B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Libri scholastici imperatoris Maximiliani
ca. 1465 - 1471
     
   


L i b e r   i n s t i t u t i o n i s
i m p e r a t o r i s   M a x i m i l i a n i   I


D i s t i c h a   C a t o n i s
f o l .   8 r   -   1 4 v

Praefatio
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV


____________________________________________

 
[Praefatio]

[fol. 8r] Cum animadverterem quam plurimos homines graviter errare in via morum, succurrendum et consolendum opinioni eorum me fore existimavi, maxime ut gloriose viverent et honorem contingerent. Nunc te, fili carissime, docebo quo pacto mores animi tui componas. Igitur mea praecepta ita legito ut intelligas. Legere enim et non intelligere est negligere.
Itaque
1
Deo supplica.
2
Parentes ama.
3
Cognatos cole.
4
Foro te para.
5
Datum serva.
6
Mutuum da.
7
Cui des videto.
8
Cum bonis ambula.
9
Antequam voceris ad consilium ne accesseris.
10
Conviva raro.
11
Mundus esto.
12
Quod satis est dormi.
13
Saluta libenter.
14
Coniugem ama.
15
Maiori cede.
16
Minori parce.
17
Iusiurandum serva.
18
Magistratum metue.
19
Vino te tempera.
20
Verecundiam serva.
21
Pugna pro patria.
22
Rem tuam custodi.
23
Diligentiam adhibe.
24
Nihil temere credideris.
25
Meretricem fuge.
26
Familiam cura.
27
Ignaviam fugito.
28
Legito libros.
29
Quae legeris memento.
30
Liberos erudi.
31
Blandus esto.
32
Irasci ab re noli.
33
Neminem irriseris.
34
In iudicium adesto.
35
Ad praetorium stato.
36
Consultus esto.
37
Virtute utere.
38
Trocho lude.
39
Boni benefacito.
40
Litteras disce.
41
Maledictus ne esto.
42
Aliena noli concupiscere.
43
Aequum iudica.
44
Parentes patienter vince.
45
Mino[fol. 8v]rem ne contemnas.
46
Nil arbitrio virium feceris.
47
Patere legem, quam ipse tuleris.
48
Beneficii accepti memor est.
49
Pauca in convivis loquere.
50
Miserum noli irridere.
51
Ad studium agita.
52
Nil mentiri.
53
Illud stude agere quod iustum est.
54
Libenter amorem ferto.

 
Liber I

1.1
Si deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

1.2
Plus vigila semper, ne somno deditus esto;
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

1.3
Virtutem primam esse puto conpescere linguam;
Proximus ille deo, qui scit ratione tacere.

1.4
Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:
Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse.

1.5
Si vitam inspicias hominum, si denique mores,
Cum culpas alios: nemo sine crimine vivit.

1.6
Quae nocitura tenes, quamvis sint cara, relinque:
Utilitas opibus praeponi tempore debet.

1.7
Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

1.8
Nil temere uxori de servis crede querenti:
Saepe etenim mulier, quem coniunx diligit, odit.

1.9
Cumque mones aliquem nec se velit ille monere,
Si tibi sit carus, noli desistere coeptis.

1.10
Contra verbosos noli contendere verbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

1.11
 [fol. 9r] Dilige sic alios, ut sis tibi carus amicus,
Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.

1.12
Rumores fuge, ne incipias novus autor haberi,
Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

1.13
Rem tibi promissam certam promittere noli:
Raro fides ideo, quia multi multa loquuntur.

1.14
Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento;
Plus aliis de te quam tu tibi credere noli.

1.15
Officium alterius multis narrare memento,
Atque aliis cum tu benefeceris, ipse sileto.

1.16
Multorum cum facta senex et dicta recenses,
Fac tibi succurrant, iuvenis quae feceris ante.

1.17
Ne cures, si quis tacito sermone loquatur;
Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.

1.18
Cum fueris felix, quae sunt adversa caveto:
Non eodem cursu respondent ultima primis.

1.19
Cum dubia et fragilis sit nobis vita tributa,
In mortem alterius spem tu tibi ponere noli.

1.20
Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,
Accipito placide, pleneque laudare memento.

1.21
Infantem nudum cum te natura creavit,
Paupertatis onus patienter ferre memento.

1.22
Ne timeas illam, quae vitae est ultima finis:
Qui mortem metuit, quod vivit, perdit idipsum.

1.23
Si tibi pro meritis nemo respondet amicus,
[fol. 9v] Incusare deum noli, sed te ipse coerce.

1.24
Ne tibi quid desit, quaesitis utere parce,
Idque, quod serves, semper tibi desse putato.

1.25
Quod praestare potes, ne bis promiseris ulli,
Ne sis ventosus, dum vis bonus ipse videri.

1.26
Qui simulat verbis non corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte.

1.27
Noli homines blando nimium sermone probare:
Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

1.28
Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quae possint inopem defendere vitam.

