BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum aliquis sensus exterior cognoscat

suam operationem?

 

(1) Circa partem lectam cadunt aliqua dubia, primo circa primam rationem Aristotelis, qua probat dari sensum communem, et dubitatur, utrum aliquis sensus exterior cognoscat suam operationem. Et dicitur, quod sic, et primo de visu, quia Themistius in III huius commento 4 in fine expresse dicit, quod omnis sensus exterior cognoscit suam operationem. Et aliqui in florentissimo gymnasio Patavino hoc tenebant, et ratio potest esse, quia sensus sentit se, ergo et suam operationem.

(2) Consequentia patet, quia est difficilius, quod sensus se cognoscat, quam suam operationem, quia est maior reflexio cognoscere se.

(3) Antecedens probatur, quia sentio me sentire; immo hoc non potest esse nisi per unam et eandem virtutem; ergo. Et confirmatur, quia Aristoteles in III huius textu commenti 9 dicit, quod intellectus possibilis se intelligit, quoniam intelligendo alterum illud alterum fit ipse intellectus. Sed si haec ratio valet, valet etiam de sensu, quia sensatum fit ipsum sentiens et ita sentiendo sensatum sentiet se ipsum.

(4) Item et est ratio Philosophi, quia unusquisque cognoscit se videre; vel ergo hoc est per visum vel non; si primum, habetur intentum; si secundum, scilicet quod cognoscatur ab alia virtute, quaero de illa alia; vel ergo proceditur in infinitum, vel aliquis sensus cognoscit suam operationem; quare et primus, quia melius est resecare in principio quam in fine.

(5) In oppositum est sententia Alexandri hic in Paraphrasi de anima, ubi bene concedit hoc de intellectu, non de sensu, et etiam Themistius in fine huius capituli dicit, quod, etsi superius dictum sit, quod sensus cognoscit suam operationem, non tamen est verum; et etiam Averroes in textu commenti 136 dicit haec, et omnes Latini in hoc conveniunt; sed quid plus: Aristoteles ipse in De somno et vigilia huius est sententiae. Sed quamvis hoc sit verum, tamen ratio non est adducta pro hoc. Ideo est inquirenda ratio de hoc.

(6) Alexander adducit hanc rationem, quia sentire consistit in pati; sed sensus non potest moveri nisi a suo obiecto; sensatio autem non est suum obiectum; ergo non potest moveri ab ea, quare nec sentire eam.

(7) Quae ratio videtur frivola, quia Aristoteles videtur solvere hanc rationem primo negando assumptum, quia lux et tenebrae videntur, non tamen sunt color. Aliam responsionem dat Philosophus, quod visio ipsius visus quoquomodo est colorata.

(8) Themistius autem hic in 8 commento nude protulit istam quaestionem sine ratione. Et etiam in De somno et vigilia Averroes adducit rationem; dicit ipse: “Si oculus sentiret visionem, idem ageret in se ipsum respectu eiusdem, quia, pro quanto reciperet visionem, esset patiens, quia ageret in eum visio, et pro quanto ipse visus esset cognitus, esset agens in se ipsum.”

(9) Quae ratio videtur dubia, primo, si teneamus, quod sensatio realiter differat a specie sensibili, ut multi Averroistae tenent. Haec ratio non poterit stare, quia idem sensus est agens et patiens, agens, prout producit sensationem, patiens vero, prout recipit speciem sensibilem.

(10) Sed vos dicetis: “Illa non est opinio Averrois.”

(11) Sed contra. Quid de intellectu possibili dicemus, qui intelligit suam intellectionem? Et tamen haec ratio est contra hoc de intellectu, quoniam, si intelligeret se, idem esset activum et passivum.

