BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum illa propositio omne recipiens debet esse

denudatum a natura recepti sit vera in actione reali?

 

(1) Restat modo examinare propositionem illam, scilicet omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti, quia Commentator II huius commento 67 dicit, quod est vera in actione reali et spirituali.

(2) Primo videndum est in actione reali quoad primam partem, scilicet quod essentia unius non sit de essentia alterius. Primo dico, quod stat, ut sint diversa genere, quoniam materia prima est receptiva qualitatis et tamen recipiens, quod est materia prima, et receptum sunt diversa genere. Et quamvis sint diversorum generum, non tamen oportet esse ita diversa, ut nullo modo conveniant, quia oportet agens et passum in materia convenire. Ideo materia prima non potest intelligentias recipere, quia nulla est unigeneitas inter ipsa. Possunt ergo esse ambo diversorum generum in receptione reali.

(3) Sed quod sint idem secundum speciem, impossibile, quia receptivum habet rationem potentiae, receptum vero actus. Non autem videtur duo in eadem specie fundari, et a fortiori nec idem numero poterit se ipsum realiter recipere.

(4) Stat etiam, quod sint eiusdem praedicamenti, sed remoti, quando illud genus dicitur de illis analogice, ut materia et forma, quae non sunt sub aliquo genere univoco, forte etiam, quod possunt esse eiusdem praedicamenti univoci, quia formae elementorum recipiunt formam mixti.

(5) Est ergo vera de reali receptione. Sed hoc non facit ad propositum, quia quaeritur de esse spirituali. Nam intellectus recipit hoc modo. Ideo quaestio consistit in hoc, utrum aliquid possit recipere speciem suimet vel alicuius, quod est idem specie cum eo. Et primo dicamus, in quo est possibile primo, quod sint distincta genere, est certum. Nam oculus spiritualiter recipit quantitatem. Modo potentia visiva et quantitas non sunt eiusdem praedicamenti. Quod autem aliquid recipiat speciem sui ipsius, est impossibile. Nam idem esset recipiens et receptum. Ex qua ratione concludebat Averroes intellectum possibilem esse immaterialem. Et videtur, quod ista ratio sit nulla, quia ego dicam, quod intellectus est materialis.

(6) Et cum dicis: “Tunc non reciperet omnes formas materiales”, dico, quod hoc verum est, si intelligeret omnes formas materiales per propriam speciem, sed se ipsum intelligit per speciem alienam, ut infra dicetur.

(7) Sed contra: Dicis tu, quod, si intellectus intelligit se per speciem alienam, alia tamen intelligit per speciem propriam.

(8) Sed contra arguitur, quia vel cogitativa cognoscit se vel non. Si primum, vel per speciem alienam vel per suam. Si per suam, ergo intellectus, quamvis sit materialis, poterit se per speciem propriam intelligere. Si autem intelligit se per speciem aliorum cogitativorum, cum sint eiusdem speciei istae cogitativae, recipiens non erit denudatum in specie a natura recepti.

(9) Si dicas, quod cogitativa non cognoscit se, sed intellectus eam cognoscit, contra: Intellectus non cognoscit per se et directe nisi ea, quae prius fuerunt in cogitativa. Ergo si debet intelligere cogitativam, oportet, quod cogitativa prius se ipsam intellexerit. Quare et idem de intellectu dicetur.

(10) Si dicas, quod cogitativa intelligitur ab intellectu per speciem aliarum rerum, pari modo dicam, quod intellectus intelliget se per speciem aliorum. Et sic non sequitur, quod, etsi intellectus sit materialis, quod non omnia intelligat.

(11) Et si dicas, quod idem ageret in se ipsum, respondetur, quod hoc non inconvenit in actione aequivoca, ut concedit Scotus. Quando autem intellectus se ipsum intelligit, est actio aequivoca. Item experientia docet, quod homo potest se ipsum in speculo videre. Ergo idem recipit speciem sui.

(12) Sed ad hoc potest responderi, quod tu deciperis, quia credis, quod, quando oculus videt se, idem sit recipiens et receptum. Sed non est verum, quia recipiens est potentia visiva et receptum est color, et ita non sunt eiusdem speciei.

(13) Ad id, quod dicitur de Scoto, communiter dicitur, quod est contra Aristotelem in VII et VIII Physicorum. Sed contra adhuc instatur, quia idem amat se et amare praesupponit cognoscere. Item equus amat suos filios, qui sunt eiusdem speciei cum eo.

