BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

106

 

(1) De tangibili autem et tactu et cetera. Sequitur textus commenti 106. In quo Averroes continuat dicens, quod expeditis quattuor primis sensibus vult loqui de tactu, et quia potentiae cognoscuntur per actus et actus per obiecta, vult loqui de tangibili. Et movet aliquas quaestiones de tangibili et dicit tria per ordinem, primo, quod, si tangibile erit unum, tactus erit unus et e converso. Et convertuntur, si tactus unus, tangibile unum et e contra, tamen in diversis generibus causarum, quia prima est a priori, secunda est a posteriori. Et quamvis sit notum, quod, si tactus est unus, tangibile est unum et e contra, non tamen est notum, quod tactus sit unus, nec quod tangibile sit unum. Ideo non potest inferri, quod tangibile aut tactus sit unum, et hoc est illud, quod dicitur in fine textus ab Averroe.

 

 

107

 

(2) Et quid est sensitivum tangibilis et cetera. Sequitur textus commenti 107. In quo, cum posuit istam quaestionem, utrum tangibili correspondeat unum genus unicum, dicit Averroes, quod Aristoteles vult argumentari ad hanc quaestionem, utrum tangibile est unum et tactus est unus.

(3) Et dicit: Sensus autem tactus. Ista est pars expositiva, in qua vult solvere istam quaestionem. Et ad illam solvendam proponit unam aliam, ex cuius solutione patebit solutio primae, et est, utrum caro vel proportionale carni in non habentibus carnem sit medium aut organum in tactu. Et oportet primo scire hoc, et tunc quaestio solvi poterit.

(4) Si enim caro est organum tactus, tactus non erit plures. Si vero non sit organum, sed medium et nervus sit instrumentum, tunc tactus erit plures. Et ratio huius est, quia, si caro est instrumentum, cum sit una et uniformis, non poterit esse instrumentum nisi unius potentiae, quia unum instrumentum non est nisi unius potentiae. Sed si caro est medium et nervus, qui est intus, est instrumentum, tunc est plures, quia nervi dicuntur esse plures. Nam plura poterunt esse instrumenta in tactu, quia unus nervus erit instrumentum unius contrarietatis et alter alterius. Quare et tactus correspondentes ipsis instrumentis erunt plures.

(5) Sed tunc est dubitatio, quam tangunt moderni, ut Gaetanus, utrum sit idem nervus, qui cognoscat calidum et frigidum, humidum et siccum. Averroes videtur dicere, quod non, et tamen ratio est in oppositum, quia idem est nervus sentiens sapores et omnes qualitates tangibiles; ergo a fortiori idem erit unus nervus, qui cognoscit omnes qualitates tangibiles. Si ergo erit unus nervus sentiens omnes istas qualitates, ergo tactus erit tantum unus, quia est tantum unum instrumentum; ergo tantum una potentia, sicut de carne. Non ergo valet consequentia, quam fecit Averroes. Nervus est instrumentum, ergo tactus plures, et hoc, quoniam idem est nervus, qui sentit omnes qualitates tangibiles.

(6) Ad istud potest responderi, quod bene est idem nervus materialiter, sed plures formaliter, quia secundum unam dispositionem cognoscit calidum, secundum aliam frigidum, et ita de aliis.

(7) Sed istud nihil valet, quia idem dicetur de carne. Eadem enim est caro, quae sentit omnes qualitates tangibiles, secundum tamen dispositiones diversas. Et confirmatur, quia, sicut est de medio, ita et de instrumento. Sed idem medium recipit diversa sensibilia secundum diversas naturas; ergo et idem instrumentum recipit diversa sensibilia secundum diversas naturas.

(8) Maior patet ex convenienti similitudine. Minor probatur ex dicto Aristotelis superius in textu commenti 76, ubi dicit, quod aer vel aqua recipit odores et sonos. Hoc fit secundum diversas naturas. Tunc sic: Ex quo idem est medium in auditu et olfactu, sicut non valet ista “idem est medium; ergo idem sensus”, ita nec valet ista “est idem organum, ergo idem sensus”. Hoc argumentum est difficile, et quamvis dentur multae responsiones, Gaetanus respondet negando similitudinem de aere ad carnem, quia caro est medium intrinsecum, aer autem est medium extrinsecum. Sed hoc nihil valet. Non enim respondet ad argumentum et peccat per fallaciam non causae ut causae.