(12) Si vero dicas hoc non inconvenire de intellectu, quia datur intellectus agens, pariformiter ego dicam, quod datur sensus agens, et dicam, quod sensus potest sentire se. Et cum dicitur: “Idem esset activum et passivum”, respondeo, quod non inconvenit secundum diversas considerationes. Nam sensus, ut est passivus, non intelligit se, sed ut activus est per speciem sensibilem, sicut et intellectus, qui, ut est in potentia, non potest se intelligere, sed ut informatus speciebus aliorum. Et sic idem potest movere se, non primo, quin immo ipse Averroes in IV Caeli tenet, quod elementum potest movere se ipsum secundum diversas rationes. Similiter et ego dicam, quod sensus potest sentire se, non, ut passivus est, sed ut activus per suam speciem. Ideo Latini adducunt aliam rationem, quia nulla virtus materialis supra se ipsam reflectitur ex Libro de causis; sensus autem est virtus materialis; ergo non potest sentire suam operationem. Assumptum probatur ibi, quia nihil potest se ipsum movere; virtus autem materialis, si intelligeret se, moveret se ipsam.

(13) In rei veritate auctoritas magna est, sed ratio non videtur bona, quia ipsi habent concedere in motu locali, quod idem potest se movere, et ita hoc potest esse in sensu. Et etiam ego non intelligo, quid sit hoc reflectere se supra se. Ego dicam, quod idem potest agere in se secundum diversas rationes. Et quid dicent de anima sensitiva, quae secundum ipsos est individualis et tamen potest movere se ipsam et se intelligere secundum diversas rationes. Post hos sequitur Ioannes de Ianduno hic in quaestione propria, qui credit se demonstrare in hoc, et ratio sua est, quia, si sensus cognosceret suam operationem, tunc idem esset in aliquo subiecto secundum esse reale et spirituale, quoniam sensus realiter habet sensationem et cognoscit eam ipse sensus; ergo et cetera.

(14) Sed contra: Dato hoc intellectus non posset intelligere suam intellectionem, quia habet eam et realiter et spiritualiter, quia etiam cognoscit, et hoc non est impossibile, quia in oculo est qualitas, tamen in eo recipitur species quanti, et etiam non inconvenit hoc, cum tale esse reale est etiam spirituale, ut est in proposito.

(15) De hoc ego non habeo aliquam rationem; credo tamen conclusionem unam esse propter auctoritates tantorum virorum. Probabiliter tamen potest dici, quod ratio Latinorum est vera, et forte volunt dicere, quod nulla virtus materialis supra se reflectitur, id est non cognoscit se primo. Et istam rationem videtur ponere Alexander in Paraphrasi ista capitulo 26, ubi tractat de intellectu in actu. Et hoc bene verum est, quia hoc est difficillimum ipsi intellectui, ergo multo magis ipsi virtuti materiali, et ratio, quia species repraesentat illud obiectum, cuius est species; sed quod repraesentat se et suum obiectum, hoc arguit magnam spiritualitatem. Et quia virtus materialis non est multum spiritualis, ideo non potest se cognoscere per speciem obiecti, quod recipit. Unde deus, qui est maxime spiritualis, se ipsum per se solum perfectissime cognoscit; intellectus autem, qui non est ita spiritualis, non primo se cognoscit, sed per species alienas; sed sensus eo, quod est minime spiritualis et multum imperfectus, ideo non potest se ipsum cognoscere. Quae ratio videtur mihi probabilis. Illa Alexandri non videtur bona, quia Aristoteles eam solvit in textu commenti 138, et ratio Averrois nihil valet neque illa Ioannis.

(16) Ad argumenta respondetur dicendo, quod Themistius se infra retractat in commento 8.

(17) Ad secundum dico, quod illud est per figuram synecdochen, in qua sumitur pars pro toto. Anima enim sensitiva cognoscit se ipsam, quia per unam partem cognoscit aliam partem, ut per sensum communem exteriores.

(18) Ad aliud nego similitudinem, quia intellectus potest hoc facere, quia est maxime spiritualis, quod non est in sensu.

(19) Ad ultimum dico, quod est devenire ad intellectum, qui se et suam operationem cognoscit propter sui immaterialitatem.