(14) Sed dices, quod equus cognoscit tantum figuram et colorem.

(15) Contra: In fine II huius dicit, quod homo sentit se sentire; modo si sentio me sentire, hoc non potest esse, nisi reflectam me supra me, scilicet quod ego me cognoscam. Sed ego sum virtus materialis. Ergo virtus materialis potest se cognoscere.

(16) Ad hoc respondet, quod non est idem, quia cognoscens est sensus communis, quod autem cognoscitur, est sensus exterior, nec idem est ex toto. Unde sensus communis non sentit se sentire. Et ita potest solvi hoc argumentum.

(17) Sed hic sermo non videtur verus, quia Themistius in II De anima videtur dicere, quod sensus sentiat suam operationem.

(18) Ad illud, quod dicebatur de Scoto, quod est contra Aristotelem, de hoc deus scit veritatem.

(19) Unde per accidens potest aliquid movere se, ut elementum movendo medium movet se. Similiter et intellectus per accidens et reflexe intelligit se. Quare videtur, quod ista propositio omne recipiens et cetera sit vera in actione reali, sed in spirituali est dubia. Et ideo videtur, quod ratio Philosophi sit vix persuasiva et non transcendat rationem probabilem.

(20) Quantum sit de secunda parte suae propositionis, scilicet omne recipiens et cetera secundum substantiam, primo dicemus de reception reali. Et primo dico, quod receptivum alicuius entis realis habeat aliquid reale et alterius generis ab eo, ut materia prima, si debet recipere qualitatem, oportet, ut prius habeat quantitatem. Sed hoc est secundum diversa genera. Et aliquando recipiens habet aliquid de recepto secundum idem genus, immo non potest recipere illud, nisi habeat aliquid ex illo, verbi gratia si materia debet recipere qualitates secundas, oportet, quod prius habeat primas. Sed tamen sunt eiusdem generis proximi.

(21) Sed loquendo de his, quae sunt in eodem genere proximo, semper recipiens debet habere qualitatem oppositam, ut si materia debet recipere caliditatem, oportet, ut prius habeat frigiditatem.

(22) Sed loquendo de his, quae sunt eiusdem speciei, dico, quod in qualitatibus intensibilibus et remissibilibus recipiens debet carere specie eius, quod recipitur, non absolute, sed solum sub illo gradu, verbi gratia si materia debet recipere caliditatem ut 8, debet carere solum hoc gradu caliditatis, qui est ut 8, et non aliis, immo est necessarium, ut habeat caliditatem sub alio gradu magis remisso.

(23) Et de hoc sunt duae opiniones. Aliqui, ut Scotistae et multi Thomistarum, tenent, quod accidentia sola numero differentia possunt esse in eodem. Alii tenent, quod non, nec naturaliter nec per potentiam divinam, quamvis putem istos non esse multum discordes, et hoc quoad esse reale; sed tota difficultas est de esse spirituali.

(24) Pro quo est sciendum, quod hoc potest intelligi tribus modis, primo, quod recipiens aliquid secundum esse spirituale sit denudatum a natura recepti spiritualiter, ut si debeo recipere speciem “a”, oportet, quod non habeam speciem “a”; et iste sensus non est ad propositum.

(25) Alio modo, quod recipiens aliquid sub esse reali debet carere eo sub esse spirituali; et iste non est ad propositum.

(26) Alio modo, quod recipiens aliquid sub esse spirituali debet carere eo secundum esse reale; et iste tertius modus est de intentione Aristotelis et Averrois. Unde non est necessarium, quod, si debeat recipere aliquid sub esse spirituali, quod sit denudatum in toto ab esse spirituali. Nam si ego debeo habere notitiam conclusionis, oportet prius me habere notitiam praemissarum. Sed tota contentio est, utrum recipiens sit denudatum a recepto secundum genus vel secundum speciem.

(27) Ex una parte videtur, quod sic de oculo icterico, qui propter colorem citrinum, qui est in eo, non potest alios videre. Videtur ergo, quod receptivum rei alicuius generis debet carere omni eo, quod est eiusdem generis.

(28) Ex altera parte videtur oppositum, quia tactus est perceptivus qualitatum extremarum et tamen habet illas, quia habet media.

(29) Quo stante est magna difficultas, quare ita sit in tactu et non in aliis sensibus. Et ita ratio Philosophi non videtur vera.

