BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

3

 

(1) Substantiae autem maximae et cetera. Sequitur textus commenti 3. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et corpus. De prima dicit, quod posita divisione substantiae in materiam et formam et compositum nunc vult dicere, quod membrum huius divisionis sit perfectius. Ex quo patet, quod substantia non dicitur univoce de suis membris, quia non prius diceretur de uno quam de alio, cum univoca aequaliter participentur ab univocatis.

(2) Et dixit: Et corpus. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo exponit, secundo declarat unum nomen. Secunda ibi Deinde dicit: Exposuit. De prima notetis, quod Themistius vult, quod hic fiat comparatio inter substantias corporeas et incorporeas et quod substantia corporea sit dignior secundum famositatem, quia omnes eam concedunt, et secundum veritatem non est ita, quia causa est prior et perfectior causato; sed substantiae incorporeae sunt causae corporum. Averroes non vult, quod comparet membra superius divisa, et dicit, quod compositum est magis substantia secundum famositatem et secundum veritatem quam forma. Et haec est sententia Philosophi VIII Metaphysicae textu commenti 8, et expositio Averrois mihi magis placet, quia de separatis nullam facit mentionem Aristoteles in superioribus nec etiam videtur comparare corporea incorporeis. Et induxit sanctus Thomas ad hoc, ut sustentaret suam opinionem, scilicet quod compositum esset perfectius forma. Nam secundum Averroem forma est perfectior composito.

(3) Pro secundo dicit Averroes, quod corpora naturalia sunt perfectiora artificialibus, et ratio sua est, quia naturalia sunt principia artificialibus. Sanctus Thomas et alii dant alteram causam, quoniam in naturalibus materia et forma sunt substantiae, in artificialibus vero sola materia.

(4) Pro tertio dicit, quod naturalium quaedam habent vitam et quaedam non. Et habentia vitam sunt perfectiora carentibus ea.

(5) Deinde exposuit. In hac parte duo facit: Primo exponit illud verbum, secundo ponit conclusionem. Secunda ibi Et declaravit. De prima multa dicit Averroes. Primum est, quod omne id, quod ex principio intrinseco essentiali augetur, dicitur vivere. Sed apud Graecos et Arabes est discordia, quia apud Graecos, quod nutritur, dicitur vivere, animal vero dicitur, quod habet in se principium sensus, et mortuum dicitur, quod caret principio sensus et nutrimenti; sed apud Arabes illud dicitur mortuum, quod caret principio nutrimenti, ut plantam dicimus mortuam. Et dicit Averroes, quod dicitur essentialiter, quoniam aliqua videntur augeri et non augentur, quia non a principio intrinseco. Sanctus Thomas dicit, quod definitio data de vita non est vera definitio, sed posita exemplariter in re manifesta. Deus enim maxime vivit et non nutritur. Quodsi quaeratis, quid sit vivum, dicit, ut dicit Plato, quod est per se movere large loquendo de motu, quia deus dicitur se movere, quoniam se intelligit.

(6) Et cum declaravit. Concludit hic.

 

 

4

 

(7) Quoniam autem est corpus et cetera. Sequitur textus commenti 4. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et quia corpus. De prima dicit, quod superius, scilicet in calce commenti, declaravit vivens esse substantiam compositam ex materia et forma. Nunc autem quaeritur de anima, utrum sit compositum an forma. Et Averroes respondet tacitae obiectioni – quis enim quaereret: “Cur non probat, quod non sit materia?” – et dicit, quod hoc est notum. Ex opposito enim se habent materia et forma, quia materia est pura potentia imperfecta non movens, forma vero ex toto opposito se habet.

(8) Et dicit: Et quia corpus. In hac parte duo facit: Primo facit, quod dictum est, secundo infert conclusionem intentam. Secunda ibi Unde necesse. De prima dicit Aristotelem intendere hanc rationem: Vivum non est vivum secundum quodlibet corpus, sed secundum tale corpus; ergo est aliud a corpore illud, per quod est vivum; et illud debet esse in corpore; ergo non est corpus. Consequentia est nota, quia, si non vivit in eo, quod est corpus simpliciter, ergo per aliud dicitur vivum, quod est superadditum ipsi corpori. Ergo illud tale non est corpus.

(9) Declaremus autem propositiones. Si enim viveret, secundum quod est corpus simpliciter, tunc omne corpus viveret, quod est falsum, ut patet de lapide, qui est corpus. Quia ergo corpus vivit et non, secundum quod corpus simpliciter, ergo est vivum per aliud, quod non est corpus; sed omne vivum vivit per vitam; capias autem vitam et animam pro eadem. Et ita hoc modo ratio deducta non habet instantiam.

(10) Quodsi deduceretur, ut deducit Averroes, concluderetur materiam esse formam hoc modo arguendo: Corpus est corruptibile non in eo, quod corpus, sed ut tale corpus propter caelum. Ergo illud tale est aliquod existens in corpore. Ergo est forma. Illud tamen, per quod est corruptibile, est materia, sicut et ipse arguit. Vivum vivit et non, secundum quod est corpus; ergo secundum quod tale corpus; ergo per aliquod existens in corpore; et hoc est forma. Quodsi velimus salvare Averroem, possemus respondere, quod ratio sua tenet gratia materiae et non formae, sicut dicendo: Vivit per aliquod superadditum corpori, et illud non potest esse materia; ergo forma.

