BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum aliquod accidens praecedat formam

substantialem in materia?

 

(1) Dubitatur autem, utrum animam seu formam substantialem praededat aliquod accidens in materia. Circa quam materiam sunt duae opiniones, una Latinorum, quorum princeps est sanctus Thomas, cui Aegidius assentitur et in parte Scotus et multi alii Latini; de Alberto non determino, quia modo uni parti, modo alteri favere videtur. Isti magistri volunt, quod principium dans esse materiae sit forma substantialis et quodlibet accidens seu terminatum seu interminatum praesupponat formam substantialem in materia, quod, si hoc dearticulate vultis videre, videatis sanctum Thomam in Quaestionibus disputatis de spiritualibus creaturis et in Quaestione disputata de anima, et rationes suae multae sunt, sed ego tangam meliores, quae mihi videntur.

(2) Prima est haec: Id, quod dat esse per se et simpliciter, praecedit illud, quod dat esse secundum quid et per accidens. Sed forma substantialis dat esse per se et simpliciter, accidentalis vero secundum quid. Ergo et cetera.

(3) Maior est nota, quia per se praecedit secundum quid et per accidens, I Posteriorum. Minor est assumpta ab omnibus philosophis, praesertim ab Aristotele in VII Metaphysicae, in Praedicamentis et in II De generatione: Si fit homo, simpliciter fit, si fit albus, fit secundum quid. Quare coniungendo maiorem cum minori patet, quod forma substantialis praecedit quodcumque accidens.

(4) Secunda ratio: Unio per se praecedit unionem per accidens. Sed forma substantialis cum materia facit unum per se. Ergo.

(5) Maior patet ex praecedenti argumento. Minor probatur ex VIII Metaphysicae, ubi dicitur, quod ex forma et materia fit unum per se, et V Metaphysicae.

(6) Tertia ratio: Supponendo, quod accidentis esse est inesse sic, quod tota entitas accidentis sit a subiecto. Tunc sic: Nihil agit ultra gradum proprium. Cum ergo accidens sit actus et materia prima sit pura potentia, tunc accidens reciperet suam actualitatem a materia nuda, et sic aliquid ageret ultra gradum proprium. Et pro hac opinione est Aristoteles II De generatione textu commenti 22 et 29, ubi dicit, quod generatio est transmutatio totius in totum nullo sensibili remanente, quod non esset, si accidentia fundarentur in materia tantum. Illa enim non corrumperentur. Item V Physicorum dicit, quod subiectum generationis est ens in pura potentia, subiectum vero motus est ens in actu, quod etiam videtur dicere Averroes textu commenti 4 huius II De anima. Fundantur etiam super dictum Aristotelis VII Metaphysicae textu commenti 4, ubi dicit, quod substantia ponitur in definitione accidentis in eo, quod est subiectum. Item accidens migraret de uno subiecto in aliud, quia idem est accidens pro te in genito et corrupto.

(7) His ergo moti Latini ponunt, quod omne accidens fundatur in composito ex materia et forma. Non loquor de spirituali, quia in anima fundatur.

(8) Ut autem bene intelligatis istam opinionem, debetis scire secundum istos, quod, quando contingit unum generari ex alio, verbi gratia ignis ex ligno, quod erit iste ordo: Primo ignis calefacit et exsiccat lignum, per quam actionem corrumpuntur dispositiones facientes pro forma ligni; in ultimo vero instante, in quo forma ignis debet introduci, corrumpetur forma ligni prius et per viam sequelae corrumpentur omnia accidentia inducta ab ipso igne et etiam omnia accidentalia, quae sunt in ligno, quia, ex quo per istos omnia accidentia in composito fundantur, ideo ablata forma per viam sequelae accidentia corrumpentur, licet posterius natura, et in eodem instante generatur forma ignis, quia corruptio unius est generatio alterius, et simul in eodem instante per viam sequelae generantur omnia accidentia facientia pro forma ignis ita, quod forma ignis advenit materiae nudae.