(9) Alii dicunt, quod maior est diversitas in aere quam in carne, et ideo aer potest esse medium diversis sensibus, sed caro non, quia est uniformis magis quam aer.

(10) Sed contra est argumentum, quod non potest solvi. Et me piget advertere istud. Inde Aristoteles in II De partibus animalium capitulo 1 vult, quod caro sit instrumentum et quod sensus tactus sit plures, quia debet recipere plures species sensibilium, et forte, quod pauci ponderaverunt hoc, immo et Avicenna tenet, quod caro sit instrumentum tactus et tamen tactus sit plures.

(11) Ideo breviter dico, quod Commentator erravit, et suus error est, quia non intellexit textum. Non enim est introducendus eo modo, quo ipse ipsum introduxit.

(12) Nec secunda quaestio fuit mota ad solutionem primae. Non enim quadrat, si caro est instrumentum, quod tactus sit unus, et si non est plures, sed istae sunt duae quaestiones impertinentes. Prima est, utrum tactus sit plures sensus, secunda, utrum caro sit instrumentum. Et Commentator non potest defendi.

(13) Et signum eius est. Haec est secunda pars principalis, in qua positis illis quaestionibus secundum veram expositionem arguit ad unam illarum, scilicet quod tactus non sit unus, quia in illo sunt plures contrarietates. Ergo non est unus.

(14) Consequentia tenet ex X Metaphysicae, quia unius generis est tantum una prima contrarietas. Antecedens patet, quia in tactu est calidum et frigidum, humidum et siccum.

 

 

108

 

(15) Habet autem solutionem et cetera. Sequitur textus commenti 108. In quo vult removere unam responsionem ad argumentum factum, quod tactus non sit unus.

(16) Et dixit: Sed est. Haec est pars expositiva, in qua praeponit dubium. Posset enim aliquis dicere, quod sensus visus non sit unus nec auditus sit unus ex ratione superius facta, quoniam in visu sunt plures contrarietates et in auditu, in visu ut album et nigrum, splendens et non splendens, in auditu ut grave et acutum, leve et asperum.

(17) Et cum dedit hanc. In hac parte removet hanc dubitationem dicens, quod non est simile de tactu et de aliis sensibus, quia colores et soni habent unum subiectum commune univocum et primum, sed qualitates tangibiles non sic habent. Sanctus Thomas declarat hoc, quia Commentator est diminutus, et dicit, quod aliqua habent plures contrarietates; intelligitur duobus modis, uno modo, ut omnes reducantur ad unam ita, quod istae differentiae sint per modum subdivisionis sicut genere. Prima contrarietas est animatorum et inanimatorum. Et quia animatum dividitur per sensibile et insensibile, per rationale et irrationale, hinc est, quod multiplicantur contrarietates in genere corporis.

(18) Alio modo, quando sunt plures differentiae per accidens unius generis, sicut in genere corporis est contrarietas albi et nigri, et secundum omnia, quae possunt accidere corpori. Et per hunc secundum modum dicit Aristoteles, quod circa sonum et vocem praeter primam contrarietatem, quae est per se, sunt aliae contrarietates quasi per accidens. Qualitates autem tangibiles habent plures primas contrarietates per se.

(19) Alexander tamen et Themistius non contradicendo huic aliter solvunt hoc dubium, quod instantia nihil valet, quia magnitudo et parvitas, asperum et leve non sunt contrarietates propriae auditus aut visus, sed sunt communes omnibus sensibus, calidum autem et frigidum et reliqua sunt propria obiecta tactus et a nullo alio sensu comprehensibilia.

(20) Et intendit per subiectum. Haec est secunda pars principalis, in qua ponit documentum, in quo dicit quinque per ordinem, primum, quod, si tactus est unus, oportet, ut habeat univocum obiectum, quia potentia habet unitatem ab obiecto. Nam visus dicitur unus, quia habet obiectum unicum.

(21) Sed contraria tactus. Hoc est secundum dictum, in quo inquirit, an obiectum tactus sit unum univoce, et dicit, quod non, quia tactus non percipit nisi calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, de quibus non praedicatur unus terminus communis, cum sint in diversis praedicamentis. Grave et leve sunt formae substantiales, calidum vero et frigidum accidentales.