(11) Unde necesse est. Hic Averroes concludit definitionem animae. Et haec in duas secatur: Primo facit, quod dictum est, secundo ponit documentum. Secunda ibi Quoniam autem. In prima ponuntur solum verba textus. Sequitur pars doctrinalis, in qua forte quinque dicit. In prima parte ponit duas propositiones, quae faciunt syllogismum in secunda figura hoc modo: Nullum corpus est in subiecto; omnis anima est in subiecto; ergo et cetera. Prima patet. Secunda est declarata, quia, si corpus vivit per aliquod existens in eo et illud non est nisi vita, ergo et cetera. Pro tertia parte, quae est solum doctrinalis, dicit, quod, licet tam forma substantialis quam accidentalis sit in subiecto, est tamen differentia, quia una est pars substantiae, alia non. Pro secundo documento, quod est valde allegatum, quia diximus commune esse formae substantiali et accidenti esse in subiecto, dicit, quod, etsi sic sit, est tamen differentia, quia aequivoce dicitur subiectum, de subiecto scilicet substantiae et de subiecto accidentis. Declarat autem primo, quid sit subiectum accidentis, et dicit, quod est compositum ex materia et forma. Ex quo loco accipit sanctus Thomas, vel quod quantitas interminata non datur vel quod Averroes sibi contradixit. Subiectum vero formae substantialis est non in actu. Non enim habet, quod sit in actu, quantum est ex se, sed per suam formam. Seclusa enim forma substantiali non est in actu, sed ut sit in actu, oportet eam habere. Et Commentator adiungit “secundum quod est subiectum”.

(12) Quae verba sunt obscura et a paucis bene intellecta. Ego tamen do duas expositiones, quarum quamlibet credo esse bonam.

(13) Prima est, quod quandoque contingit, quod materia prima recipit formam substantialem habendo aliam, et hoc secundum Averroem, quia sanctus Thomas, Aegidius et Scotus hoc non volunt, Averroes vero vult, quod in generatione simplicium subiectum sit ens in pura potentia nullam habens formam, in generatione vero formae mixti subiectum non est in pura potentia, sed in actu, ut dicitur in I De generatione textu commenti ultimi et in III Caeli textu commenti 67. Sensus ergo erit, quod contingit formam recipi in subiecto ente in actu, tamen ipsum, secundum quod est in actu, non est subiectum, sed secundum quod in potentia. Actus enim non subicitur, sed potentia. Illa autem forma, quae est in materia, magis habet rationem dispositionis ipsius materiae pro receptione alterius formae. Et hoc est, quod dicitur in I De generatione textu commenti 23 et 24. Recolligendo ergo dictum est, quod ideo dixit “secundum quod subiectum”, quia contingit, quod forma recipiatur in materia actuata, sed talis materia non subicitur ut actuata composita ex materia et forma, sed solum ut potentia. Ille vero actus est ut dispositio pro tali forma.

(14) Consuevi aliam expositionem dare et forte meliorem et magis ad mentem Averrois, qui dixit “secundum quod subiectum”, quia contingit, quod forma substantialis recipiatur in materia actuata forma substantiali; ergo non est universaliter verum, quod forma substantialis recipiatur in materia in potentia, immo recipitur etiam in materia in actu, quod, etsi aliquando sit verum, non tamen se habet ut subiectum, quia tunc oporteret, quod esset semper in actu, quando reciperet aliquam formam, quod est falsum. Et est simile illi, quod dicitur VII Metaphysicae textu commenti 4, quod substantia praecedit omne accidens natura, tempore et cognitione. Non enim hoc est universaliter verum, quod quaelibet substantia praecedat quodlibet accidens natura et tempore et forte perfectione, sed quantum est ex natura sui, praecedit. Similiter subiectum formae substantialis potest esse in actu. Sed hoc non competit illi universaliter, quia non est in actu secundum quod subiectum. Differt autem haec expositio a prima, quia prima vult, quod numquam subiectum in actu subiciatur. Haec vero hoc concedit, sed hoc non est verum ex natura subiecti aut formae substantialis.

(15) Dicetis: “Si utraque est bona – quae est melior?” Dico, quod secunda mihi magis placet propter duo, primo propter verba Averrois sequentia “et maxime primum subiectum”, quasi velit dicere: Bene possibile est in aliquibus transmutationibus, quod materia sit actuata. Sed hoc non est ratione formae, quae habeat recipi in subiecto in actu, quia hoc esset universaliter verum, quod tamen est falsum in generatione prima, quando primum subiectum, scilicet materia prima, recipit formam elementorum. Bene in generatione mixti verum est. Et haec est mens Averrois III Caeli textu commenti 67. Placet etiam magis propter rem in se, quia dicendo, ut dicit prima responsio, quod forma mixti recipitur in materia actuata, secundum quod est materia, non secundum quod est compositum, est loqui ad libitum. Non enim apparet ratio, quare non subiciatur, secundum quod in actu, sed secundum aliam expositionem li “non” debet cadere super illud, secundum quod est in actu, et li “secundum quod” stat specificative. In secunda vero li “non” cadit super illud “secundum quod subiectum”, et erit sensus, quod subiectum formae substantialis non habet esse in actu, in potentia vero, licet contingat ens in actu esse subiectum, hoc non est, secundum quod est in actu. In secunda vero hoc non est ex ratione universali ipsius subiecti. Subdit post Averroes dicens, quod ex ignorantia huius multi decepti fuerunt putantes formam substantialem esse accidens, quia forma substantialis est in subiecto et accidens est in subiecto; ergo et cetera.

