BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Quem locum obtineat liber iste inter ceteros

libros philosophiae naturalis?

 

(1)  Quaestio est, quem locum obtineat liber iste inter ceteros libros philosophiae naturalis. Ordo enim necessarius est in scientiis. Et loquor hic de ordine doctrinae et non perfectionis, quia ordine perfectionis iste liber obtinet primum locum.

(2) In hac materia sunt opiniones. Avicenna in Naturalibus, quem fere omnes Latini insequuntur, tenet, quod sit sextus in ordine, et ponit librum De plantis in septimo loco et librum De animalibus in ultimo loco.

(3) Huic sententiae multi adversantur. De ordine priorum omnes conveniunt, quia Aristoteles ponit illum ordinem in principio Meteororum. De aliis vero est discordia.

(4) Averroes in I Meteororum tenet, quod liber De plantis et De animalibus praecedat librum De anima. Et ita volunt Graeci. Tamen isti discordant inter se, quia Averroes in loco dicto vult, quod liber De plantis praecedat librum De animalibus.

(5) Alii vero volunt oppositum. Et ratio est, quia volunt, quod liber De animalibus praecedat librum De anima, quia partes animalium et animalia, plantae et partes plantarum habent se ut materia respectu animae. Materia autem est prior forma. – Amplius in definitione animae plantae et animalia ponuntur, et sic secundum istos liber De anima est non sextus in ordine.

(6) Isti autem bipertiti sunt, quia aliqui volunt, quod liber De animalibus ponatur in sexto loco et liber De plantis in septimo, et adducunt pro se dictum Aristotelis in libro I Meteororum, ubi dicit: “Determinato de motu oportet determinare de animalibus et plantis.” Ecce, quod ponit librum De animalibus ante librum De plantis! Et ratio eius est, quia a notioribus incohandum est. Sed sic est, quod organa in animalibus sunt notiora quam organa in plantis, quia solummodo cognoscimus organa in plantis per similitudinem ad animalia. Unde Aristoteles hic in II huius dicit, quod radices assimulantur ori. Et ista est opinio Themistii et Graecorum.

(7) Alia est opinio, quam tenet Averroes in Paraphrasi Meteororum, quod liber De plantis praecedat librum De animalibus. Et ratio sua est, quia natura tendit de imperfecto ad perfectum. Ideo De plantis, quae sunt imperfectiores animalibus, debet praecedere librum De animalibus.

(8) Quae autem istarum opinionum sit verior, iudicium est difficile, nec multifacio hoc. Unde Avicenna in libro dicto dicit, quod, si alius alium fecerit ordinem, non multifacit. Et Averroes in loco dicto dicit, quod quidam est ordo necessarius ut in principiis, sed non in aliis. Dico tamen unum, quod secunda opinio mihi magis placet et videtur magis consona veritati.

(9) Quod autem Avicenna non loquatur ad mentem Aristotelis, patet in ultimis verbis De motibus animalium, ubi dicit: “Diximus de animalibus et plantis”, et in calce libri De longitudine et brevitate vitae dicit: “Perfecto libro De anima et Parvis naturalibus est perficere scientiam De animalibus.” Hoc autem non esset, si adhuc sequeretur liber De animalibus. Scio quidem, quod ista dicta possent glossari, sed glossa destruit textum, quia Aristoteles fuit ordinatissimus. Quare videtur dicendum, quod post librum De mineriis ponatur liber De animalibus, postea liber De plantis, deinde liber De anima.

(10) Ad opposita autem respondetur, quod Avicenna et alii recte dicunt loquendo de ordine naturae. Sed advertendum est, ut bene dicit Aristoteles in V Metaphysicae 1, quod non est semper, unde natura incipit, unde etiam apparet nobis. Quia autem liber De animalibus est facilior, immo nominatur ‘historia’, quae aeque nota est grammaticis ac philosophis, ideo ab eis librum incepit.

(11) Ad Averroem similiter dicendum est, quod verum est, quod ordine naturae imperfecta praecedunt perfecta. Sed quia non possumus cognoscere plantas nisi cognoscendo organa earum, haec autem non sunt nota nisi cognitis organis animalium, quare liber De animalibus praecedit. Et Aristoteles I Meteororum praeponit librum De animalibus libro De plantis. Et ita habet textus Graecus. Consului enim ego Graecos in hoc.