1.29
Quod vile est carum, quod carum uile putato:
Sic tibi nec cupidus nec avarus nosceris ulli.

1.30
Quae culpare soles, ea ne tu feceris ipse:
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.

1.31
Quod iustum est petito vel quod videatur honestum;
Nam stultum est petere quod iure possit negari.

1.32
Ignotum tu tibi noli praeponere notis:
Cognita iudicio constant, incognita casu.

1.33
Cum dubia incertis versatur vita periclis,
Pro lucro tibi pone diem, quicumque laboras.

1.34
Vincere cum possis, interdum crede sodali:
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

1.35
Ne dubites cum magna petas impendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros.

1.36
 [fol. 10r] Litem inferre cave cum quo tibi gratia iuncta est,
Ira odium generat, concordia nutrit amorem.

1.37
Servorum ob culpam cum te dolor urget in iram,
Ipse tibi moderare, tuis ut parcere possis.

1.38
Quem superare potes, interdum vince ferendo,
Maxima enim morum semper patientia virtus.

1.39
Conserva potius, quae sunt iam parta labore:
Cum labor in damno est, crescit mortalis egestas.

1.40
Dapsilis interdum notis et caris amicis
Cum fueris felix, semper tibi proximus esto.

 
Liber II

Telluris si forte velis cognoscere cultus,
Virgilium legito, quodsi mage nosse laboras
Herbarum vires, Macer tibi carmine dicet.
Si Romana cupis et Punica noscere bella,
Lucanum quaeras, qui Martis proelia dicet.
Si quid amare libet vel amare discere legendo,
Nasonem petito; sin autem cura tibi haec est,
Ut sapiens vivas, audi quae discere possis,
Per quae semotum vitiis deducitur aevum.
Ergo ades et quae sit sapientia disce legendo.


2.1
Si potes, ignotis etiam prodesse memento:
Utilius regno meritis acquirere amicos.

2.2
Mitte archana dei per celum inquirere quid sit,
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.

2.3
Linque metum leti: nam stultum est tempore mori
<Dum mortem metuas, amittere gaudia vitae.>

2.4
 [fol. 10v] Iratus de re incerta contendere noli,
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.

2.5
Fac sumptum propere, dum res desiderat ipsa:
Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut res.

2.7
Quod pudeat, socius prudens celare memento,
Ne plures culpent id quod tibi displicet uni.

2.6
Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:
Tuta mage est puppis, modico quae flumine fertur.

2.8
Nolo putes pravos homines peccata lucrari:
Temporibus peccata latent, et tempore patent.

2.9
Corporis exigui vires contemnere noli:
Consilio pollet, cui vim natura negavit.

2.10
Quem scieris non esse parem tibi, tempore cede:
Victorem a victo superari saepe videmus.

2.11
Adversum notum noli contendere verbis:
Lis minimis verbis interdum maxima crescit.

2.12
Quod deus intendat, noli perquirere sorte:
Quod statuat de te, sine te deliberat ipse.

2.13
Invidiam nimio cultu vitare memento:
Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.

2.14
Esto animo fortis, dum sis damnatus inique:
Nemo diu gaudet, qui iudice vincit iniquo.

2.15
Litis praeteritae noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est.

2.16
Non te collaudes, nec te culpaveris ipse:
[fol. 11r] Hoc faciunt stulti, quos gloria vexat inanis.

2.17
Utere quaesitis modice: dum sumptus abundat,
Labitur exiguo, quod partum est, tempore longo.

2.18
Insipiens esto, cum tempus postulat aut res,
Stultitiam simulare ioco, prudentia summa est.

2.19
Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritiae; nam sunt contraria vitae.

2.20
Noli tu cuidam referenti credere semper:
Exigua est tribuenda fides, quia multi multa loquuntur.

2.21
Quod potu peccas, ignoscere tu tibi noli,
Nam nullum crimen vini est, sed culpa bibentis.

2.22
Consilium archanum tacito committe sodali,
Corporis auxilium medico committe fideli.

2.23
Successus dignos noli tu ferre moleste:
Indulget fortuna malis, ut laedere possit.

2.24
Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos;
Nam lenius laedit, quidquid praevidimus ante.