(16) Quod argumentum peccat, quia est in secunda figura ex puris affirmativis, et etiam peccat per fallaciam aequivocationis, quia aliter forma substantialis est in subiecto et aliter accidens. Adiungit etiam Commentator, quod anima non est materia, quod etiam supra dixit.

(17) Et dixit. Haec est alia pars, in qua exponit ultimam partem textus, in quo loco insequitur Themistium et Alexandrum, qui li “in potentia” sumunt ‘ad suas operationes’, sicut sensitiva, quae non semper est actu sentiens, sed est in potentia ad operationem suam, quae est sentire.

 

 

5

 

(18) Substantia autem actus est et cetera. Sequitur textus commenti 5. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit. De prima dicit, quod dicto, quod anima sit substantia secundum formam et cum omnis forma sit perfectio, ipsa anima erit perfectio. Et dicitur perfectio quasi genus, quia proprie non ponitur in praedicamento. Cum autem perfectio sit duplex, prima et secunda, vult declarare, quae perfectio sit anima, an prima an secunda.

(19) Et dixit. Haec est pars expositiva, quae in duas dividitur: In prima facit, quod dictum est, in secunda dat divisionem perfectionis. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima intendit hunc syllogismum: Omnis forma est perfectio; anima est forma; ergo anima est perfectio. Prima videtur nota. Materia enim est ens imperfectum, quod sit in natura. Forma est, quae perficit. Et cum perfectio sit alterius perfectio, ideo anima est perfectio corporis.

(20) Et cum declaravit. Haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit, sub quo membro divisionis contineatur anima. Secunda ibi Deinde incepit. In prima dicit, quod duplex est perfectio, una sicut scire, altera sicut considerare. Et prima dicitur actus primus, secunda actus secundus.

(21) Deinde incepit. Posita divisione declarat, in quo membro sit anima, et dicit, quod anima est perfectio sicut scire et non sicut considerare. Quod probat, quia illa perfectio non est anima, sine qua anima ipsa stat; sed sine perfectione secunda anima ipsa stat; ergo et cetera.

(22) Prima est per se nota. Secunda probatur, quia dormientes habent animam sensitivam et tamen non sentiunt, saltem sensu exteriori. Et etiam potest reperiri aliquis dormiens, qui habet omnes sensus interiores et exteriores ligatas. Averroes interponit unum dictum, quia, licet anima assimuletur scientiae, quando non considerat, non tamen assimulatur ignorantiae, quia sciens non considerans potest deduci ad actum, quando vult, non autem ignorans, similiter et anima. Et subiungit Averroes ista esse vera maxime de anima sensitiva.

(23) Anima autem. Haec est pars doctrinalis, quae in duas secatur: In prima movet et solvit unam dubitationem, in secunda exponit quaedam verba. Secunda ibi Et dixit. In prima, quia dictum est, quod anima est perfectio sicut scire, modo dicit, quod hoc non videtur verum, immo est aliqua anima, quae numquam est sine operatione, sicut est nutritiva. Tamdiu enim vivimus, quamdiu nutrimur. De hoc tamen erit quaestio.

(24) Nisi aliquis. Haec est secunda pars, in qua solvit quaestionem. Et ponit tres responsiones. Prima est negando, quod anima nutritiva sit semper in operatione, quia forte sunt quaedam animalia, quae non videntur nutriri, ut serpentes et ranae magnae, scilicet bufones, qui per multum tempus non comedunt.

(25) Quae nihil thesaurizant. Quae littera potest legi affirmative et negative. Thesaurizare dicuntur, quae de futuro provident, sicut formicae in aestate thesaurizant pro hieme et homo pro senio, licet non ego, quem scribatis, sicut me videtis. Si ergo legatur affirmative, intelligatis, quod thesaurizant in aestate, si negative, intelligatur, quod non thesaurizant in hieme. Haec ergo responsio negat, quod tamdiu vivimus, quamdiu nutrimur.

(26) Alia responsio est concedendo, quod semper nutrimur. Et quod dicitur hic ab Aristotele, intelligitur disiunctive, scilicet quod anima in aliquibus est prima perfectio, in aliquibus secunda. Et sic perfectio dicitur aequivoce de ipsis.

(27) Tertia responsio est, quae redit in idem, quod dictum Aristotelis intelligitur indefinite et particulariter, scilicet quod aliqua anima sit prima perfectio, aliqua secunda. Sed de hoc infra magis exacte!

(28) Et dixit. Hic Averroes declarat quosdam terminos, quod somnus est proportionalis scientiae, vigilia vero ipsi considerare. Et subdit Commentator, quod vere definit unam perfectionem et dat intelligere aliam ex ista.

