BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum intellectus in omni sua actione

egeat phantasmate?

 

(1) Altera quaestio est, utrum intellectus in omni sua actione egeat phantasmate, et hoc loquendo de intellectione coniuncta, quae est respectu nostri, per quam nos de novo denominamur intelligentes iuxta illud in I huius, quod intelligere vel est phantasia vel non est sine phantasia.

(2) In hac materia duo sunt, quae faciunt difficultatem. Videtur enim primo, quod in omni nostra intellectione non egeamus phantasmate ex textu Philosophi, ubi dicit, quod, si omnia sunt in imaginatione, non possumus intelligere sine phantasmate. Quare, cum sit aliquod abstractum a materia, ut deus et intelligentiae, illud poterimus intelligere sine phantasmate. Et pro hoc maxime facit expositio Themistii supra textum 39. Item est ratio, quia, si aliqua non sunt in materia, ut substantiae abstractae et intentiones – ad quid opus est uti phantasmate ad intelligendum illa? Tunc enim phantasia causaret falsam cognitionem de huiusmodi rebus, quoniam phantasmata sunt quanta et materialia. Talia vero sunt abstracta ab istis.

(3) Secundum, quod facit difficultatem, est, quia, si post actualem intellectionem remanent species in intellectu, postquam intellectus fuerit habituatus per istas species, videtur, quod nullo modo egeamus phantasmate.

(4) In oppositum est Philosophus I huius textu commenti 12 et hic textu commenti 39, ubi dicit, quod nequaquam est intelligere sine phantasmate. Et experientia est in oppositum, quia, si non egeremus phantasmate ad intelligendum, tunc laesa cogitativa aeque bene possemus intelligere, ac si non esset laesa. Similiter etiam dicatur de qualibet alia virtute interiori. Ad nihil enim istae virtutes prodessent intellectioni. Hoc autem est falsum, quia isti phrenesi laborantes, etsi sint viri docti, ex altera tamen parte non possunt intelligere, quamvis in intellectu eorum sint multi habitus et species.

(5) Mihi videtur, quod Peripatetice loquendo nihil possemus intelligere sine phantasmate loquendo de intellectione coniuncta.

(6) Cum vero dicitur: “Ad quid deservirent intelligendo ea, quae non sunt coniuncta materiae?”, de hoc Plato voluit, quod intelligendo abstracta non utamur phantasmate. Et hoc est verum secundum eius opinionem, quia ipse voluit, quod ab aeterno anima nostra esset plena speciebus a deo datis et non de novo acquisitis eo modo, quo posuit Aristoteles.

(7) Sed secundum sententiam Aristotelis aliter est dicendum supponendo primo, quod, si abstracta intelligimus solum in ordine ad ista materialia, intelligimus negando et dividendo ab illis condiciones materiae, sicut dicit hic Themistius, quod immaterialia materialiter cognoscimus. Quodsi haberemus perfectam notitiam de abstractis, qualiter habent intelligentiae, aliter esset dicendum.

(8) Ad argumentum ergo dicitur, quod phantasmata deserviunt nobis ad intelligendum abstracta, quia aliter non possemus ea intelligere. Et ratio concluderet, si abstracta perfecte intelligeremus.

(9) Ad auctoritatem Aristotelis dicitur, quod tuum argumentum peccat per fallaciam consequentis, quia est a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, qualiter non valet; vel aliter, quod alludit ad cognitionem illam, per quam sumus felices, in qua non egemus phantasmate. Ideo dicit Themistius, quod illa propositio est vera de intellectione quoad nos.

(10) Ad alteram difficultatem, quando dicitur: “Si habitus sunt in intellectu – ad quid egemus phantasmatibus?”, hoc argumentum non habet vim contra Averroem, quoniam in textu commenti 30 aperte dicit universalia intellecta colligata esse cum imaginibus, et ideo, si sunt cum eis colligata, semper egemus phantasmate. Sed contra Christianos et maxime contra sanctum Thomam argumentum habet vim, quoniam tenemus, quod in anima separata remaneant hae species acquisitae in hoc mundo, et tamen tunc non egemus phantasmate. Ergo eadem ratione videtur, quod nec nunc egeamus. Sanctus Thomas posset dicere et ipse sic respondet, quod iste est ordo naturalis, ut, quamdiu anima sit coniuncta corpori, semper egeat phantasmate ad intelligendum, non autem, cum separata est a corpore. Quodsi dicas: “Ergo hoc accidit animae”, dicitur, quod accidit animae in communi, non autem accidit ei, ut est coniuncta corpori, immo hoc est ei necessarium pro isto statu.