(22) Et ideo necesse est. Hoc est tertium dictum, quod, ex quo sic est, alia debet esse potentia tactiva gravis et levis, alia calidi et frigidi, quia per solam approximationem manus ad obiectum percipimus calidum et frigidum sine alio motu praecedenti. Grave autem et leve non cognoscitur nisi per motum, ut puta ponderando obiectum et videre, an resistat.

(23) Et ideo oportet. Hoc est quartum dictum, in quo concludit sensum tactus esse plures sensus et quod caro non sit instrumentum, quamvis Aristoteles in II De partibus animalium velit oppositum, sicut dictum est superius, licet iste sermo excuset Aristotelem, quia, quando Aristoteles scripsit librum De animalibus, nondum viderat anatomiam nervorum. Forte enim erat iuvenis. Sed cum scripsit librum De anima, tunc cognovit nervos.

 

 

109

 

(24) Utrum autem est sensitivum et cetera. Sequitur textus commenti 109. In quo mota quaestione de unitate tactus concludit, quod est plures &ndash: vel ex ratione Averrois, quia caro est medium et nervus instrumentum, vel secundum alios, quia in tactu sunt plures contrarietates &ndash:, omnes tamen conveniunt in hoc, quod caro sit medium.

(25) Dicit modo Averroes, quod hoc est contra Alexandrum, qui tenuit, quod caro sit instrumentum. Sed quamvis Averroes et Themistius supponant hoc, Alexander tamen, quem nos habemus, non dicit hoc et dicit, quod Alexander et Themistius non dicunt illud, quod ipse dicit, et dat causam erroris, quia non intellexerunt rationem Aristotelis, quae est, quod, si tactus est plures, caro non est instrumentum, et dicit, quod rationem Alexandri ponit inferius in commento ultimo, quam sumit a Themistio, quamvis Alexander in Paraphrasi non dicat istud, immo totum oppositum.

(26) Sed credendum est aliqualiter Themistio. Non enim multum credo Averroi. Sed de hoc infra dicemus. Cum igitur Aristoteles declaravit sensum tactus esse plures et quod caro non est instrumentum, quamvis Alexander et Themistius hoc non dicant, et hoc, quia ignorant rationem Aristotelis, nunc modo intendit solvere rationem, qua aliquis potest credere carnem esse instrumentum.

(27) Et dicit: Utrum autem. Ista est pars expositiva, in qua tria dicit iuxta seriem Aristotelis. Alexander tamen et Themistius et sanctus Thomas aliter introducunt hanc partem secundum veram expositionem superius dictam, quod, cum Aristoteles superius proposuerit duas quaestiones hucusque determinavit de prima, nunc modo vult pertractare secundam, quae est, utrum instrumentum tactus sit in carne vel intra carnem ita, quod caro sit medium. Et secundum Averroem soluta fuit haec quaestio, et hic secundum ipsum vult removere argumentum, quo habetur sensum tactus fieri in carne, non in nervo. Sed Themistius vult hic Aristotelem solvere istam quaestionem. Et primo vult removere dubium, quo aliquis posset credere carnem esse organum sensus tactus. Dicit ergo, quod argumentum cogens tactum esse in carne nullum est. Argumentum est tale, quia, si ponatur aliquod tangibile super carnem statim percipitur, quod non videtur esse ex alio, nisi quia organum tactus est caro. Si enim esset intra carnem, non ita statim sentiremus, quia motus fieret de extremo ad extremum.

(28) Deinde debilitavit. Posita argumentatione, qua moti sunt dicere carnem esse instrumentum, vult illam debilitare, quia, si quis apponat pelliculam supra carnem et superponatur aliquod tangibile, tunc subito sentiremus, tamen illa pellicula non sentit, quia non est animata. Vel si aliquis poneret ipsam animatam, ipsa tamen non est pars nostri.

(29) Sed diceret aliquis: “Si intrinsecum sentiret, oporteret, ut fieret motus, qui, cum non fiat nisi in tempore, nec ipsa quoque sensatio fiet nisi in tempore, quia non possemus sentire in instante.” Forte dicendum est, quod sensatio ista non est actio realis, sed spiritualis nec est cum abiectione contrarii, quia proprium est uniuscuiusque sensus recipere speciem sine materia.

(30) Sed ista responsio videtur dubia, quia secus est de tactu et de aliis sensibus. Nam in tactu actioni spirituali semper est coniuncta actio realis. Numquam enim tangibile sentiretur, nisi etiam realiter ageret. Et inde est, quod aequaliter calida et aequaliter frigida non sentimus. Et ideo aliter dicendum est.