 

 

6

 

(29) Prior autem generatione et cetera. Sequitur textus commenti 6. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et scientia. De prima dicit, quod, cum declaravit duplicem esse perfectionem, et quod est prima perfectio; ex quo autem prima perfectio praecedit secundam, vult declarare, quod anima est prima perfectio.

(30) Et dixit: Et scientia. Haec est pars expositiva, in qua duo facit: Primo facit, quod dictum est, secundo declarat aliud ponendum in definitione animae. Secunda ibi Deinde dicit: Et est. De prima dicit, quod, si anima est sicut scire et scire praecedit considerare, ita anima praecedit actum secundum, qui est sua operatio; et ratio est, quia principium praecedit principiatum; et ita anima, quia praecedit suam operationem, erit prima perfectio.

(31) Deinde dicit: Et est. Hic primo sciendum est, quod est duplex littera, una, quae dicit “et cecidit locus albus”. Per ‘locum album’ intelligit Averroes spatium album in textu. Nam antiquitus, quando traductor nesciebat bene exponere, relinquebat spatium pro littera, quam ignorabat. Et hoc appellat Averroes ‘locum album’. Quidam codices habent ‘locum alium’, et potest stare, et erit locus alius a scriptura, in quo nihil fuerat scriptum. Tamen quomodocumque sit, nihil deficit, quia in textu Graeco sic loquitur: Hic ergo tangit aliam particulam ponendam in definitione animae, et dicit tria, primo, quod anima est perfectio corporis, non cuiuscumque, sed physici, organici. Et per ‘organicum’ intelligit membrum officiale et instrumentale, quod, ut dicitur in I De historiis, habet determinatam figuram et determinatum situm, complexionem et qualitatem pro debitis operationibus perficiendis, sicut oculus, si debet videre, oportet, ut habeat septem tunicas et tot humores et sit talis complexionis et talis figurae. Modo anima oportet, quod sit perfectio corporis naturalis habentis multa organa ad opera eius exercenda, scilicet ad nutrimentum et sensum, quae omnia non possunt unico instrumento exerceri. Et quia non tantum anima est in animalibus, sed etiam in plantis, ideo oportet etiam in plantis assignare debita organa, quae, cum sint ignota, declarantur per comparationem ad animalium organa. Unde sicut in animalibus os est, per quod recipitur nutrimentum, ita et in plantis radices. Unde dicitur, quod homo est planta eversa. Similiter cortex est sicut cutis ad defendendum a frigore et aliis nocivis. Medulla est sicut cor. Habet etiam quasdam venulas ad similitudinem venarum ipsorum animalium.

(32) Aliquis dubitaret, quia videtur contradictio, quia dicit, quod organa plantarum sunt valde simplicia. Hoc enim videtur repugnare sententiae Aristotelis in I De historia capitulo 1, ubi organa vocantur “composita”. Dicendum est, quod appellantur “simplicia” non absolute, sed in comparatione ad organa ipsorum animalium.

 

 

7

 

(33) Si autem aliquod commune et cetera. Sequitur textus commenti 7. Cui Averroes quasi non praemisit continuationem, sed tantum duo verba dicit. Continuatio est talis, ut in praesenti textu concludat definitionem animae ex praemissis.

(34) Dixit: Si igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo concludit definitionem animae cum quibusdam condicionibus, secundo respondet tacitae obiectioni. Secunda ibi Deinde dicit. Prima adhuc in duas: Primo exponit, secundo ponderat unum verbum. Secunda ibi Et induxit. De prima dicit iuxta litteram: Si qua est definitio de anima, erit ista. Et adiungit, quod ista erit communissima et nulla magis conveniens. In quibus verbis ponit duas praerogativas ipsi animae. Una est, quae est communissima, quae, si exponatur positive, non est vera, scilicet quod ista est communis et quaelibet alia est propria. Si vero exponatur negative, est vera, scilicet quod ista est communis et nulla alia est communior ista.

(35) Secundam praerogativam tangit, scilicet quod nulla est melior hac. Circa quod solet esse dubitatio, an secunda definitio data de anima sit melior prima. Commentator videtur dicere, quod prima sit melior. Sed de hoc infra!

(36) Et induxit. Haec pars non est de expositione, sed est unum documentum, quasi dicat Commentator, quod ideo Aristoteles loquitur condicionaliter et non absolute, quia anima intellectiva non communicat cum aliis animabus, quoniam non eodem modo sunt actus corporis, quoniam aliae ab anima intellectiva sunt eductae de potentia materiae, ipsa vero non eget corpore ut subiecto, licet bene ut obiecto. Vel potest dici, quod respondet tacitae obiectioni, cui ex praemissis patet responsio.

(37) Deinde dicit: Et ideo non est. Notate hic, quod hunc locum aliter exponunt Latini, praecipue sanctus Thomas, aliter Themistius et post eum Averroes! Sanctus Thomas dicit, quod aliquis dubitaret, quomodo anima posset corpori uniri. Existimaret enim aliquis illam corpori uniri mediante aliquo, sicut charta unitur tabulae mediante glutino. Modo dicit sanctus Thomas, quod Aristoteles solvit istam petitionem dicendo, quod vanum est quaerere hoc, cum anima sit actus et corpus potentia, ex quibus per se fit unum.

