BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum substantia materialis intelligatur

per propriam speciem?

 

(1) Quaeritur hic propter dicta, utrum substantia materialis intelligatur per propriam speciem. Ioannes movit hanc quaestionem superius. Sed iste locus videtur mihi convenientior de substantiis immaterialibus.

(2) Clarum est, quod non intelligantur per speciem propriam, sed ex discursu. Et arguit, quod sic, primo ex dictis hic, ubi dicitur, quod lapis non est in anima, sed species lapidis. Idem in textu commenti 14, ubi dicit, quod est in potentia ad omnes formas, confirmatur, quoniam Averroes volens probare intellectum possibilem esse immaterialem fundat se super hoc, quod, quia est receptivus omnium formarum et omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti, quare non habebit aliquam materialem formam, supponit ergo Averroes, quod intellectus recipiat omnes formas, quod non est intelligendum secundum esse materiale, sed spirituale.

(3) In oppositum arguitur: Illud non intelligitur per propriam speciem, quod non habet proprium phantasma; sed substantia non habet proprium phantasma; ergo et cetera. Maior videtur esse nota, et minor probatur, quia, cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum, cum sensus exteriores non possint cognoscere substantiam, quia sensus non se profundat usque ad substantiam, nec etiam phantasia poterit substantiam cognoscere.

(4) In hac quaestione sunt nonnullae opiniones. Ioannes, cum quo sunt omnes fere Averroistae, putat substantiam intelligi per propriam speciem. Et confirmatur hoc ex dicto Averrois II huius textu commenti 63, ubi dicit, quod cogitativa recipit intentiones omnium decem praedicamentorum. Quodsi cogitativa potest hoc facere, quanto magis intellectus! Quomodo autem phantasia cognoscat substantiam et non sensus exterior, de hoc sunt diversae opiniones. Aliqui dicunt, quod sensibile producit speciem suam et cum sua specie est immixta species substantiae et primo producit eam in sensu exteriori, postea in communi, demum in phantasia. Et dicunt, quod species substantiae, licet sit in sensu particulari aut communi, ipse tamen non cognoscit eam, sed sola phantasia inter omnes virtutes eam cognoscit.

(5) Sed dices tu: Unde est, quod species substantiae cognoscitur a phantasia et non a sensibus intermediis inter eam et sensibile? Respondeo, quod agens non agit nisi in passo bene disposito et, quia alii sensus sunt multum materiales et imperfecti, ideo species substantiae non est apta nata producere sui notitiam in sensibus aliis a phantasia. Quia vero ista est multum spiritualis et perfecta, ideo potest species substantiae cognoscere.

(6) Alii vero sunt dicentes speciem substantiae non esse in sensu proprio aut communi, sed bene esse in phantasia, et si dicatur: „;Unde est, quod non est in intermediis, sicut in phantasia?“, dicunt, quod simile est de hoc sicut de aestimativa in ove, quae infert speciem insensatam ex sensata. Ovis enim videndo fervitatem et audiendo vocem et huiusmodi in lupo ex istis speciebus sensatis elicitis infert speciem inimicitiae, quae est insensata. Et istud videtur dicere Averroes in De sensu et sensato, ubi dicit, quod sensus exteriores cognoscunt corticem, interiores medullam. Pariformiter isti dicunt, quod ex sensibus exterioribus causatur species substantiae in phantasia. Isti ergo tenent substantiam cognosci per propriam speciem a phantasia, sive modo sit secundum primam opinionem sive secundum secundam. Et sic tenent uniuscuiusque substantiae materialis esse proprium phantasma.

(7) De cogitativa non loquor nunc, quia de ea inferius erit sermo.

(8) Iste modus dicendi improbatur a quibusdam posterioribus pluribus rationibus, sed ego adduco tantum argumentum Scoti, quod est tale: Data hac positione tunc quilibet infidelis esset Christianus. Probo et suppono, quod illud, quod per propriam speciem cognoscitur, in sui praesentia causat notitiam et eius absentia non causat cognitionem, sicut, quia lux per propriam speciem cognoscitur, ideo in sui praesentia causat eius cognitionem et ex sui absentia non movet virtutem. Sit modo ita, quod sit unus sacerdos, qui consecret unam eucharistiam, tunc infidelis, antequam sacerdos consecraret eam, cum pro te panis cognoscatur per propriam speciem, species panis potuit movere sensum infidelis, quia potuit videre et cognoscere illum esse panem, postea vero, quia consecrata est, amplius non est substantia panis, et sic, si prius videbat ibi esse panem et nunc non videat, cum non sit talis substantia, pro certo cognoscet, quod, ubi prius fuit panis, nunc non, quare efficietur Christianus hoc cognoscendo, et sic ipse tenet, quod nulla substantia cognoscatur per propriam speciem, sicut et deus cognoscitur a nobis ut ex discursu, scilicet ex eo, quod est aliquid, quod est primum movens, et quia non est procedere in infinitum in causis efficientibus essentialiter ordinatis.