(9) Ulterius notetis secundum istam opinionem, quod secundum eundem gradum, secundum quem reperiuntur accidentia, cum destruuntur, in illummet introducuntur, ut, si est expulsa caliditas ut 6, introducitur etiam caliditas ut 6 inclusive. Est tamen differentia, quia gradus expulsus est ut 6 exclusive, qui vero introducitur, est ut 6 inclusive. Quodsi quaeras rationem istius, dicunt, quod hic est ordo naturae, quae procedens de imperfecto ad perfectum facit hoc, quod prius introducat gradum ut 6 exclusive et eo destructo introducat gradum ut 6 inclusive ad productionem formae ignis, qui est perfectior primo. Sed tamen est differentia, quia gradus introductus in materia ligni fuit successive introductus, iste autem secundus subito et in instante est inductus in materiam subiectam igni per sequelam ad formam ignis. Et ista breviter est opinio sancti Thomae et Latinorum.

(10) Et haec opinio non est impossibilis, licet sit exprobabilis. Et videtur primo esse contra sensum. Nam si bos interficeretur, quaero, utrum ista accidentia et dispositiones ut organizatio, color et haec quantitas sint eadem in mortuo et vivo. Si eadem, ergo tua opinio est falsa, quia non est facta resolutio usque ad materiam primam in accidentibus. Si vero non sunt eadem, sed consimilia, ego quaeram de eo, qui generavit ea, vel fuit interficiens vel aer circumstans. Quodlibet autem horum videtur inconveniens. Non enim videtur, quomodo aliquod istorum producat qualitatem, quantitatem, figuram et huiusmodi, quae sunt in membris. Item tunc frigiditas generaret caliditatem. Et e contra et ulterius idem effectus produceretur a diversis secundum speciem, quod tamen est falsum. Consequentia probatur quoad primam et secundam partem. Sit vivus bos, qui moriatur ex frigore, tunc cadaver bovis est calidum, quia habet omnes quattuor qualitates, et tunc illa caliditas pro te fuit introducta a frigore interficiente bovem. Secunda etiam pars probatur. Sit unus bos, qui moriatur ex frigore, alius ex calido et alius ex gladio, tunc ista agentia sunt diversa specie et tamen est idem effectus in specie. Praeterea tu dicis, quod, si ignis agat in lignum, in eodem instante, in quo destruit formam ligni, per viam sequelae corrumpit accidentia facientia pro forma ligni, quoniam illa fundantur in composito. Ulterius dicis, quod in eodem instante, in quo expellitur forma ligni, expelluntur accidentia facientia pro forma ligni per viam sequelae. Modo hoc videtur falsum, scilicet quod agens, quod cum tanta difficultate induxit talia accidentia, post corrumpat ea. Ad quid enim introduxit ea? Quod argumentum concitat magnum risum Gregorii Ariminensis in II Sententiarum disputatione 12 quaestione 2. Item si talia accidentia corrumperentur, vel per se vel per accidens. Non per se, quia I De generatione, quod per se corrumpitur, a contrario corrumpitur. Ignis autem non contrariatur illis dispositionibus, nec per accidens, quia aliquid corrumpitur, sicut est corruptibile. Sed ista accidentia sunt per se corruptibilia, quia habent contrarium. Ergo non corrumpuntur per accidens. Aliquid enim non generatur et corrumpitur per accidens, quia non habet contrarium, sicut lumen. Item agens non agit nisi in patiente bene disposito. Ergo materia, quae recipit formam substantialem, non debet esse privata propriis dispositionibus, sed debet eas habere. Confirmatur, quia alteratio praecedit generationem. Item et VI arguitur specialiter de quantitate, quod ipsa remaneat, quia, quando corrumpitur homo et generatur cadaver, vel est eadem materia numero vel non. Si non, contra: Eadem pars materiae est, quae est in potentia ad utramque formam. Et esset contra sensum, si eadem materia et identitas materialis pro te, oh sancte Thoma, non est nisi per quantitatem. Si ergo eadem numero est materia, ergo et quantitas est eadem numero in utraque. Quare non est facta resolutio usque ad materiam primam. Et hoc concedit sanctus Thomas in IV Sententiarum disputatione 12 de resurrectione.

(11) Item et VII: Omne agens agit per contactum. Sed si materia esset nuda secundum quantitatem, quomodo esset contactus inter agens et eam, cum contactus fiat per quantitatem, quia ea se contingunt, quorum ultima sunt simul. Ultimum autem non est nisi per quantitatem.

(12) Item VIII: Videtur miraculosum, quod inducta forma substantiali ignis in materia in instante inducantur accidentia facientia pro ea sub terminato gradu, quia tunc una latitudo per se habens contrarium in instante introduceretur. Confirmatur, quia ego quaero, qua ratione in tanto vel in tanto gradu inducantur illa accidentia, et non in maiori nec in minori.