(38) Haec expositio mihi non placet, quia ista dubitatio non hic, sed in VIII Metaphysicae pertractatur. Bene ista potest trahi ab expositione Averrois, sed difficulter. Themistius vero et Averroes volunt, quod Aristoteles respondeat huic quaestioni, quod, quando dictum est animam esse actum, per quem vivens vivit, esset modo quaerendum, quomodo ex anima et corpore organico resultet unum, scilicet corpus animatum. Huic ergo respondet Aristoteles hic secundum istos.

(39) Dices: “In quo differt ista secunda expositio a prima?” Dico, quod in hoc, quia in hac non quaeritur, quomodo anima coniungatur corpori, sed quaeritur, cum anima et corpus organicum sint duo entia distincta, quomodo ex illis duobus potest unum integrari, quod est corpus animatum.

(40) Ad quam quaestionem respondet Aristoteles, quod non oportet hoc quaerere, quia est manifestum. Cum enim ens et unum multipliciter dicantur, illud vere dicitur unum et ens, quod est actus, et alia sunt per istud, quo stante apparet, quomodo compositum ex anima et corpore sit unum, quia, cum in composito sit materia et forma et materia non sit ens nec una nisi per formam, ipsum etiam compositum habet, quod sit unum a forma una, cuius est dare esse et unum.

(41) Stat ergo solutio in hoc, quod, quamvis duo coniungantur in ipso corpore animato, tamen ipsum est unum, quia, etsi ibi sit materia, non tamen proprie dicitur esse et una, sed forma est, quae vere dicitur esse et una. Et quasi in hac parte Commentator dicit, quod vult Aristoteles contradicere dicentibus animam esse corpus, quoniam ex illis duobus corporibus non fieret unum per se, sed solum per ligamentum.

 

 

8

 

(42) Universaliter quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 8, quod est difficillimum. Obsecro: Estote attenti! Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Iam igitur. De prima dicit Commentator, quod, cum declaravit Aristoteles animam esse substantiam et esse formam et quod anima est actus primus et prima perfectio, dicit modo, quod vult declarare, quod anima sit perfectio secundum substantiam et similiter omnes formae organicae. Verum est, quod Latini et Themistius aliter introducunt praesentem textum et forte melius. Quia tamen non multum differunt, ideo in hoc non magnam facio vim.

(43) Et dicit: Iam igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas dividitur: In prima concludit conclusionem intentam, secundo probat, quod dictum est. Secunda ibi Deine dicit: Exemplum. In prima epilogat totum illud, quod dictum est de anima.

(44) Deinde dicit: Exemplum. In hac parte Averroes vult declarare animam esse formam secundum substantiam et intendit hanc rationem: Ita se habet anima ad corpus animatum sicut forma securis ad ipsam securim. Ubi securis foret organum naturale, eius forma esset forma substantialis. Ergo et ipsa anima erit forma substantialis. De hac ratione sic procedit: Primo ponit rationem cum eius declaratione, secundo declarat secundam partem textus. Secunda ibi Deinde dicit: Materia autem. Quantum sit de prima: Quia quis posset quaerere, quare Aristoteles posuit exemplum in artificialibus volendo declarare naturalia, cui respondet – et maxime – sanctus Thomas, quod hoc facit, quia innata est nobis via ex notioribus procedere. Artificialia vero sunt notiora nobis quam naturalia. Quod autem sint notiora, manifestum est, quia artificialia facimus et non naturalia. Et etiam hoc potest patere ex hoc, quia artificialia magnam habent similitudinem cum naturalibus; ideo per ea manifestamus naturalia.

(45) Prima ergo propositio declarata est. Minor vero declaratur, scilicet si securis esset corpus organicum, figura eius esset illius forma substantialis, quia illud est forma substantialis alicuius, quo ablato aufertur nomen et definitio; sed ablata figura securis aufertur nomen et definitio eius; ergo et cetera.

(46) Deinde dicit: Materia autem. Haec est secunda pars textus, in qua duo facit iuxta ea, quae dicit Philosophus in littera. Secunda ibi in fine textus Deinde dicit: Anima enim. Prima adhuc in duas: Prima est expositiva, secunda doctrinalis sive digressiva. Secunda ibi Et hoc, quod dixit. De prima dicit, quod in ratione securis dicitur: “Ubi esset organum naturale”, quia securis non est organum naturale, quod patet ex hoc, quia ablata forma eius, scilicet acumine, non aufertur nomen et definitio eius, sed adhuc dicitur ‘securis’. Et iste est lapsus Averrois, per quem tot verba facit.

(47) Et hoc, quod dixit. Ista est pars digressiva, in qua tria dicit, ut salvet litteram Aristotelis. Et haec in duas dividitur. Secunda ibi Et hoc facit. De prima ponit tria supposita. Primum est, quod conveniunt nomen naturale et artificiale, quia utrumque significat compositum ex materia et forma. Scitis enim differentiam inter nomen concretum et denominativum, quia concretum importat materiam et formam et compositum, licet primo importet formam VIII Metaphysicae textu commenti 7, sicut est homo et securis, denominativum vero significat solam formam, connotando tamen materiam, sed concretum ambo significat.

(48) Et est manifestum. Secundum suppositum est, quod differt individuum substantiae ab individuo accidentis, quia illud stat secundum materiam et formam, aliud vero secundum materiam tantum, et hoc suppositum est verum.