(9) Sed istud argumentum non videtur valere, quoniam dato hoc modo loquendi tunc nec homo aut bruta deciperentur aut raro, cuius experientia est in oppositum. Consequentia probatur, et ponamus exemplum de quodam pictore, qui ita pingebat uvam, ut aves credentes eam esse veram ad illam accipiendam volarent, tunc ista avis, quae movebatur ad uvam, decipiebatur et tamen ibi non erat vera uva. Ergo aliquid, quod sentitur per propriam speciem, quamvis sit absens, potest causare sui cognitionem. Cuius oppositum dixit Scotus.

(10) Sed contra: Quis diceret non esse simile, quoniam uva non cognoscitur ab ave per propriam speciem, sed tantum avis cognoscebat accidentia, panis autem cognoscebatur per propriam speciem.

(11) Contra: Sequitur, quod aliquid cognoscatur per propriam speciem et tamen in eius cognitione sit deceptio, quia, si sit aliquod album, quod videatur esse lac ex colore, modo substantiae et similibus, non tamen sit lac, tunc movebor ad tale obiectum ratione dulcedinis, quae per propriam speciem cognoscitur, et tamen decipior, quia, si tale obiectum gustetur, non est dulce. Ergo non sequitur, ut non decipiamur circa illud, quod per propriam speciem cognoscitur.

(12) Sed dices ad hoc, quod illa deceptio non provenit merito sensus exterioris, qui habet iudicare talem dulcedinem, sed provenit error merito phantasiae, quae non habet iudicare de istis sensibilibus propriis. Quia enim aliquando phantasia videt albedinem coniunctam dulcedini in tali modo substantiae, ideo nunc quoque putat, quod in tali subiecto sit dulcedo. Sed hoc est mutare argumentum Ioannis.

(13) Et ego do aliam responsionem et dico, quod proprium est phantasiae recipere speciem substantiae, dummodo ipsa sit bene disposita et recipiet accidentia propria istius substantiae; verbi gratia si volo cognoscere individua, non oportet eam tantum cognoscere per sensum, sed oportet multa sensibilia congregare ad invicem, ut quod sit talis odoris, saporis, coloris, modi substantiae, operationis et similia. Et ista videtur esse expresse mens Philosophi I huius textu commenti 11, quando dicit, quod, quando cognoverimus multa accidentia propria, tunc de substantia habebimus aliquid ultimae differentiae. Et ita tuum argumentum non valet, quia infidelis, quando eucharistia non erat consecrata, non cognoscebat substantiam panis, quoniam non habebat accidentia propria ipsius panis. Si enim ea cognovisset, etiam panem cognovisset, cum accidentia propria sint inseparabilia a suo subiecto.

(14) Sed hoc videtur mirabile, quia videtur, quod infidelis cognoscat tam propria quam communia accidentia panis.

(15) Sed vos dicetis talia accidentia esse communia et non propria, quoniam ista accidentia possunt separari a pane, propria vero non possunt, quae, si cognoscerentur ab eo, etiam panis cognosceretur. Sed breviter isti tandem necessario confitentur, quod substantia cognoscitur per discursum ex collatione plurium accidentium ad invicem, propriorum scilicet et communium.

(16) Altera responsio ad argumentum Scoti posset esse. Pro quo sciendum, quod aliquae propositiones reputantur verae et necessariae, inter nos tamen speculanti apparent falsae, quamvis ab aliquibus accipiantur pro maximis. Inter quos est Ioannes Scotus. Et ita illa propositio, quam ipse assumit tamquam maximam, non est semper vera. Quando enim dicit: „;Si est aliquid, quod habet propriam speciem, in eius praesentia movet virtutem, non autem in sui absentia“, sed ista propositio est vera et habet veritatem in sensu exteriori.

(17) Et ratio, quia immediate movetur a re ad extra, sed in intellectu aut in sensu interiori non est vera, qualiter propositio debet accipi in proposito. Nam sensus interior cognoscit substantiam et non exterior, et breviter responsio est ista: Vel propositio est vera de sensu interiori vel exteriori. Si de exteriori, est vera, sed non est ad propositum, si de interiori, est falsa, sustinendo tamen opinionem Scoti, quia contra eam non est demonstratio.

(18) Ad ea, quae sunt in oppositum, potest responderi, cum dicitur: „;Lapis non est in anima“ et „;intellectus est in potentia ad omnes formas“, dico, quod, etsi talis non habeat propriam speciem, habet tamen proprium conceptum, qui quoquo modo repraesentat talem rem, per quos conceptus intellectus devenit in notitiam earum, sicut deus non potest cognosci a nobis, et ita dicatur, quod lapis est in anima per proprium conceptum.

(19) Similiter et intellectus possibilis est omnia fieri per hunc modum, dico tamen unum, quod Averroes videtur esse in oppositum huius, quia dicit in II huius, quod accidit sensui, ut humanus est, cognoscere substantiam. Licet dictum illud possit extorqueri, sed eius sententia videtur esse ista. Concedit etiam Scotus, quod sensus aliquo modo et involute cum ipsis sensibilibus cognoscit substantiam. Cognoscendo enim aliquid aggregatum ex multis accidentibus et ipsam substantiam cognoscit, sicut sunt rustici, qui cognoscunt lactucam et alias herbas ex aggregatione multorum accidentium simul, forte quod isti possent simul conciliari. Sed de hoc vide, quae dicta sunt in II huius circa expositionem textus commenti 63!