(13) Item ex IX arguitur argumento Gregorii Ariminensis. Sequeretur, quod materia disposita pro aliqua forma inducenda, verbi gratia pro forma asini, posset omnem aliam formam recipere. Consequentia probatur, quia aliquod agens ut ignis agat in lignum et disponat materiam, quae stat sub forma ligni per inductionem formae ignis, pro te ignis in ultimo instante corrumpit omnes dispositiones. Ergo tunc materia erit nuda ab omni forma. Tunc per possibile vel impossibile approximetur illi materiae agens, quod sit potentius igne et sit exempli gratia asinus. Tunc vel tale agens inducet formam vel non. Si sic, habeo intentum. Si non, contra: Agens est sufficienter applicatum passo et est natum inducere talem formam naturaliter, et passum est natum suscipere. Ergo necessario producitur actio. Consequentia patet VIII Metaphysicae: Activis et passivis debite applicatis necessario sequitur actio.

(14) Item ex X arguitur, in quo argumento laetatur Ioannes multum. Sequeretur, quod aliquis motus esset finitus sine termino. Consequentia probatur: Sit ignis, qui agit in lignum per caliditatem et siccitatem per unam horam; tunc calefactio et exsiccatio est motus finitus, quia in tempore finito, quia ex VI Physicorum motus mensuratur tempore. Et quod non habeat terminum, probo. Quaero enim de termino huius motus: Vel est in ultimo instante horae vel post vel ante. Non in ultimo, quia in illo inducetur forma ignis, quae non est terminus motus, cum idem sit subiectum motus et terminus motus, VI Physicorum. Sed subiectum talis motus fuit compositum ex materia et forma ligni. Ergo et terminus ipsius motus nec etiam post illud instans ultimum propter eandem rationem.

(15) Si vero dicas, quod motus iste finitur et in instante praecedenti, contra: Vel hoc instans est mediatum ultimo instante vel immediatum. Non immediatum, quoniam VI Physicorum unum instans non est immediatum instanti. Si mediatum, ergo inter illud et ultimum erit tempus medium. Tale autem medium tempus est divisibile, in quo agebat adhuc per caliditatem. Ergo ille non fuit ultimus terminus motus. Hoc fuit argumentum Ioannis, licet ipse non sic deducat. Et experientia videtur esse contra sanctum Thomam; nam si homo moriatur, in cadavere remanent cicatrices, colores et quantitates et omnia accidentia praeter ea, quae contrariantur formae cadaveris, ut sunt sentire, moveri et huiusmodi. Confirmatur ex dicto Aristotelis in I De generatione, ubi dicit, quod, si ignis ex aere generatur, remanet qualitas symbola, scilicet caliditas. Idem vult Averroes in 1 capitulo De substantia orbis. Quare non videtur quodlibet accidens corrumpi igni et cetera.

(16) Secunda opinio est, quam tenuit Avicenna, qui distinguit de accidentibus. Nam omnia accidentia praeter ea, quae sunt animae rationalis, vel tenent se ex parte materiae vel ex parte formae. Dicunt illa esse ex parte materiae, quae destructa forma sunt in materia, ut quantitas, color et huiusmodi; ea autem, quae se tenent ex parte formae, sunt, quae ablata forma amplius non sunt in materia, ut sentire, moveri, nutriri et cetera. Stante hoc dicitur, quod omnia accidentia tam ex parte materiae quam ex parte formae fundantur in composito, sed est differentia, quia ea, quae se tenent ex parte formae, habent formam ipsam pro subiecto suo radicali, compositum vero pro subiecto completivo, quod vocatur subiectum denominationis. Et secundum hanc sententiam, quae mihi videtur probabilior, apparet, quod ad quaesitum dici debet. Nam aliquod est accidens, quod praecedit formam substantialem in materia, ut illud, quod tenet se ex parte materiae, et aliquod sequitur, ut illud, quod se tenet ex parte formae. Haec opinio mihi magis placet. Utraque tamen est probabilis.

(17) Si quis tamen afficiatur sancto Thoma, potest isto modo respondere rationibus factis contra eum. Ad primum, quando quaeritur de generante illa accidentia et quod frigiditas generaret caliditatem, respondetur, quod, si volumus tenere viam Scoti, quod plures formae substantiales sint in composito, possemus dicere, quod talia accidentia fundantur in composito ex materia et forma mixti et quia, quando ex homine generatur cadaver, remanet forma mixti, ideo et ista accidentia remanent.