(49) Et necesse est. Hoc est tertium suppositum, in quo dicit, quod in individuo substantiae ablata forma res perdit nomen et definitionem, artificiale autem non. Primum probatur sic, ut dicit Commentator, quia, si aufertur forma, cum materia non stet sine forma, etiam auferetur materia et per consequens etiam genus et differentia, quia genus attestatur materiae differentia formae, et sic definitio est, quae constat ex genere et differentia, et si perditur definitio, etiam nomen perditur. In individuis vero accidentis hoc non accidit, quia illa forma est accidentalis, subiectum vero est substantia. Ad destructionem autem accidentis non destruitur substantia et per consequens nec nomen nec definitio.

(50) Haec igitur sunt, quae supponit. Ex quibus, ut sustineat litteram Aristotelis, vult probare, quod ablata forma artificiali securis non perditur eius nomen nec definitio. Volens autem hoc probare dicit: “Nota, quod nomina naturalium primo significant formam, secundo aggregatum ex materia et forma; nomina vero artificialium primo significant materiam et subiectum, secundo aggregatum!”

(51) Quodsi quaeratis: “Cur est, quod illa primo significat formam?”, respondet Commentator, quod hoc est, quia forma est tota quiditas compositi naturalis, et hoc est, quod dicitur VIII Metaphysicae textu commenti 7. Sed nomen et definitio artificialis, quia forma seu figura ipsius est accidens et subiectum est substantia, ideo prius significat materiam quam formam. Et hoc secundum adiungit ex sententia propria.

(52) Quo stante vult probare, quod in artificialibus ablata forma non perditur nomen et definitio, quia ablato posteriori non aufertur prius. Forma autem est posterior ipsa materia. Quare ablata forma non aufertur nomen et definitio. In naturalibus vero, quia opposito modo se habent, quia nomen prius significat formam, ideo ablata forma, quae principaliter significatur, aufertur et nomen. Et adiungit, quod hoc, quod dictum est de nomine naturali, maxime apparet in simplicibus; nam ablata forma ignis non amplius dicitur ignis, similiter aer aut unum aliud elementum. In composito vero hoc non est ita verum, quia in eo sunt plures formae, et quia non fit resolutio usque ad materiam primam. Ideo videtur, quod remaneat nomen.

(53) Haec igitur est tota sententia Averrois fideliter recitata.

(54) Quia autem omnis homo habet suam opinionem et omnis contradictor, cum est super veritate, excusandus est et cum Averroes sit homo et omnis homo mendax, ideo mihi videtur – salvo tamen semper meliori iudicio –, quod Averroes graviter erret.

(55) Primo non videtur verum illud, quod dicit, scilicet quod perempta forma in artificialibus non perdatur nomen. Quis enim diceret hanc fatuitatem? Et hoc primo est contra ipsum VIII Metaphysicae textu commenti 7, ubi habet, quod nomen concretum, ut homo et domus et similia, non significat solam materiam, sed compositum ex materia et forma. Unde et in II Physicorum textu commenti 11 dicitur, quod lectulus, antequam recipiat formam lecti, non dicitur lectulus, sed lignum tantum. Quomodo ergo iste bonus vir potuit imaginari, quod ablata forma a securi adhuc dicitur securis?

(56) Deinde si tale ferrum ablata forma securis dicitur securis, quia remanet materia securis, similiter posset vocari cultellus et alia infinita nomina assumeret, secundum quod ex eo possent infinita fieri.

(57) Et etiam ipse fuit immemor eius, quod dixit in II Physicorum textu commenti 13, ubi vult, quod forma accidentalis det nomen et definitionem ipsi artificiato.

(58) Et ita patet error Averrois.

(59) Quodsi quaeratis: “Quae fuit causa tanti erroris?”, dico, quod duae fuerunt causae, una confidentia de Aristotele, quam ipse habuit; ut enim salvaret litteram Aristotelis, ut iacet, tot nugas machinatus est; et altera causa erroris est illud suum suppositum, quod nomen in naturalibus primo significat formam, secundo compositum, in artificialibus vero primo materiam. Putavit enim illud esse de mente Aristotelis VIII Metaphysicae textu commenti 7. Et non est ita, quia Aristoteles ibi recitat opinionem Platonis, secundum quam homo non est compositus ex anima et corpore, sed est anima, ut patet ab eo in I Alcibiadis, ubi definiens hominem dicit: “Homo est anima utens corpore, et corpus est instrumentum hominis.”

(60) Sed concesso adhuc, quod illa sit mens Aristotelis, non tamen propter hoc sequitur, quod nomen artificiale primo significat materiam, quia sit nobilior. Nam album solam albedinem significat, quae non est nobilior composito, in quo fundatur. Et ideo non puto Averroem ullo modo verum dicere, quia in consequentia peccat, et media, per quae vult eam probare, sunt contra logicam et philosophiam.

(61) Supervenit sanctus Thomas, qui minus male dixit, licet nec ipse bene dicat, qui per dolabram exponit ferrum, et fit synecdoche, quia posuit partem pro toto. Quae expositio nihil mali dicit, sed tamen facit Aristotelem barbare loquentem, quod non decet tantum philosophum, qui grammaticam non ignoravit. In cuius verbis non invenitur error. Esset tamen multum mirandum, quod poneret dolabram pro ferro.