(30) Contra: Experientia est in oppositum, quia visus recipit speciem figurae et tamen realiter est figuratus. Item cogitativa est quanta et recipit speciem quantitatis.

(31) Ad hoc posset responderi, quod non est simile de istis virtutibus ad intellectum, quia intellectus ultra hoc, quod cognoscit alia, cognoscit etiam se, sed istae virtutes non cognoscunt se, saltem potentia visiva.

(32) Contra: quia deus et intelligentiae sunt immateriales et tamen cognoscunt omnia sub ratione sui et etiam cognoscunt se. Ita et intellectus, quamvis sit materialis, poterit tamen omnia cognoscere sub ratione illius formae materialis, quam habet.

(33) Cuius oppositum superius dicebatur. Praeterea ista ratio fundatur super hoc, quod recipiens debet esse denudatum.

(34) Sed contra: quia ex hoc probabitur illum esse materialem, quia comprehendit materialia. Ergo non debet esse immaterialis. Item sicut se habet materiale ad immateriale, ita immateriale ad materiale. Sed materiale non potest recipere immateriale. Ergo a commutata proportione nec immateriale poterit recipere materiale. Et ita circa hoc sunt maxima dubia. Sed quia Aristoteles, Themistius, Averroes et sanctus Thomas habent hanc rationem pro manifesta et quia Aristoteles numquam dixit aliquid nisi cum ratione et quia, ut dicit Alexander super sermone istius viri, quod est magis remotus a contradictione, ideo nos conabimur defendere istam rationem, quae ratio bene intellecta, si non est demonstrativa, tamen ei multum approximatur.

(35) Pro qua est sciendum duo esse in mundo multum similia, intellectus possibilis et materia prima, intantum, quod aliqui dicunt, quod essent idem. Ad quae cognoscenda philosophi processerunt eadem via. Ex eo enim, quod materia prima recipit omnes formas, concluditur in I Physicorum, quod non est aliqua earum, ita intellectus possibilis ex eo, quod recipit omnes formas materiales, concludunt, quod non habet aliquam earum. Sed differunt inter se, quia intellectus recipit tantum spiritualiter sub esse universali, sed materia prima recipit realiter sub esse signato, et ideo intellectus potest se intelligere et non materia prima.

(36) Videns ergo Aristoteles hoc ex sensatis ad insensata procedens, cum cognitum fiat cognoscens secundum esse spirituale, sicut amans amatum et sensus recipit spiritualiter, dixit, quod intelligere est sicut sentire, et in textu 3 dicit, quod oportet intellectum esse in potentia ad intelligibilia. Ulterius vidit Aristoteles, quod esse materiale impedit spirituale vel in toto ut in aliis sensibus a tactu – nam oculus ictericus non potest omnes colores recipere – vel in parte ut in tactu – qui, cum habeat qualitates medias inter extrema, quae habet sentire perfecte, non potest sentire qualitates tangibiles. Unde aequaliter calida et aequaliter frigida non sentimus.

(37) Et si dicatur, quod omnis sensus tam interior quam exterior recipit quantitatem, non tamen est denudatus a quantitate, potest responderi, quod quantitas aut qualitas nec aliquod sensibile commune sentitur per propriam speciem, ut tenent sanctus Thomas et Aegidius, et dato, quod cognoscantur per propriam speciem, dico, quod non sentiuntur, nisi permixta cum propriis sensibilibus. Et quod dicitur de sensu exteriori, dico, quod non sentit ea per propriam speciem, scilicet vel si sentitur, diminute sentitur.

(38) Resumendo ergo dicamus, quod, cum cognitum fiat cognoscens secundum esse spirituale, et quod esse materiale vel impedit cognitionem in toto vel in parte, cum ergo intellectus habeat omnia materialia sub esse spirituali, et sincere et perfecto modo cognoscit, oportet, ut careat omnino re materiali. Unde cogitativa, quae est materialis, non nisi involute et modo imperfecto istas res materiales cognoscit. Et hoc est illud, quod dixit textu commenti 4, quod, si haberet aliquam formam materialem recipere, prohibebit extraneum et obstruet ipsum. Et propter hoc Aristoteles maxime laudat Anaxagoram ponentem intellectum ad hoc, ut imperet, omnibus esse abstractum. Aristoteles autem hoc dicit propter intelligere. Nam cum perfectissime materialia intelligat, debet ab eis esse denudatus. Et hucusque ista ratio est probabilis. Videtur enim rationabile, quod, si omnes formas materiales recipit, ut sit denudatus ab eis, sicut et materia prima est denudata ab omnibus formis materialibus. Et ideo dicit Aristoteles textu commenti 6, quod rationale est ipsum non esse corpus aut virtutem in corpore, nec aliquis negaret hoc, quamvis non sit demonstrativum, quia aliqui tenent, quod cogitativa omnia materialia et etiam se cognoscat et tamen ipsa est materialis.