(18) Sed dubitatio est in via sancti Thomae, qui ponit unicam formam in composito et fieri totalem resolutionem tam in substantia quam in accidentibus. Verum huic argumento respondebitur in dubio sequenti, ubi loquemur de pluralitate formarum, quia haec speculatio non convenit hic.

(19) Ad secundum, quando dicitur, quod, si ignis introduxit sua accidentia, quomodo postea corrumpit ea, respondetur, quod idem argumentum potest fieri de generatione hominis; nam ut habetur in II De generatione animalium capitulo 3 prius homo fit vivens quam bestia et prius bestia quam homo; non ergo melius esset primo hominem generare quam facere tot generationes et corruptiones interminatas. Si dicas, quod iste est ordo naturae, ut ab imperfecto procedat ad perfectum, ita est in proposito: Iste est ordo naturae, ut ignis prius inducat sua accidentia et postea corrumpat ea, sicut et natura prius ovum quam pullum generat.

(20) Ad tertium, quomodo corrumpantur illa accidentia, dico, quod corrumpuntur per accidens ad corruptionem subiecti et compositi, in quo fundantur. Et cum dicitur: “Unumquodque corrumpitur, sicut est corruptibile, et ista accidentia sunt corruptibilia per se, quia habent contrarium, ergo et cetera”, dico, quod ista accidentia sunt corruptibilia per se et per accidens, ideo utroque modo possunt corrumpi.

(21) Ad alterum, cum dicitur: “‘Agens non agit nisi in patiente’ et ‘omnem generationem praecedit alteratio’”, dico, quod bene dicunt Thomistae, quod forma substantialis numquam induceretur in materia, nisi prius fuissent inductae dispositiones praecedentes, et ita talis materia fuit disposita per qualitates praecedentes. Et cum introducitur forma, non remanent istae qualitates, sed corrumpuntur. Unde numquam inducetur ignis in materia, nisi prius inducta fuerit caliditas ut 6, quae expellat dispositiones contrarias igni. Et si dicatur: “Tunc forma adveniret materiae nudae”, dico, quod hoc est necessarium.

(22) Ad alterum de quantitate sanctus Thomas vacillavit in hoc: Aliquando videtur dicere, quod remaneat quantitas, aliquando videtur dicere, quod non. Tamen opinio sua est, quod non remaneat. Et cum dicitur: “Quantitas est principium individuationis”, Thomistae dicunt, quod individuum dicit duo: indistinctionem a se et distinctionem a quolibet alio. Tunc dico, quod materia de per se est una numero per indistinctionem a se. Sed quantitas est causa individuationis ipsius materiae, prout individuum dicit distinctionem a quolibet alio. Vel aliter potest responderi tenendo opinionem Scoti et Nominalium, scilicet quod unumquodque per se ipsum sit individuum, quod materia sit una numero per se ipsam et non per quantitatem.

(23) Ad sextum argumentum, quia inter agens et patiens reperitur contactus. Patavini magni faciunt hoc argumentum. Tamen est contra eorum opinionem, quia ipsi volunt, quod quantitas interminata praecedat formam substantialem in materia, non autem terminata. Sed ego volo probare, quod et quantitas terminata praecedat, quia, ubi est actio, ibi est contactus. Sed contangentia sunt, quorum extrema sunt simul, VI Topicorum. Ergo oportet, quod quantitas terminata sit, quae praecedat formam substantialem in materia, quia quantitas terminata est, quae habet extrema. Ideo oportet solvere hoc argumentum pro utroque, et dico, quod, cum forma inducitur in materia, tunc non est actio, sed principium actionis. Argumentum autem procedit de actione. Altera responsio est, quod praecessio quantitatis in materia non est secundum rem, sed secundum naturam et per nostram imaginationem. Unde quamvis secundum nostram imaginationem materia sit nuda, tamen realiter semper est quanta. Et ideo semper est contactus secundum rem, licet forte non secundum imaginationem.

(24) Ad octavum respondetur, quod una latitudo non habens contrarium in instante inducitur, sicut est de lumine; quare et inducet istas dispositiones in materia, quia in illa non reperit aliquas dispositiones contrarias, quia est nuda et in instante inducet. Causa autem successionis est ipsa contrarietas.

(25) Haec responsio est bona. Tamen in via sancti Thomae est difficilis, quia in IV Physicorum tenet sanctus Thomas contra Averroem simplex in vacuo moveri. Et cum dicit Averroes, quod non est resistentia, dicit sanctus Thomas, quod immo est resistentia ex parte incompossibilitatis terminorum, quia in uno et eodem instante elementum non est in medio et in extremis.