(31) Possumus dare responsionem Albertutii tenentis omnem actionem fieri per partem post partem in infinitum. Sed non valet, quia hoc, quod dicit, est verum in mathematicis, non in physicis. Actio enim, ut actio est, bene producitur hoc modo, sed non, ut est actio naturalis. Similiter motus localis, ut motus est, mathematice loquendo potest velocitari in infinitum, sed non, ut naturalis est. Et sic responsio supponit falsum, scilicet quod actio producatur per partem post partem in infinitum. Et Aristoteles in De sensu et sensato contra hoc expresse loquitur.

(32) Ideo potest aliter forte dicere, quod ista sensatio dicitur esse in instante, id est in tempore imperceptibili. Non enim potest percipi tempus, in quo fiat ista sensatio, sicut communiter dicitur in ictu oculi, quando volumus denotare instans.

(33) Deinde dicit: Si igitur fuerit. Quia aliquis diceret, quod est differentia inter carnem et illam pelliculam, quia caro non est separata, sed coniuncta, illa autem pellicula est separata, ideo respondet dicens, quod nulla est differentia in hoc, quia, sive sit separata sive coniuncta, omnino probabitur, quod ista pellicula non est organum in sensu tactus.

(34) Dicit tamen, quod est aliqua differentia, quia, si ista cutis esset connaturalis, facilius sentiremus, quam si non sit naturalis. Non tamen propter hoc ipsa esset instrumentum in tactu, sed quod sensationem citius redderet. Ex quo apparet sensationem tactus non fieri in instante. Aliter enim non citius redderet sensum, si esset separata quam si esset coniuncta. Et ideo responsio secunda, quam nos dedimus ad dubium superius motum, apparet esse bona.

 

 

110

 

(35) Propter quod talis pars et cetera. Sequitur textus commenti 110. In quo concluso, quod tactus sit plures et quod caro sit medium, et remota dubitatione vult solvere dubitationem, qua isti existimant, quod caro est instrumentum tactus, et dicit, quod forte Aristoteles in libro De animalibus fuit unus de his, qui tenent carnem esse instrumentum in tactu.

(36) Et dicit: Et ideo. Ista est pars expositiva, in qua duo dicit, primo, quod ita est de carne, sicut si loco carnis esset aer nobis connaturalis per possibile vel impossibile. Tunc enim, cum aer sit medium in visu, odoratu et auditu, existimaremus istos tres sensus esse unum et quod aer esset instrumentum in illis sensibus, sicut etiam existimamus, quod tactus sit unus sensus et quod caro sit eius organum propterea, quod est coniuncta nobis naturaliter.

(37) Deinde dicit: Modo autem. Hic dicit Averroes, quod non existimamus istos tres sensus esse unum, quia aer est separatus a nobis. Hoc tamen non apparuit ut in carne, quia caro est connaturalis nobis, licet demonstratio cogat dicere, quod tactus sit plures et quod caro sit medium.

 

 

111

 

(38) In tactu autem hoc et cetera. Sequitur textus commenti 111. In quo, postquam declaravit, quod decipimur in sensu tactus et non in aliis, et causa est, quia in aliis sensibus media non sunt coniuncta nobis sicut in tactu, vult modo reddere causam, quare media in aliis sensibus non sunt coniuncta sicut in tactu.

(39) Et dicit: In tactu. Ista est pars expositiva, in qua vult hoc declarare, et dicit, quod omnes sensus indigent medio, quia sensibile positum supra sensum non causat sensationem. Sed illi tres, visus, auditus olfactusque, non habent medium coniunctum, quia illi tres sensus habent sentire suum obiectum in longinqua distantia, tactus autem propter sui imperfectionem non potest sentire suum obiectum in longinqua distantia, et ita oportet eum habere medium sibi coniunctum, quod medium non potest esse aer aut aqua, quoniam ista sunt simplicia corpora, corpus autem animalis non est simplex, sed compositum. Ex quo sequitur, quod tale medium erit compositum, in quo abundat, et tale est caro vel proportionale carni in carentibus carne.

 

 

112

 

(40) Demonstrat autem, quod plures et cetera. Sequitur textus commenti 112. Quem Averroes non continuat. Continuatio autem potest esse talis, quod Aristoteles velit respondere tacitae obiectioni. Nam sive ponatur nervus sive caro esse instrumentum, non videtur, quomodo tactus sit plures, quoniam est una caro sive unus nervus, quod omnes qualitates tangibiles sentit.

