BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum tinnitus in aure

sit aegritudo?

 

(1) Alia dubitatio est, quia Averroes et Themistius videntur esse contrarii medicis et sancto Thomae. Volunt enim medici, quod tinnitus in aure sit aegritudo, et dant modum curandi eam. Similiter et sanctus Thomas vult hoc in textu commenti 84.

(2) Themistius et Averroes volunt, quod istud sit signum boni auditus.

(3) Est ergo quaestio, utrum ille tinnitus sit aegritudo aut non.

(4) In hoc vos considerabitis. Ego tamen puto, quod possit esse conciliatio inter istos. Tinnitus enim forte, quod in se, est sanitas et bonum signum; et sic loquitur Averroes, quamvis in ordine ad alia membra sit aegritudo. Si enim quis haberet illum tinnitum, posset offendere alia membra. Semper enim staret in cura illius tinnitus et non curaret salutem aliorum membrorum, sicut qui bene memorantur, non habent bonam apprehensivam.

(5) Sed dices: “Ergo corpus temperatum non habet omnes suas operationes bonas.” Ego credo, quod hoc sit verum.