(26) Stante hoc arguo sic contra sanctum Thomam, quia dico, quod tota latitudo (non enim potest simul induci albedo ut unum et ut 6), licet non sit contrarietas ex parte subiecti.

(27) Ad hanc replicam respondit quidam scholaris dicendo, quod non est simile de uno et de alio, quia superius et inferius sunt invicem incompossibiles. Ideo non possunt esse simul, sed gradus caliditatis non sunt invicem incomponibiles, quia gradus superior continet gradum inferiorem virtualiter. Ideo ad inductionem unius gradus, puta superioris, omnes simul possunt induci ex eo, quod in eo continentur virtualiter. Et hanc responsionem ipse etiam confirmavit. Ad confirmationem, quare sub tanto gradu inducitur caliditas et non sub alio, respondetur, quod iste est ordo naturae: Quantus gradus est deperditus, tantus debeat generari; et ratio, quia natura procedit de imperfecto ad perfectum per medium. Unde cum gradus ut 6 exclusive ita, quod non 6, sed quilibet minor sit prius introductus in materia, et post remotus per viam sequelae, consequens videtur, ut gradus ut 6 inclusive inducantur ita, quod non inducitur minor gradus, sed quilibet maior.

(28) Ad nonum, quod est Gregorii Ariminensis, dico, quod ille casus non est possibilis, scilicet quod in illa materia sit agens, quod inducat aliam formam, quia in eodem instante, quo agens corrumpit formam praecedentem, inducit etiam sequentem.

(29) Alio modo ad praedictum argumentum respondit unus scholaris negando, quod in tali materia inducatur alia forma. Et cum dicitur: “Pono per casum”, admitto et dico, quod non potest induci alia forma, verbi gratia forma asini, quia non praecessit dispositio pro illa inducenda. Unde ignis inducet formam suam, quia praecessit dispositio pro forma eius. Et hoc requiritur ad hoc, quod aliqua forma inducatur in materia.

(30) Ad decimum, quod est Ioannis, dicitur, quod ille motus erit finitus. Et cum dicitur: “Non terminatur in ultimo instante, nec ante nec post”, dico, quod terminatur in ultimo, quia, ut dicitur VI Physicorum textu commenti 23, duplex est alteratio, una, quae terminatur termino intrinseco eiusdem speciei, altera extrinseco eiusdem speciei, sicut si manus mea calefiat usque ad gradum ut 6, tunc gradus ut 6 est terminus intrinsecus illius calefactionis, quia est in eadem latitudine. Si autem intantum calefiat, ut inducatur forma ignis, finis huius alterationis non erit intrinsecus, sed extrinsecus. Ille ergo motus erit finitus per terminum extrinsecum. Et si dicitur: “Idem est subiectum motus et terminus motus”, dico, quod verum est in motu habente terminum intrinsecum.

(31) Ad illud, quod dicitur de I De generatione, quod remanet qualitas symbola, dico, sicut dicit sanctus Thomas in I De generatione, quod aliquid est verum per se, quod est falsum per accidens, ut, quod motus velocitetur in infinitum, est verum per se de ratione motus, tamen est falsum per accidens, quia nullus est talis motus. Ita in proposito illa propositio intelligitur per se, et hoc est verum, quod illa qualitas symbola non corrumpitur per se a suo contrario. Cum quo tamen stat, quod corrumpatur per accidens ad corruptionem sui subiecti.

(32) Item cum dicitur, quod remanet eadem quantitas, respondeo non curando de Averroe. Ad Aristotelem dico, quod ideo quantitas non est aeterna, quia eadem numero semper remaneat in materia et praecedat formam substantialem, sed aeterna ad hunc sensum, quia semper habet quantitatem unius speciei. Nam si perdit hanc, inducit aliam eiusdem speciei. Qualitas vero non est sic coaeterna, quia haec materia non semper est sub eadem qualitate secundum speciem, quia aliquando habet caliditatem, aliquando frigiditatem sibi contrariam.

(33) Si quis vero velit defendere Averroem tenendo, quod accidentia, quae se tenent ex parte materiae, praecedant formam substantialem in materia non tempore, sed causative et natura, posset isto modo respondere rationibus in oppositum adductis.