2.25
Rebus in adversis animum submittere noli,
Spem retine: spes una hominem nec morte relinquit.

2.26
<Rem, tibi quam noris aptam, dimittere noli:
Fronte capillata, post est Occasio calva.>

2.27
Quod sequitur specta quodque imminet ante videto:
Illum imitare deum, qui partem spectat utramque.

2.28
Fortius ut valeas, interdum parcior esto:
Pauca voluptati dabentur, plura saluti.

2.29
Iudicium populi numquam contempseris unus,
Ne nulli placeas, si vis contemnere multos.

2.30
 [fol. 11v] Sit tibi praecipue, quod primum est, cura salutis:
Tempora ne culpes, cum sit tibi causa doloris.

2.31
Somnia ne cures, nam mens humana quod optat,
Dum vigilat, sperat, per somnum cernit id ipsum.

 
Liber III

Hoc quicumque velis carmen cognoscere lector,
Haec praecepta feras, quae sunt gratissima vitae.

3.1
Instrue praeceptis animum, ne discere cesses;
Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.
Commoda multa feres, sin autem spreverit illud,
Non me lectorem, sed te neglexeris ipse.


3.2
Cum recte vivas, ne cures verba malorum:
Arbitrii nostri non est ut quisque loquatur.

3.3
Productus testis, salvo tamen ante pudore,
Quantumcumque potes, celato crimen amici.

3.4
Sermones blandos blaesosque cavere memento:
Simplicitas veri fama est, fraus ficta loquela.

3.5
Segnitiem fugito, quae vitae ignavia fertur;
Nam animus languet, consumit inertia corpus.

3.6
Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

3.7
Alterius factum aut dictum ne carpseris umquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.

3.8
Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato
Augendo serva, ne sis quem fama loquatur.

3.9
Cum tibi divitiae superent in fine senectae,
[fol. 12r] Munificus facito vivas, non parcus amicus.

3.10
Utile consilium dominus ne despue servi
Nullius sensum, si prodest, tempseris umquam.

3.11
Rebus et in censu si non est quod fuit ante,
Fac vivas contentus eo, quod tempora praebent.

3.12
Uxorem fugias ne ducas nomine dotis,
Nec retinere velis, si coeperit esse molesta.

3.13
Multorum disce exemplo quae facta sequaris,
Quae fugias, vita est nobis aliena magistra.

3.14
Quod potes, id tempta: ne pondere pressus
Succumbat labor, et frustra temptata relinquas.

3.15
Quod nosti factum non recte, noli silere,
Ne videare malos imitari velle tacendo.

3.16
Iudicis auxilium sub iniqua lege rogato,
Ipsae etiam leges cupiunt, ut iure regantur.

3.17
Quod merito pateris, patienter ferre memento,
Cumque reus tibi sis, ipsum te iudice damna.

3.18
Multa legas facito, perlecta perlege multa,
Nam miranda canunt, sed non credenda poetae.

3.19
Inter convivas fac sis sermone modestus,
Ne videare loquax, dum vis urbanus haberi.

3.20
Coniugis iratae noli tu verba timere,
Nam lacrimis struit insidias, cum femina plorat.

3.21
Utere quaesitis, sed ne videaris abuti:
Qui sua consumunt, cum desunt, aliena sequuntur.

3.22
 [fol. 12v] Fac tibi proponas mortem non esse timendam,
Quae bona si non est, finis tamen illa malorum.

3.23
Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento;
Namque malum est non velle pati nec posse tacere.

3.24
Dilige non aegras caros pietate parentes
Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.

 
Liber IV

Securam quicumque cupis deducere vitam
Nec vitiis animum habere, quae moribus obsint,
Haec praecepta tibi semper relegenda memento:
Invenies aliquid +quod te vitare magistro+.


4.1
Despice divitias animo si vis esse beatus,
Quas qui suspiciunt, mendicant semper avari.

4.2
Commoda naturae nullo tibi tempore desunt,
Si contentus eo fueris, quod postulat usus.

4.3
Cum sis incautus nec rem ratione gubernes,
Noli fortunam, quae non est, dicere caecam.

4.4
Dilige denarium, sed parce delige formam.
Quem nemo sanctus nec honestus optat habere.

4.5
Cum fueris felix, corpus curare memento:
Aeger dives habet nummos, sed non habet ipsum.

4.6
Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.

