BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum substantia sit nobilior

quolibet accidente?

 

(1) Circa hunc secundum textum insurgit dubitatio, utrum substantia sit nobilior quolibet accidente.

(2) Et videtur, quod sic, quia substantia per se stat, accidens vero non. Est autem nobilius per se stare quam non per se stare. Ergo et cetera.

(3) Sed tunc est dubitatio, quia stante hoc sequitur, quod anima vegetativa sit nobilior sensitiva et intellectiva; consequens est falsum; ergo et cetera. Consequentia probatur, quia, cuius perfectissima operatio est perfectior perfectissima operatione alterius, illud est perfectius, quia operatio facit cognoscere formam et ex operibus mensuratur essentia rei; sed operatio vegetativae est perfectior perfectissima operatione sensitivae aut intellectivae; ergo et cetera. Minor probatur, quia operatio vegetativae est producere substantiam; opus enim vegetativae est generare sibi simile in specie ex hoc II; sed sensitiva et intellectiva tantum accidens producunt, quia tantum sentire aut velle aut intelligere producunt, quae sunt accidentia; modo pro te substantia est nobilior quocumque accidente; ergo sensitiva et intellectiva erunt ignobiliores vegetativa. Et non tantum hoc sequitur, verum etiam, quod ignis parvus sit nobilior anima intellectiva et sensitiva, quia ab igni producitur substantia, ab anima intellectiva accidens tantum.

(4) Consuevi alias dicere concedendo, quod non quaelibet substantia sit nobilior quocumque accidente, licet substantia, ut substantia est, sit nobilior. Cuius sensus est, quod substantia aliqua determinata est nobilior quocumque accidente, accidens vero signatum non est nobilius quacumque substantia. Et hoc est simile illi, quod dicitur, quod substantia praecedit accidens tempore. Non enim hoc est verum, quia quantitas interminata praecedit formam substantialem in materia secundum Averroem. Bene verum est, quod materia praecedit istas quantitates, et sic aliqua substantia praecedit. Et sic puto dicendum hic, scilicet quod est reperire aliquod accidens, quo aliqua substantia non est nobilior.

(5) Ad dictum Averrois, quod substantia est nobilior quocumque accidente, quod est, hic potest responderi, vel quod littera est falsa vel quod posuit illam particulam ad maiorem expressionem vel quod dixit hoc, quia forte dantur accidentia in abstractis, quae fortassis sunt nobiliora ipsa anima. Quia tamen multum famosum est, quod omnis substantia est nobilior quocumque accidente et semper ego volo esse cum communitate, ideo oportet dare aliam responsionem.

(6) Concedendo, quod omnis substantia sit nobilior quocumque accidente, et cum dicis: Anima vegetativa esset nobilior sensitiva et intellectiva, nego consequentiam. Ad probationem, quia ista producit substantiam, aliae vero accidens tantum, nego, quod tantum accidens producatur, quia, si intelligo hominem, homo generatur a me et etiam substantia generatur ab intellectu, non quidem in esse reali, sed spirituali, quod est nobilius, licet non utilius. Similiter, cum sentio ignem, genero ignem in esse spirituali.

(7) Et ita, si haec responsio placet, teneatis eam, vel (ut alius respondit) potest dici, quod illa propositio “substantia est nobilior accidente” debet sic intelligi, quod, si aliquid est nobilius accidente, illud est substantia. Et hoc est verum. Et sic fiet syllogismus in prima figura et non in secunda, ut superius asseruit.