BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sapor dulcis et amarus

sint extreme contrarii?

 

(1) Alia dubitatio est, utrum sapor dulcis et amarus sint extreme contrarii. Aristoteles vult, quod sic, Galenus autem tenuit, quod non, sed quod ponticus et acutus sunt maxime oppositi, quia ponticus est frigidissimus, acutus vero calidissimus omnium saporum.

(2) Conciliator in differentia 145 vult istos conciliare dicens, quod ambo bene dicunt, quia non loquuntur secundum idem. Nam Aristoteles consideravit sapores secundum proportionem ad gustum, et quia amarus est valde improportionatus gustui, dulcis vero est proportionatus, ideo ambo sunt sapores extremi. Nec etiam Galenus huic contradiceret. Galenus vero, qui considerat sapores non in se, sed in ordine ad sanitatem et aegritudinem, quae consistunt in calido et frigido, humido et sicco, posuit ponticum et acutum esse extrema, quoniam ponticus est frigidissimus, acutus vero calidissimus.

(3) Cum vero dicit Averroes, quod dulcis et amarus generantur a calido et frigido, dicit Conciliator, quod Averroes dicit hoc non veritate, sed invidia ductus. Omnes enim medici testantur, quod omnis amaritudo est a calido; dulcedo etiam significat caliditatem temperatam.

(4) Ad experimentum, quod adducit Averroes de illis fructibus, dicit, quod illi fructus, quos putat Averroes in principio esse amaros, non sunt amari, sed sunt pontici. Vocantur vero amari propterea, quod non delectant sensum.

(5) Ad aliud de opio dicit, quod non est amarum, sed bene habet malum saporem, in quo gustus decipitur.

(6) Sed mirum est, quod gustus decipiatur in hoc. Ideo aliter respondetur, quod illa amaritudo in opio est secundum aliquas partes calidas, quae sunt in opio. Et mihi videtur, quod Conciliator bene dicat in hoc, et puto dicta medicorum esse pluris facienda in hoc, quia in istis rebus particularibus est magis credendum medicis quam philosophis.