(34) Ad primam, quae sancti Thomae, quia per se praecedit per accidens, dico, sicut dicitur in IX Metaphysicae, quod actus absolute praecedit potentiam, respective tamen et in eodem individuo potentia praecedit actum. Sic in proposito dico, quod compositum per se absolute et nobilitate praecedit compositum per accidens, tamen respectu eiusdem individui compositum per accidens praecedit compositum per se.

(35) Et ita ad secundum patet responsio.

(36) Ad tertium dico, quod entitas accidentis est a subiecto in genere causae materialis, non autem efficientis vere aut finalis aut formalis. Quare non inconvenit illud, quod est in potentia, esse causam eius, quod est in actu in genere causae materialis, immo est necessarium. Non autem ita est in aliis causis.

(37) Ad illa dicta “per accidens sit in composito” dico, quod omnia accidentia praeter ea, quae sunt intellectus, fundantur in composito, nec hoc negat Averroes. Sed ulterius dico, quod talia accidentia habent duo subiecta, unum completum et denominationis, quod est compositum, alterum radicale, quod est materia prima. Unde et Averroes in 1 capitulo De substantia orbis dicit, quod accidentia ut terminata fundantur in composito, ut interminata fundantur in materia prima. Terminus enim non est a materia, sed a forma.

(38) Ad id vero, quod dicitur de VII Metaphysicae, dico, quod Aristoteles ibi loquitur de accidentibus terminatis, quae in composito fundantur. Sed tunc est dubitatio, quia accidens habebit duo subiecta; respondetur, quod non inconvenit idem accidens habere duo subiecta, quae non sint aeque primo et eiusdem rationis. Sed quod habeant duo subiecta, quae sint aeque primo, et quod unum sit pars alterius, bene inconvenit.

(39) Et cum dicitur: “Idem accidens migrabit de subiecto in subiectum”, negatur consequentia, et hoc intelligendo de subiecto radicali, quod est materia prima. Cum quo tamen stat, quod possit migrare de subiecto in subiectum loquendo de subiecto denominationis et secundario, ut de homine in cadaver. Et haec secunda opinio mihi magis placet, licet utraque sit probabilis.

(40) Tunc quoad argumentum principale respondetur, cum dicitur: “Alii actus praecedunt, ergo et cetera”, dico, quod non dicitur anima actus primus, quia nullus praecedat eam in materia, immo multi praecedunt eam vel secundum esse vel secundum intellectum, sed ponitur primus ad differentiam secundi actus, sive modo sit operatio seu anima operans actu. Et sic peccat per fallaciam aequivocationis.

(41) De illo autem articulo, quo dicitur, quod anima advenit enti in actu, ‘corpori’ pertractabimus in tertio verbo corporis.

(42) Sed ulterius arguebatur, quomodo anima est actus primus, quia, si dicitur actus primus, quia ab ea non provenit operatio, quae est apta nata provenire, sequeretur, quod tunc sentire in me non esset actus primus. Unde Themistius dicebat: “Cavendum est, ne vigilemus, quia perderemus actum primum.” Pro hoc argumento notanda est discordia in definiendo actum primum et secundum. Latini volunt, quod forma sit actus primus, operatio vero secundus. Si ergo sic definimus actum primum et secundum, argumentum nihil valet. Non enim probaret animam non esse animam actu operantem, sed non esse ipsam operationem. Sed tamen Themistius, Alexander, Averroes et Aristoteles videntur velle, quod actus primus sit forma, a qua non provenit operatio apta provenire. Actus vero secundus est forma, a qua provenit operatio. Sed quomodocumque intelligatur, non est magna difficultas. Nam ipsi dicunt, quod debet intelligi disiunctive, scilicet quod in aliquo anima est actus primus et in aliquo secundus; in quibus anima est actus operans, in eis est actus secundus, in quibus non actu operans, est actus primus. Non facit autem mentionem de actu secundo, quia non est dubium, quod, quando anima est operans in aliquo, quod ibi sit actus primus. Bene est dubium, quando non est operans, an sit actus primus, cum appareat mortuus. Potest etiam responderi, ut respondet Themistius, quod actus primus dicitur forma, a qua non provenit operatio, secundum quod actus primus non est necesse provenire operationem, licet bene aliquando ut talis forma, exempli gratia ut est nutritiva. Sed quomodocumque sit, oportet devenire ad illam rationem. Postea dubitatur circa illud verbum ‘corporis’, quia videtur, quod anima sit accidens, quia advenit enti in actu.