens increatum et infinitum.

(57) Deinde quaerit, an multitudo nominum Deo attributorum deroget suae simplicitati, et respondet, quod non, ex quo illa pluralitas non variat substantiam suarum impositionum, sed qualitates, quae sunt rationes significandi proportionatae nostro modo intelligendi, sicut in praedicta figura pluralitas radiorum a peripheria circuli ad centrum descendentium non diversificat substantiam basis intelligibiliter visibilis, ut inquit Albertus.

(58) Deinde quaerit, an nomina huiusmodi possint praedicari de Deo et creaturis aequivoce, univoce aut analogice, et respondet, quod non aequivoce a casu, quia sic non ducent creaturam in notitiam creatoris, neque synonyme propter diversitatem rationum significandi, a quibus imponuntur, sed analogice eo modo, quo exemplatum a posteriori imitatur formam sui exemplaris.

(59) Deinde quaerit, an Deus sit vere complexe significabilis, et respondet, quod sic, quia complexio est in rationibus intelligendi, quae sunt in intellectu componente et dividente secundum Philosophum VI Metaphysicae. Sicut enim salva identitate indivisa obiecti visibiles eius imaginationes multiplicantur in speculo fracto, ita salva unitate divinae veritatis in se ipsa relucet varie in diversis intelligibilibus creatis.

(60)  Deinde quaerit, an Deus sit bonus et bonitas, in quo nullum est malum, sed omnis boni bonum, et respondet, quod sic, quia omnimode perfectus, simplicissimus, intra et extra diffusivus sine impedimento potentiae puritatem suae actualitatis quomodolibet obtenebrantis et in identitate essentiae et esse suae habentis et habiti sive quo est et quod est, nedum indeficiens in se, sed etiam causa exemplaris aliorum participative bonorum, prout clare indicat proposita figura ratione circuli essentialia, scilicet essentiam, vitam intellectivam, unitatem, veritatem, bonitatem, identificantis et ratione linearum notionalium et causalium suam fecunditatem intus et extra bonificativam causantis. Ita participata similitudine boniformatur, quicquid suscipit impressionem illarum linearum desuper causalium.

(61) Deinde quaerit, an Deus sit unus et infinitus, et respondet, quod sic, quia in se et a quolibet alio interminabiliter indivisus, prout ostendit circuli simplicitas. Nam si essent plures dii, essent plura infinita in actu et summa bona et necesse absoluta, quod est impossibile; et si esset quomodolibet finitus, non esset omnimode perfectus, ex quo finito potest fieri additio.

(62) Deinde quaerit, an Deus sit intelligens an suum intelligere sit sua essentia, per quam primo se intelligit perfecte et secundario alia a se nedum communiter, sed proprie, sive sint existentia sive non existentia sive singularia sive universalia sive bona sive mala sive nobilia sive vilia sive contingentia sive necessaria sive complexa sive incomplexa sive finita sive infinita sive conceptus sive intellectus sive motus voluntatis, et hoc intuitu simplici sive discursu aut compositione et divisione rationis, et respondet ad haec omnia distincte et divisim affirmative, quod sic, ex quo. ut indicat portio rubea praedictae figurae, per quam denotatur in circumferentia bonitatis intellectualis, ipse est ens immateriale habens esse pure actuale idem cum sua essentia, et ideo, quia in intellectibus intelligere est esse, eadem ratione est ipse sua intelligentia per se ipsam intelligens, quicquid habet et praehabet in sua intellectuali luce. Habet autem primo suas perfectiones absolutas et intrinsecas et secundario praehabet rationes exemplares omnium quomodolibet causabilium et producibilium extra se sive immediate sive per ministerium causarum mediarum, ex quo sua causalitas pertingit usque ad ultimos effectus, et quia idem est index recti et obliqui eo modo, quo privationes et defectus sunt cognoscibiles, ipsos cognoscit, et quia suus actus intelligendi est in aeternitate omnes differentias temporis uniformiter ambiente, idcirco unio simplici intuitu cognoscit temporalia intemporaliter, contingentia immobiliter, futura praesentialiter, et sic de aliis, servata veritate intelligibili cuiuslibet intelligibilis secundum exigentiam suae propriae condicionis.

(63) Deinde quaerit, quomodo multitudo intelligibilium sit in Deo, et respondet, quod, sicut visibilia praeexistunt in uno fontali lumine radios causales eorundem originaliter praehabente et sicut plura particulariter formabilia praesunt in una universali forma artis formatricis; etenim unitas entis increati excedit pluralitatem entium creatorum, sicut ambitus circuli omnes figuras angulares sub eodem descriptibiles, ut inquit Albertus et potest patere, sicut in figura proposita.

