BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum copulae verbali correspondeat

similitudo rei an aliud?

 

(1) Altera quaestio est, quoniam in omni propositione sive de secundo sive de tertio adiacente semper ponitur copula, ideo quaeritur, quid faciat istam copulam; et non quaerimus de primo efficiente, quoniam tale est ipse intellectus, sed sermo noster est de primo formali, scilicet quid correspondeat huic verbo ‘est’, scilicet similitudo rei an aliquid alterum.

(2) De subiecto et praedicato patet, quid per ipsa importetur, quoniam per ‘homo’ importatur homo et per ‘animal’ animal. Non tamen apparet, quid per ipsam copulam importetur. Non enim est similitudo rei, quia hoc est subiectum et praedicatum. Nec importatur tempus, quoniam possum intelligere tempus sine copula, ut dicendo ‘annus’, ‘mensis’, ‘dies’ et huiusmodi et etiam verbum non significat tempus ex I Peri hermeneias.

(3) Sed ego puto, quod li ‘est’ significat unum conceptum unitivum unius cum altero. Sed vos dicetis: “Quomodo potest importare talem conceptum?”, dico, quod hoc facile est, sicut et relatio importat habitudinem unius ad alterum. Unde in I Peri hermeneias dicitur, quod verbum importat quandam habitudinem, quam sine extremis non est intelligere. Et etiam ibi dicitur, quod verbum non significat tempus, quamvis significet cum tempore. Et ita dicatur de coniunctione et disiunctione, licet altera sit significatio verbi et coniunctionis.

(4) Et si quaeratur: “Unde movetur intellectus ad sic copulandum?”, dico, quod movetur a re ad extra. Ex eo enim, quod videt duas res unitas ad invicem, ut albedinem cum homine, componit ad invicem. Propter talem unionem causat propositionem affirmativam. Et cum videt duas res separatas ad invicem, propter talem separationem causat propositionem negativam. Et sic potest facere propositiones veras et falsas. Primo tamen movetur a veritate, postmodum autem a falsitate.

(5) Et ista dicta sint dubitando tantum.