(41) Ad hoc respondet Aristoteles, quod hoc nihil est, quia, si nervus sit instrumentum, hoc non tollit, quin sint plures, quia in simili per eandem partem, scilicet per linguam, gustamus et tangimus, tamen ibi sunt duo sensus. Ita etiam est in tactu, sive modo ponatur, quod sit caro vel non, quae sentiat. Quamvis enim sit eadem pars, quae sentiat qualitates tangibiles, tamen ibi sunt plures sensus, et in gustu non decipimur ponendo eum distinctum sicut in ponendo tactus plures, quoniam apparet manifeste differentia inter gustum et tactum; nam per aliquam partem tangimus, per quam non gustamus; sed in tactu decipimur, quia, per quamcumque partem tangimus unum sensibile, per eandem tangimus aliud, sicut et decipimur in gustu et tactu, si, per quamcumque tangeremus partem, per eandem gustaremus.

 

 

113

 

(42) Dubitabit autem aliquis et cetera. Sequitur textus commenti 113. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit docu-mentum. De prima, postquam declaravit, quod tactus est plures et quod indiget medio intrinseco, quod est caro, vult modo declarare, an indigeat medio extraneo, et dicit duo: Primo proponit propositionem intentam, secundo ad illam arguitur.

(43) Et dixit: Et ex eis. Ista est pars expositiva, in qua quattuor supponit, primum, quod corpus dicitur esse trina dimensio, scilicet longitudo, latitudo et profunditas. Nam lineae attestatur longitudo, superficiei latitudo, corpori profunditas. Supponit ergo, quod corpus sit profundum.

(44) Deinde dicit: Et corpora. Secundum suppositum est, quod, si inter duo corpora est medium, illa corpora non se contangunt nec etiam sunt contigua, quoniam illa sunt contigua, quorum extrema sunt simul. Horum autem corporum extrema non sunt simul.

(45) Et cum ita sit. Tertium suppositum est, quod non potest esse humiditas sine aqua vel aere vel in eo praedominetur unum istorum. Aer enim est primum humidorum, aqua vero est post aerem in humiditate.

(46) Deinde dicit: Et ea, quae occurrunt. Quartum suppositum est, quod, si aliqua corpora dura sint in aqua et debeant approximari invicem, semper erit humiditas circa utrumque corpus.

(47) Et cum ita sit. Haec est secunda pars principalis, in qua arguitur, quod tactus eget medio extrinseco, quia stantibus his, si sit aliquod corpus, quod occurrat alteri in aqua, non contingit illud, quia inter illa mediat corpus. Vel enim extrema humida sunt vel sicca; non sicca, quia sunt in aqua; ergo humida; sed humiditas non potest esse sine corpore humido; ergo cum inter ea sit humiditas, erit et corpus humidum; quare non se contangent. Et dicit, quod similiter in aere duo corpora non se contangunt, quoniam ita se habet aer ad ea, quae sunt in aere, sicut aqua ad ea, quae sunt in aqua. Sed dicit, quod hoc est magis clarum in aqua quam in aere, quia aer est elementum subtilius, quam sit aqua.

 

 

114

 

(48) Utrum igitur omnium sit similiter et cetera. Sequitur textus commenti 114. Quem Averroes non continuat. Continuatio potest esse talis, quod, quia ex his, quae dicta sunt in praecedenti textu, potest oriri quaestio. Ideo vult eam solvere in praesenti textu. In prima ergo parte Averroes movet quaestionem, in secunda eam solvit. Secunda ibi Aut non est ita. De prima dicit, quod praedictum est: Si duo corpora sicca contangant se in humidis, non poterunt se immediate contangere. Quod si sic et omnis contactus est in aere vel in aqua, alterum duorum erit, vel quod omnis sensus sentiet per medium eodem modo &ndash: et hoc est extraneum &ndash: vel quod tres sensus tantummodo egeant medio, tactus autem et gustus non.

(49) Aut non est ita. Hic solvit quaestionem et duo dicit, primum, quod omnes sensus sentiunt per medium extraneum, sed est differentia, quia in tactu et gustu mediat parvus aer vel aqua, quae bene sentiuntur, sed latet nos, in aliis autem non latet nos.

