BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sensus tactus semper indigeat

medio extrinseco?

 

(1) Quaestio est, an tactus necessario egeat medio extrinseco non curando, an per se an per accidens.

(2) Licet de hoc multa dixerit Commentator, mihi tamen videtur, quod non necessario tactus egeat medio extrinseco, quia ratio Alexandri et Themistii contra Commentatorem mihi concludit, quia medium sentitur a sensu tactus et tamen non sentitur per aliquod medium, quia, si sentiretur per medium, cum illud sentiatur, ergo per aliud medium, et sic esset processus in infinitum in ipsis mediis.

(3) Item necessario hoc idem habet concedere Commentator, quia quandoque in partibus intrinsecis ut in visceribus et aliis membris intraneis sentimus caliditatem maximam aut frigiditatem, et hoc multotiens mihi contingit in digito grosso pedis dextri, in quo quandoque sentio tantum calidum, ut ibi videatur ignis intensus. In talibus ergo membris fit sensatio intrinseca, et tamen ibi non est aliquod medium, per quod sentiamus, quia, quod corpus ibi est medium nullum, profecto mihi videtur esse, nisi sitis ita obstinati, ut velitis in omnibus tenere Commentatorem, sicut ego iam eram in illo errore, et dicatis, sicut ego dicebam, quod in illis partibus est aliquid de aere aut aqua, quod in tali sensatione existat medium. Sed haec videtur extrema fatuitas. Quare et cetera.

(4) Item neque in omni sensatione extrinseca necessario tactus eget medio extrinseco, quia, si procedam versus septentrionem, continue magis et magis se offert mihi aer frigidior, cuius frigiditatem percipio, et non per medium, sed immediate, secundum quod aer immediate circuiens me est frigidus. Sed credo, quod recte dixerit Aristoteles, quod, si habeo tactu percipere corpora extrema in medio, non possum illa contangere immediate, sed semper est aer vel aqua inter tactum et tangibile. Et hoc solum probat ratio Aristotelis. Medium autem ipsum sentitur nullo alio corpore mediante, sed immediate sentitur ab ipso tactu.

(5) Ad argumentum autem Averrois, quo probat, quod medium non potest sentiri, quia, si sentiretur, esset dissimile et probaret sensationem, probatur altero duorum modorum, quorum quilibet est sufficiens.

(6) Una responsio est divi Thomae, aliam egomet inveni ex me. Dicerem ego secundum meam responsionem, quod medium extrinsecum, cum non sit medium per se, sed per accidens, quia sine ipso melius fieret sensatio nec requiritur propter sensationem fiendam, sed ex necessitate materiae ad modum superius declaratum, ideo tale medium impedire potest sensationem, quia, si medium sit calidum ut quinque, tactus vero sit calidus ut quattuor, prohibebit tale medium calidum infra quinque gradus a tactu comprehendi, nec de ratione talis medii est, quod sit redactum ad contemperamentum, sed bene hoc est de medio intrinseco, quod est medium connaturale et per se ipsius tactus. Quare et cetera.

(7) Potest secundo responderi secundum divum Thomam, quod, quia ille aer medius inter tangibile et tactum est adeo parvus, ut aut reducatur ad naturam tangibilis aut ad naturam ipsius tactus. Quare talis non potest impedire sensationem tactivam. Sic salvo Alexandrum et Themistium et confuto opinionem Commen­tatoris. Quare et cetera.