(64) Deinde quaerit, an Deus sit veritas, puta prima et summa, et respondet, quod sic, quia exemplar omnis creatae veritatis, siquidem veritas intellectus componentis et dividentis mensuratur per conformitatem sui ad esse et non esse rei, et hoc ulterius resolvitur ad veritatem increatam tamquam ad mensuram primam et irresolubilem, quae identificatur originali principio et summitati divini esse, sicut patet in portionibus blavea, viridi et rubea eiusdem circuli.

(65) Deinde quaerit, an Deus sit volens, et respondet, quod sic, quia bonum intellectum movet appetitum sibi proportionatum, sicut bonum sensibile appetitum sibi appropriatum; huius autem appetitus intellectus dicitur voluntas. In signum cuius in proposita figura est triangulus proprius aequidistanter circulum tangens, quorum angulorum primus subiunctus proportioni seu arcui blaveo dicitur memoria fecunda, secundus subiunctus arcui viridi dicitur intellectus, tertius subiunctus arcui rubeo voluntas, nempe appetitus notionalis et causalis boni et finis dicitur voluntas.

(66) Deinde quaerit, an voluntas Dei sit eius essentia ab eo principaliter volita, quo actu volendi vult simul alia sine multitudinis volitorum ad unitatem volentis et principalis voliti repugnantia, inter quae volita sunt singularia et nondum existentia, et respondet, quod sic eisdem rationibus, quae praemissae sunt de modo intelligendi divino; ex quo coincidunt essentialiter et concurrunt in actu intelligendi practico.

(67) Deinde quaerit, an Deus de necessitate velit se et contingenter alia a se, et respondet, quod suum esse et suam bonitatem vult de necessitate absoluta, sed alia a se vult de necessitate condicionata, quae non repugnat contingentiae rei volitae, sicut supposito hoc contingente Sortes currit necessario, sequitur, quod moveatur, quomodo dicit Aristoteles, quod omne, quod est, quando est, necesse est esse semper manifeste compositionis enuntiabilium praesentialiter concurrentium, quae est necessitas ut nunc, qua necessitate Deus in suo nunc praesentialitatis aeternae praevidet et praedestinat futura contingentia, ex qua necessitate non sequitur necessitas simpliciter.

(68) Deinde quaerit, an Deus possit velle impossibile, et respondet, quod non, quia illud implicat idem simul esse et non esse suae pure innegabili veritati essendi dissimile. Voluntas autem Dei non fertur extra se nisi ad bonum deiforme. In signum rei diameter causalis descendens ab angulo notionali divinae bonitatis est conformiter ut arcus, unde oritur rubea.

(69) Deinde quaerit, an divina voluntas tollat contingentiam a rebus imponens ipsis necessitatem absolutam, et respondet, quod non eo, quod voluntas talium volibilium secundariorum et non adaequatorum est consequens rationem congruentiae et habitudines eorum ad volitum Dei primarium sibi adaequatum. Et amplius modo constat, quod huiusmodi volibilia extrinseca sunt vario modo divinae bonitati assimulata. Ex hoc patet, quod causalis voluntatis Dei potest ratio assignari, licet non causa, ex quo posterius non potest esse causa priorum.

(70) Deinde quaerit, an in Deo sit liberum arbitrium, et respondet, quod sic, quia liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, cuius actus est electio mediorum subfinaliter bonorum, cuius modi sunt omnia bona creata. In signum eius ipsis utimur et non fruimur. Hanc libertatem indicat immaterialis independentia increati spiritus, ubi vult spirantis, quae satis patet in proposita figura iuxta modum praedictum.

(71) Deinde quaerit, an in Deo sint passiones affectuum, et respondet, quod non secundum esse generis propter hoc, quod nullo modo est in potentia, neque secundum esse differentiae specificae, quo dependet ab obiecto, sunt in eo passiones materiales aut visibiles, cum sit omnino immaterialis, neque etiam intelligibiles aliquid imperfectionis includentes, cuius modi sunt passiones desiderii distantis ab actu operato, sed sunt in eo amor et delectatio, secundum quod sunt perfectiones immediate voluntatis in summo bono quietatae, prout indicat arcus et anguli rubeorum conexio, quae maior secundum Aristotelem facit exstasim in hoc, quod communicat se foras per repraesentandum ordinem finalis providentiae descendentem ab illo angulo rubeo ad centrum praedicti sigilli thearchici.

(72) Deinde quaerit, an in Deo sint virtutes, et respondet, quod non secundum esse generis, quod est habituale medium inter potentiam et actum purum, nec secundum esse speciei virtutes morales aut intellectuales acquisitae propter earum actualem imperfectionem et potentialitatem, sed praehabet harum virtutum intellectualium exemplares facultates, cum sit secundum auctorem Libri de causis virtus virtutum, prout manifeste declarat proposita figura, inquantum conectit suo modo circulari bonum supra verum et unum et e converso obiectum quodlibet eorum cuilibet potentiae notionali et causali dictae hierarchiae.