(50) Et quia exempla magis movent, ideo dat exemplum, quod, si poneretur linteum subtile super manum nostram nobis inscientibus, si sentiremus aliquid, crederemus non sentire per medium extraneum, et tamen non est ita, immo mediat aliquid extraneum.

 

 

115

 

(51) Sed differt tangibile a visibilibus et cetera. Sequitur textus commenti 115. Quem Averroes non continuat.Continuatio potest esse talis: Dictum est, quod in omnibus sensibus sentimus per medium extraneum. Modo aliquis crederet, quod eodem modo praecise sentiremus per tactum sicut per visum et auditum. Ideo vult dare differentiam.

(52) Averroes in commento duo facit: Primo exponit, secundo digreditur ibi Sic igitur. Prima in duas secatur: Primo exponit, secundo ponit documentum ibi Sed debes intelligere. De prima dictum est, quod omnes sensus sentiunt per medium extraneum, licet in tactu lateat et non in aliis; tamen, inquit Aristoteles, est differentia, quia in aliis sensibus sensibile primo movet medium, deinde medium movet sensum; non est autem sic in tactu et gustu, quia in illis sensibile aeque primo movet sensum et medium.

(53) Sed debes intelligere. Hic Averroes vult declarare quaedam verba Aristotelis obscura, quam expositionem insequitur sanctus Thomas, licet Themistius et Alexander aliter dicant. Dicit Averroes, quod ex istis verbis Aristotelis non debet intelligi prioritas et posterioritas quoad tempus, immo in aliis sensibus a tactu credendum est, quod in eodem instante movetur medium et sensus, immo magis credendum est de illis quam de gustu et tactu, quia in istis duobus cum actione spirituali coniuncta est actio realis, quae fit cum abiectione contrarii. Sed ista prioritas debet intelligi secundum caliditatem, sicut exempli gratia deus et corpora caelestia eodem tempore concurrunt ad causandum ista inferiora. Sed corpora caelestia praesupponunt intelligentias, intelligentiae deum. Eodem modo color primo movet medium, medium vero alteratum movet visum.

(54) Sed in tactu non est sic, quia medium non est requisitum per se, ut prius moveatur, sed potius est prohibitivum. Nam si per possibile vel impossibile non esset tale medium, melius sentiremus, in aliis vero sensibus, si medium removeretur, obiectum non ageret in sensum. Oportet enim species esse depuratas, si debent agere in sensum. Et dat exemplum de homine clipeato, quod, si debet verberari, oportet prius, ut verberetur clipeus iste; tamen non est ordo essentialis; unde, nisi esset diaphanum ante oculos, numquam obiectum ageret in visum.

(55) Sic igitur. Ista est pars digressiva, quae in duas dividitur: In prima movet motivum, quod movet Themistius contra Aristotelem; secundo solvit. Secunda ibi Et ego dico. De prima dicit, quod recte fuit expositus iste locus et non est verum, quod dicit Themistius de Aristotele, scilicet quod Aristoteles fuerit oblitus sui, quia non vidit totum, sed tantum partem, quia, si tangimus alia ab aere et ab aqua, utique semper indigemus medio, sed non, quando sentimus aerem vel aquam. Aliter enim esset processus in infinitum, si medium sentiretur per medium. Et Themistius carpit Aristotelem in duobus, primo, quod non universaliter est locutus, secundo, quod fuit valde perplexus.

(56) Et ego dico. Hic Averroes vult defendere Aristotelem, ut suus mos est, et duo facit: Primo facit, quod dictum est, secundo vult videre quaedam non necessaria. In prima quattuor dicit, primum, quod Themistius magis fuit oblitus quam ipse Aristoteles, licet sermo Themistii sit magis dubitabilis sermone Aristotelis, quoniam animalia se habentia in aliquo loco, si ille locus fuerit sincerus, non alteratur ab illo loco, quia, ut dictum est in IV Physicorum, locus est conservativus locati, conservatio autem fit per similia, ut dicitur in III Tegni. Cum autem a simili non proveniat actio, ideo locus non agit in ipsum locatum.

(57) Et cum ita sit. Hoc est secundum dictum, quia dicis non sentiri qualitates mediorum. Contra, quia multa animalia inficiuntur a medio, ut in hieme patet de muscis. Dicit, quod verum est, quod sentiuntur qualitates medii, sed non est ratione medii, sed ratione admixtionis quorundam corpusculorum in ipso medio, quae corpuscula non sunt in medio sicut in subiecto, sed sicut locatum in loco.

