BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum aqua pura

possit calefieri?

 

(1) Alia dubitatio est, utrum aqua pura possit calefieri. Quod non, est Averrois in commento 115.

(2) In oppositum est Albertus et sanctus Thomas. Et ratio est, quia aqua potest corrumpi, ergo alterari. Consequentia patet, quia generationem praecedit alteratio.

(3) Quidam volentes sustinere Averroem dicunt, quod sententia Averrois est vera, quia vel tenemus elementa remitti vel non. Si non, tunc est sensus, quod aqua remanente pura quoad qualitates non potest alterari. Si enim haberet alienas qualitates, non esset pura in qualitatibus. Si vero teneamus ea intendi et remitti, tunc est sensus, quod aqua pura, id est non admixta contrariae formae, non potest alterari in qualitatibus, et hoc est verum.

(4) Etsi sit verus iste sensus secundus, qui est ad mentem Averrois, qui tenet elementa remitti, non tamen est ad mentem Averrois hic, quia, si ideo aqua est pura, quia ei non admiscetur forma contraria, ergo ideo est impura, quia forma contraria est ei admixta. Modo ipse assignat aliam causam impuritatis aquae, quia dicit eam calefieri propter mixtionem corpusculorum.

(5) Item nihil faceret hoc pro Averroe, quia tenet medium purum ideo sentiri, quia ei sunt admixta corpuscula extrema.

(6) Ego puto Averroem male dicere. Tamen potest sustentari dicendo, quod iste sensus Averrois, quod aqua pura, id est remanente pura in qualitate medii, non potest calefieri, sed si sentitur calida, est propter admixtionem corpusculorum.