BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum ex unitate specifica obiecti liceat inferre

unitatem specificam actus?

 

(1) Secundus articulus est, utrum ex unitate specifica obiecti liceat inferre unitatem specificam actus et ex diversitate specifica obiecti liceat inferre diversitatem actus specificam. Eodem modo quaeritur de obiectis respectu operationum.

(2) Et primo videndum est de obiecto et operatione, utrum, si obiectum sit unum specie, et operatio sit una specie.

(3) Primo in passivis hoc non videtur verum. Nam potentia visiva canis differt specie a potentia visiva hominis, et tamen obiectum, quod est color, est unum specie.

(4) Deinde in activis declaratur hoc. Si enim homo comedat carnes vitulinas et etiam canis, obiectum est unum specie, scilicet caro vituli, et tamen potentia non est eadem specie. Sed forte aliquis dicet ad hoc, quod istud obiectum non est idem formaliter, sed solum materialiter, et non propinquum obiectum, sed remotum. Propinquum autem est aliquid aliud a carne, ut puta “a” vel “b”. Multitudo autem potentiarum attenditur penes obiectum formale et propinquum, non autem penes materiale obiectum et remotum.

(5) Sed esto hoc! Ego quaero, si homo ab homine et a cane videatur, utrum hae visiones sint idem, cum obiectum sit idem specie, immo idem numero. Multi tenent, quod sint distinctae specie sicut istae potentiae, et est sanctus Thomas, sicut, etsi duae intelligentiae intelligant deum, istae duae intellectiones differunt et tamen obiectum est unum.

(6) Alii tenent, ut Apollinaris, quod istae potentiae in cane et homine sint eiusdem speciei, de quo infra dicetur.

(7) Diceret ergo aliquis secundum primam opinionem, quod valeat, quod hoc obiectum est unum specie, ergo operatio est una specie stando in eodem homine seu in eodem animali.

(8) Sed hoc non videtur verum, quod sit ita in eodem tempore: Oculus videret “a” et sensus et phantasia et cogitativa etiam et intellectiva potentia; obiectum est unum specie, et unus est homo, et tamen istae operationes differunt specie. Quis diceret omnes has operationes, sensus scilicet et intellectus, esse easdem specie?

(9) Et ideo videtur mihi ad volendum hoc concludere opus esse dicere, quod, si obiectum est formaliter unum specie respectu unius hominis et eiusdem potentiae, quod operatio sit una specie. Et hoc manifestum est universaliter, quod, si operatio est una specie, etiam obiectum est unum specie, quia unus motus est ad unum terminum tantum. Utrum autem ex pluralitate obiecti secundum speciem arguatur pluralitas operationis secundum speciem, mihi videtur dicendum, quod sic.

(10) Sed est dubitatio in activis, quia forte hoc est verum de passivis. Patet enim, quod ex carne et vino nutritur homo, et tamen istae nutritiones non sunt specie differentes. Ex diversis enim materiis specie potest fieri unum, quamvis posset dici ad hoc, quod ista obiecta non sunt formaliter diversa. Panis enim et vinum non nutriunt hominem, inquantum panis et vinum, sed ut “a” vel “b” nutrimentum. Vel potest dici, quod panis et vinum non sunt obiecta per se nutriti, sed per accidens tantum. Aliquid enim innominatum est obiectum per se nutritionis, et taliter intelligendo ex specifica diversitate formalium obiectorum et per se arguitur diversitas operationum secundum speciem, quia motus diversi terminantur ad diversos terminos.

(11) Restat modo videre de operationibus respectu potentiarum, utrum ex una operatione secundum speciem sit inferenda una potentia secundum speciem; probabiliter mihi videtur, quod sic. Si enim visio est una specie, potentia erit una specie, et forte posset dici, quod non est ita, quoniam videmus, quod a diversis herbis in specie provenit una operatio in specie, ut a reubarbaro et scamonea provenit haec operatio, quae est choleram expurgare, quamvis posset dici, quod haec operatio non provenit ab eis, ut differunt specie, sed potius ratione cuiusdam unigeneitatis, per quam possunt producere hanc operationem.

(12) Pro utraque parte sunt rationes, et ideo utraque potest teneri. Ex unitate tantum numerali aut specifica est arguenda una operatio specie nec una genere nisi remoto, quoniam intellectus apprehendit simplicia, componit et dividit, et intellectiva potentia est una specie, ergo numero, ut omnes boni Peripatetici tenent in VI Ethicorum, scilicet quod omnes habitus existentes in intellectu sunt in eadem potentia numero, quamvis Ioannes de Ianduno in hoc et in pluribus non sit Peripateticus. Et tamen suae operationes non sunt eaedem specie nec numero nec sunt eaedem genere, saltem propinquo. Compositio enim et simplex apprehensio non sunt eaedem specie nec genere propinquo, nec forte omnes conceptiones decem praedicamentorum sunt eaedem specie aut genere.

(13) Utrum autem valeat: “Sunt plures potentiae, ergo plures operationes specie”, mihi videtur, quod sic. Ut enim ego credo, visiva potentia canis differt a visiva potentia asini et etiam videre hominis a videre canis, licet aliquis posset dicere, quod, etsi potentiae sint diversae specie, opera tamen sunt eadem specie, et posset dicere ut de reubarbaro et scamonea, sicut supra habitum est.