(62) Et ideo ponitur alia expositio clara et quadrans textui, quam non mihi ascribo, sed ponitur a Themistio. Quae talis est. Aristoteles volens probare animae quod quid est et essentiam ipsius corporis physici et organici, cum artificialia sint notiora nobis, posuit exemplum in artificialibus hoc modo: Sicut se habet figura artificialis ad artificialia, ita forma naturalis ad naturalia; sed figura in artificialibus est quod quid est et substantia eorum; ergo anima erit quod quid est in naturalibus.

(63) Primae propositioni deservit primum suppositum Averrois, quia, sicut in naturalibus nomen concretum significat compositum ex materia et forma, ita in artificialibus. Minor patet, quia remota figura seu accidente, quod idem est, ab ipsa securi amplius non est securis, et hoc est verum, quod conceditur etiam ab Averroe II Physicorum commento 13 in fine, ubi vult, quod formae artificiales, licet sint accidentia corporum naturalium, tamen constituunt res artificiales. Dicit postea Aristoteles: “Divisa autem hac non erit amplius dolabra, sed aequivoce”, id est: Divisa forma a dolabra, si erit organum naturale, non amplius erit dolabra nisi aequivoce, sicut oculus mortuus et quodlibet aliud organum non dicitur tale ablata ipsa anima nisi aequivoce. Postea sequitur apud Aristotelem in textu: Nunc autem est dolabra. Quia quis diceret: “O! Aristoteles! Ex quo figura est qualitas securis – quid deficit, quod ipsa non sit verum animal, sicut est homo?”, respondet, quod deficit hoc, quia forma securis non est forma et qualitas corporis naturalis, sed artificialis, anima autem format corpus naturale, non artificiale. Anima enim est actus corporis physici, figura vero artificialis. Et hoc est, quod dicit per illa verba “nunc autem est dolabra”. Non enim referuntur ad id, quod dicit Averroes et sanctus Thomas: “nunc autem est dolabra”, id est ablata figura adhuc est dolabra, vel sumatur secundum Averroem pro ipsa dolabra vel secundum sanctum Thomam pro ferro, sed referuntur haec verba, quia dixit, quod, si figura esset forma corporis organici, quod esset animal, sed dicit “nunc autem est dolabra”, id est: in rei veritate non est animal, sed est dolabra, quia figura non est actus corporis physici, quod oportet, si debeat esse animal. Ecce, quam clara expositio! Cui placet fatuitas Averrois, eam teneat.

 

 

9

 

(64) Considerare autem est in partibus et cetera. Sequitur textus commenti 9. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et considerandum. De prima dicit, quod, cum Aristoteles superius declaravit, quod anima se habet ad animatum sicut forma ad materiam et quod forma magis habet rationem substantiae quam materia, ut dictum est in textu commenti 8 secundum sententiam Averrois, et quod individuum non est tale nisi per formam, quia non est individuum, nisi secundum quod est in actu, non est autem in actu nisi per formam, in praesenti textu vult declarare hoc exemplo, scilicet quod anima sit forma corporis animati.

(65) Et dicit: Et considerandum. Haec est pars expositiva, in qua Commentator quinque dicit, ut patebit in legendo. De prima proponit, quod intendit, quod anima est quiditas et forma corporis animati, quod, cum prius probaverit per habitudinem ad artificialia, nunc vult probare per habitudinem ad partes animalis.

(66) Pro secundo ponit exemplum de oculo; quasi poneretur esse animal per se existens, haberemus dicere, quod visio esset quiditas et forma ipsius, quia visione ablata oculus perdit nomen et definitionem.

(67) Pro tertio dicit, quod, sicut est dictum de visione respectu oculi, ita dicendum est, quod anima sit forma corporis animati, qua ablata perditur nomen et definitio.

(68) Pro quarto dicit, quod, sicut pars animalis se habet ad suam formam, ita totum animatum ad suam animam.

(69) Pro ultimo exemplificat, et quae dicit, sunt per se nota.

(70) Circa hoc commentum occurrunt duo dubiola. Primum est, quia videtur probatio Aristotelis esse per ignotiora, quia probat animam esse formam corporis, quia visio est forma oculi; modo pars est ignotior toto, ut dicitur I Physicorum; ergo et cetera.

(71) Respondetur, quod non inconvenit unum et idem secundum diversas rationes esse notius et ignotius. Unde dico, quod, licet totum in prima apprehensione sit notius parte notitia confusa, stat tamen, quod secundum aliquid pars sit notior toto, exempli gratia secundum operationem, quia operatio, quae est ipsius oculi, quae est videre, est notior quam operatio totius compositi, et etiam in via resolutiva pars est notior, quam sit ipsum totum.

(72) Altera dubitatio est, quia videtur, quod Aristoteles male loquatur, quia dicit, quod, si oculus esset animal, visus esset forma illius et anima. Hoc non videtur verum, quia visio est accidens, anima vero substantia. Ergo si esset animal, adhuc visio non esset eius anima. Item secundo ablata visione non perditur nomen et definitio ipsius oculi, ut patet in dormiente.