(39) Sed alia ratio est, quae probat necessitatem huius, quia omnia scilicet intelligit, et universalia et particularia et etiam abstracta; si esset materialis, abstracta et universalia efficerentur materialia, quod probat, quia omne, quod recipitur, recipitur secundum condiciones recipientis. Si ergo intellectus est materialis, cum intellectus recipiat universalia et abstracta, ipsa quoque abstracta efficerentur materialia, quia reciperentur in divisibili. Quod autem recipitur in divisibili, est divisibile. Si ergo sunt divisibilia, sunt et materialia. Unde quamvis omnes qualitates de natura sua sint indivisibiles, tamen efficiuntur divisibiles a subiecto quanto, in quo sunt, ut dicitur I Physicorum textu commenti 18. Et ista est ratio Aristotelis, per quam probat animam esse immaterialem. Unde in textu commenti 4 dicit, quod, si omnia intelligit, necesse est immixtum esse, et non dicit: “si tantum materialia intelligit.”

(40) Et si dicas, quod ratio Aristotelis fundatur super illam propositionem omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti, ut dicit Averroes, dico, quod Aristoteles fundat se super illam propositionem quoad probabilitatem rationis, non quoad necessitatem.

(41) Demonstrativa autem ratio est super hoc, quod, quia omnia, tam materialia quam immaterialia, intelligit, oportet, ut sit abstractus.

(42) Ad argumenta, quae sunt contra illam propositionem, quod omne recipiens et cetera, respondetur, quod illa propositio est vera de reali receptione, ut patet in materia prima. Et in spirituali est manifesta, quia, si debeo recipere aliquid sub esse spirituali, oportet me non habere illud sub esse reali, quia vel totaliter impediretur cognitio vel non esset ita perfecta. Et argumenta in oppositum non probant, nisi quod sensus non cognoscant sua obiecta modo perfectissimo, quod concessimus et nos.

(43) Ad alia argumenta: Ad id, quod dicitur de visu, quod est figuratus et recipit figuram, et cum sit materialis, non impeditur a cognitione aliorum, respondeo, quod, quamvis alia cognoscat, tamen impeditur a cognitione sui.

(44) Ad illud de cogitativa dicitur, quod impeditur a sui cognitione, etsi non aliorum, vel si dicamus, quod se intelligit, possumus dicere, quod, quia est materialis, impeditur a cognitione immaterialium, a qua intellectus propter sui immaterialitatem non impeditur.

(45) Et cum dicitur, quod etiam deus hoc modo propter sui immaterialitatem impediretur a cognitione aliorum, respondeo, quod immaterialitas dei facit ad scientiam, et ideo non est simile de deo et de formis materialibus, quia materialia impediunt cognitionem et non immaterialia.

(46) Ad aliud, quod, si intelligit immaterialia, non debet esse immaterialis, sed materialis, respondeo, quod ad hoc, quod intellectus aliquid intelligat, non debet esse denudatus ab eo, quod intelligit, de necessitate. Unde beati in patria recipiunt deum tamquam speciem, et intelligendo deum omnia intelligunt, et tamen non sunt denudati ab eo. Et in via Averrois hoc est manifestum, quia tenet ipse, quod in copulatione intellectus possibilis cum agente, quando scilicet homo erit felix, intellectus possibilis intelliget omnia per essentiam intellectus agentis et tamen non erit denudatus ab eo. Et sic istud non impedit, sed impediens est materialitas eorum, quae ipse habet recipere, quoniam intellectio fit per abstractionem a materia. Et ideo in intelligendo immaterialia intellectus magis perficitur in habendo aliquid immaterialitatis quam in non habendo, quia causa intelligendi est immaterialitas.

(47) Eodem modo dicitur ad illud de commutata proportione negando illam similitudinem, quia materialitas impedit intellectionem, immaterialitas autem magis perficit quam impediat.