(73) Deinde quaerit, an Deus possit velle malum, et respondet, quod non eo, quod non est volibile nisi sub specie boni, quae, quia non vere, sed ficte est in malo, idcirco voluntas non vult malum nisi seducta per errorem, qui in Deo cadere non potest, cum sit pura veritas, ut patet in figura praefata supra spatium album repraesentans purum esse coincidens cum uno, vero et bono depicta.

(74) Deinde quaerit, an Deus possit cuiusque rei habere odium, et respondet, quod non directe, cum nil sit per se odibile nisi malum, quod est tantum privative et indirecte cognoscibile, ac per hoc, cum nil ametur vel odiatur nisi cognitum, non potest per se et directe malum a Deo odiri, sed bene indirecte et consequenter, siquidem eadem voluntate quis amat unum ipsorum et odit alterum.

(75) Deinde quaerit, an deus sit vivens et vita sempiterna, et respondet, quod sic, quia intellectus intelligere autem est vivere secundum Philosophum XII Metaphysicae, cui concordat auctor Libri causarum dicens, quod vita est actus communissimus fluens ab actu terminante huiusmodi exercitium actus communis in puro actu omnimode fecundo ratione conclusionis omnis potentiae, cuius modi est Deus, sicut patet ex dictis.

(76) Deinde quaerit, an Deus sit beatus et sua beatitudo omnem aliam beatitudinem excedens, et respondet, quod sic, quia uniens et realiter in fruitione sui boni omnium bonorum aggregatione fontaliter perfecti, in qua fruitione idem est fruens et fruibile, et ideo summa unio potentiae et actus feliciter satiantis, de qua degenerant aliae felicitates perturbatae, sicut particulare ab universali et accommodatum a proprio atque augmentabile ab inaugmentabili, ut patet in circulo figurae propositae, cui linea potest fieri additio actu; figurae angulares sub ea ad participationem capacitatis circularis aspirantes sunt in infinitum circa capacitatem eiusdem circuli multiplicabiles.

(77) Ex his omnibus patet, quod totum fundamentum divinarum perfectionum est hoc, quod Deus est prima natura essendi praeveniens et superveniens omnem negationem essentialem, sive sit privans sive negans. Unde fit, quod ratione suae primitatis excludit omnem dependentiam intrinsecam aut extrinsecam et ratione suae summitatis excludit omnem participatam deficientiam, et ita est pura essentia simpliciter in se subsistens, quae nullo modo potest a se dividi, et ideo est aeterna et omnimode necessaria. Cuique ratione suae consistentiae finalis in se ipsa idem est principium et finis sive alpha et omega, ac per hoc nulla sibi potest fieri additio, et ita est infinita per negationem ei participantis vel participabilis finis et qui nullo modo est in potentia; idcirco est immobilis et omnis infecunditatis expers ut puta actus purus sine impedimento, intra se semper vigilans et supra se vitaliter conversus et ita vivens et intelligens dicente auctore Libri causarum, quod omnis intelligentia redit supra suam essentiam per actum intelligendi reditione completa. Hoc quidem distat inter intellectuale vivere et cognoscere, quod vita exoritur a suo fontali principio, sed actus cognitionis refluit ad illud principium; unde fit, quod intelligere est quoddam notionale pati reciprocum, ubi haec differunt. Nihil enim aliud est intelligere quam ipsum intelligibile per formam seu speciem eiusdem vitaliter percipere, quod est actum vitae a formis intelligibilibus habitualiter pati, quae, licet non sit in Deo secundum modum passionis, est tamen in eo per modum formalis actionis et finalis terminationis, et quia Deus nedum est fecundus intra se, sed etiam extra se, et hoc infinite, ideo definivit se supra faciem potentiae et negationis ad esse ordinabilium communicando eis similitudines suae essentiae, vitae et intelligentiae, unitatis, veritatis et bonitatis, memoriae, intelligentiae, voluntatis nec non effectivae, formalis et finalis causalitatis, omnia, ad quae huiusmodi similitudines pervenerint, antecedenter cognoscens et ea ut media reducibilia ad se ut ad finem, propter quem sunt, immediate vel mediate facta eligens seu utiliter volens. Etenim sicut emanatio eius intrinseca propter eius simplificam infinitatem redit ad suum principium, ita emanatio eius extrinseca propter eius retransitivam in imagine iam dictae reciprocationis infinitatem reflectitur finaliter ad se ipsum tamquam ad omnis boni bonum, et ideo verae felicitatis principale obiectum a Deo essentialiter et ab aliis participative possessum.

(78) Et tantum de primo!

 

Ista figura dicitur sigillum aeternitatis, quia est verum exemplar omnis scientiae et artis,

prout introductorie patet in quodam tractatu de eius interpretatione supra posito.