4.7
Res age quae prosunt, rursus vitare memento,
In quibus error inest nec spes est certa laborum.

4.8
Quod donare potes gratis, concede roganti,
[fol. 13r] Nec recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.

4.9
Quod sit suspectum, confestim discute quid sit,
Namque solent, primo quae sunt neglecta, nocere.

4.10
Cum te detineat Veneris damnosa voluptas,
Indulgere gulae noli, quae ventris amica est.

4.11
Cum tibi praeponas animalia cuncta timere,
Unum praecipio: tibi plus hominem esse timendum.

4.12
Cum tibi praevalidae fuerint in corpore vires,
Fac sapias, si vis vir fortis haberi.

4.13
Auxilium a notis petito, si forte laboras;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

4.14
Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stultitia est in morte alterius sperare salutem.

4.15
Cum tibi vel socium vel fidum quaeris amicum,
Non tibi fortuna est hominis, sed vita petenda.

4.16
Utere quaesitis opibus, fuge nomen avari;
Quid tibi divitiae prosunt, si pauper abundas.

4.17
Si famam servare cupis, dum vivis, honestam,
Fac fugias animo, quae sunt mala gaudia vitae.

4.18
Cum sapias animo, noli ridere senectam;
Nam +quocumque+ sene senus puerilis in illo est.

4.19
Disce aliquid, nam, cum subito fortuna recedit,
Ars manet, vitam hominis non deserit unquam.

4.20
 [fol. 13v] Prospicito cuncta tacitus, quid quisque loquatur:
Sermo hominum mores celat indicat idem.

4.21
Exerce studium, quamvis perceperis artem:
Ut cura ingenium, sic et manus adiuvat usum.

4.22
Multum venturi ne cures tempora fati:
Non metuit mortem qui scit contemnere vitam.

4.23
Disce a doctis, indoctos ipse doceto:
Propaganda etenim rerum est doctrina bonarum.

4.24
Hoc bibe, quod possis, si tu vis vivere sanus:
Morbi causa mali est hominis quaecumque voluptas.

4.25
Laudaris quodcumque palam, quodcumque probaris,
Hoc vide ne rursus levitatis crimine damnes.

4.26
Tranquillis rebus quae sunt aversa caveto:
Rebus in adversis melius sperare memento.

4.27
Discere ne cesses, cura sapientia crescit:
Rara datur longa prudentia temporis usu.

4.28
Parce laudato, nam quem tu saepe probaris,
Una dies, qualis fuerit, monstrabit amicus.

4.29
Non pudeat quae nescieris te velle doceri:
Scire aliquid laus est, pudor est nil discere velle.

4.30
Cum Venere et Baccho lis est coniuncta voluptas:
Quod lautum est, animo complectere, sed fuge lites.

4.31
Demissos animo et tacitos vitare memento:
[fol. 14r] Quod flumen placidum est, forsan latet altius unda.

4.32
Cum tibi displiceat rerum fortuna tuarum,
Alterius specta, quoi sis discrimine peior.

4.33
Quod potes, id tempta; nam litus carpere remis
Tutius est multo quam velum tendere in altum.

4.34
Contra hominem iustum noli contendere prave:
Saepe etenim deus iniustas ulciscitur iras.

4.35
Ereptis opibus noli maerere dolendo,
Sed potius gaude, tibi si contingat habere.

4.36
Est iactura gravis, quae sunt amittere damnis,
Sunt quaedam quae ferre decet patienter amicum.

4.37
Tempora longa tuae noli promittere vitae:
Nam quocumque vadis, sequitur mors corporis umbra.

4.38
Thure deum placa, vitulum sine crescat aratro:
Non credas placere deum, dum caede luctatur.

4.39
Cede locum laesus, fortunae cede potenti:
Laedere qui potuit, aliquando prodesse valebit.

4.40
Cum quid peccaris, castiga te ipsum subinde:
Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.

4.41
Damnaris numquam post longum tempus amicum:
Mutavit mores, sed pignora prima memento.

4.42
Gratior officiis, quo sis mage carior, esto,
Ne nomen subeas, quod dicitur, officiperdi.

4.43
 [fol. 14v] Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis,
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

4.44
Cum servos proprios fueris mercatus in usus,
Et famulos dicas, homines tamen esse memento.

4.45
Quam primum rapienda tibi est occasio prima,
Ne rursus quaeras, quae iam neglexeris ante.

4.46
Morte repentina noli gaudere malorum:
Felices obeunt quorum sine crimine vita est.

4.47
Cum tibi sit coniunx, nec res et fama laboret,
Vitandum ducas inimicum nomen amicum.

4.48
Si tibi contingat studio cognoscere multa,
Fac discas, multa, vita nescire doceri.

4.49
Miraris verbis nudis me scribere versus;
Hoc brevitas fecit, sensus coniungere binos.

Explicit hic Cato dans castigamina nato.