(73) Dantur multae responsiones, sed ego do unam sufficientem, videlicet quod est aequivocatio de visu, secundum quod sumitur pro operatione et pro ipsa anima. Hic Aristoteles sumit visum pro anima.

 

 

10

 

(74) Non est autem id potentia et cetera. Sequitur textus commenti 10. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et illud. De prima vult declarare unum terminum positum in definitione animae, scilicet ‘in potentia vitam habentis’. Quia enim aliquid dupliciter est in potentia, vult declarare, quomodo sumitur hic in definitione, et hoc per viam exempli. Deinde dicit: Quia duplex est perfectio, scilicet prima et secunda, declarabit, de qua perfectione intelligitur.

(75) Et dicit: Et illud. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima declarat primum, in secunda secundum. Secunda ibi Et cum demonstravit. De prima dicit, quod, cum dicitur: “Anima est actus corporis in potentia vitam habentis”, quod corpus non est ita in potentia, quod excludat ipsam animam, quomodo dicimus, quod semen est in potentia vivens, sed dicitur in potentia excludente operationem. Semen autem dicitur in potentia vivens eo modo, quo potentia excludit actum, sed dicitur in potentia ad actum primum, qui est ipsa anima.

(76) Et cum demonstravit. In hac parte proponit secundum propositorum, quod facit, ut declaret exemplariter de prima et secunda perfectione. Et dicit, quod incisio assimulatur vigiliae et similiter visio. Unde sicut incisio est operatio cultelli et visio oculi, sic vigilia est operatio ipsorum sensuum et usus eorum, et dicit, quod, sicut visus, id est potentia visiva, non dicitur operatio ipsius visionis, ut patet in dormiente, qui dicitur esse in potentia ad visionem, sic et animatum non dicitur actus sensuum, ut quando dormit, sed bene est in potentia ad ipsos usus sensuum.

(77) Deinde dicit, quod, sicut potentia visiva fundatur in oculo, sic anima in corpore, et describit, quid sit esse in potentia, dicens, quod illud est in potentia, quod est in potentia utrumque oppositorum nec est actu aliquid illorum.

 

 

11

 

(78) Quod quidem igitur non sit et cetera. Sequitur textus commenti 11. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Quoniam autem. De prima dicit, quod, quia nihil est magis desideratum in toto hoc libro, immo nec in tota hac scientia quam scire, utrum anima sit mortalis vel non, ideo in praesenti textu vult declarare, quod hoc apparet in aliquibus partibus animae.

(79) Et dixit: Quoniam autem. Haec est pars expositiva, in qua tria dicit. Primum est, quod non est immanifestum, immo notum, quod tota anima vel saltem pars non est separabilis a corpore. Quantumcumque enim de tota anima utique sit ignotum, tamen in aliquibus partibus est certissimum, quia aliqua est anima, quae in omni sua operatione indiget corpore ut subiecto, operatio vero facit cognoscere formam, quare illa non erit separabilis a corpore, sicut figura a cera. Unde sicut dicit Philosophus in II De generatione animalium et alibi pluries, nulla res est, quae sit sine operatione loquendo de operatione communi tam ad principium activum quam ad passivum. Si ergo aliqua forma in sua operatione indiget corpore et sine eo non potest habere aliquam operationem, manifestum est, quod non est separabilis a corpore, quia tunc esset otiosa, sicut anima nutritiva, motiva et sensitiva, quae sunt constitutae in esse per subiectum.

(80) Pro secundo loco dicit, quod, etsi in aliquibus sit manifestum, tamen in aliquibus est valde ignotum, sicut in intellectu, quia non est eius operatio in aliqua determinata parte corporis, sicut visio in oculo. Deinde dicit: Propter alterum etiam est ignotum, quia non est adhuc notum, utrum anima intellectiva sit in corpore sicut nauta in nave.

(81) Ex quibus verbis multa possunt notari, primo, quod hoc dictum fuit propter Platonem, qui definiens hominem dixit, quod est anima utens corpore. Quodsi sic esset, ut dixit Plato, esset notum ipsam posse separari a corpore, quia esset tamquam motor et non forma.

(82) Secundo ex his verbis eliciunt Latini omnes praeter modernos, quod anima intellectiva sit inhaerens corpori et non informans illud, quamvis aliqui propter argumentum sancti Thomae, quod maxime cogit, teneant oppositum de mente Averrois. Sed de hoc in III huius! Et adiungit Commentator de mente Alexandri, quod anima sit corruptibilis, et ita est, ut patet in Paraphrasi. Non possum autem non mirari de volentibus omnes conciliare. Volunt enim in hoc quidam, quod mens Alexandri sit ipsius Averrois, quod est falsum. Dicit tamen Commentator, quod de hoc inferius, id est in III huius textu commenti 5, perscrutabitur.

(83) Deinde dicit: Secundum. Haec est tertia pars, ubi epilogat circa totum capitulum dicens, quod omnia, quae dicta sunt de anima, dicta sunt figuraliter. Et ratio est, quia ista notitia est imperfecta, dicit Averroes, quod non oportet stare in hac definitione universali, sed oportet devenire ad definitiones magis proprias. Cum ergo haec definitio sit universalis, non miremini, si non habemus perfectam notitiam de anima.