(58) Et cum ita sit. Hoc est tertium dictum, in quo magis accedit ad solutionem quaestionis et dicit, quod non sentitur medium connaturale, sed quod sentitur de medio, est ratione illorum corpusculorum, inter quae mediat aer, licet lateat, quare semper inter tangibile et sensum mediat aliquid.

(59) Et si aer et aqua. Hoc est quartum dictum, in quo vult adducere argumentum contra Themistium. Dicit Themistius, quod medium sentitur. Sed contra: Si medium sentitur, oportet medium contrariari sensui et habere qualitatem excellentiorem, quam habeat tactus. Ista autem qualitas impediet a receptione aliarum qualitatum. Quare tale animal non sentiet alias qualitates contrarias, quia “recipiens debet esse denudatum a natura recepti”.

(60) Et propter hoc. Hic Averroes ex sua liberalitate vult adducere quaedam et dicit, quod aqua, dum est pura, non potest calefieri; sed si sentiatur aqua calida, non est, quod aqua sit calida, sed propter vapores calidos existentes in aqua, quos sentimus, et hoc, quia aqua de natura sua est frigida.

(61) Quod dictum ab Alberto et sancto Thoma improbatur, licet Aegidius conetur eum defendere addens errorem errori.

(62) Et hoc fecit. In hac secunda propositione vult removere errores aliquorum, qui putabant, quod frigiditas non eo modo se habeat ad aquam, quo caliditas ad ignem, et hoc, quia propria passio non potest removeri a suo subiecto. Frigiditas autem potest ab aqua removeri. Dicit ergo Averroes, quod non est, quod frigiditas removeatur ab aqua, sed caliditas illa, quae est in vaporibus et fumis.

(63) Et ista existimatio. Hoc est tertium dictum, quia dictum est, quod frigiditas ita se habet ad aquam ut caliditas ad ignem et quod aqua pura non potest calefieri. Et si contradicatur, quare communiter dicitur “aqua”, licet non sit, respondet, quod hoc, quod vocetur “aqua”, est ex accidente magis cognito, quod est humiditas, qua remanente dicimus eam esse aquam. Hic essent multae dubitationes, de quibus infra videbitur.

(64) Et ideo vulgus. Hoc est quartum dictum, et ideo, si humiditas removeretur ab aqua, non crederetur esse aqua, sicut si igni admiscentur corpora frigida, non amplius crederetur ignis, licet sit ignis. Credendum enim est, quod, sicut aqua patitur secum corpuscula calida remanente aqua, sic ignis potest pati secum admixtionem corporum frigidorum. Et quia vulgus non percipit frigiditatem in igne, hinc est, quod non credit ipsum esse ignem.

(65) Ubi notandum, quod Albertus, sanctus Thomas et Aegidius contradicunt Averroi. Dicit sanctus Thomas, quod est differentia inter aquam, ignem et aerem. Nam aer et aqua patiuntur suum contrarium non sicut accidens in subiecto, sed sicut locatum in loco. Ignis autem non patitur illam mixtionem. Et dat rationem, quia ignis est maxime activus, qui non patitur inimicum suum. Oppositum tamen dicit Averroes, de quo infra.

(66) Et forte vocatur. In his ultimis verbis Averroes videtur removere tacitam obiectionem. Aliquis enim posset dicere: “Tu dixisti, quod caliditas est propria passio igni. Hoc videtur dubium. Nam videmus humida esse calidissima, quae tamen non sunt ignis.” Et ideo Commentator dicit haec verba: “Nam caliditas ignis est intensiva, aeris vero est lenis et humefactiva.” Et ideo vult dicere, quod calor est propria passio igni, si sit calor intensus et exsiccatus. Et esto, quod essent humida, dum tamen haberent calorem igneum, diceretur ‘ignis’.

 

 

116

 

(67) Omnino autem videtur caro et cetera. Sequitur textus commenti 116. Praesens commentum in duas secatur partes. Prima est continuativa, secunda expositiva. Secunda ibi Et dicit: Et universaliter. De prima dicit, quod dicto de aere et aqua, quae non sunt vere media in tactu, vult modo loqui de eo, quod est vere medium, quod est caro.

(68) Et dicit: Et universaliter. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit documentum. Secunda ibi Et hoc, quod dixit. De prima adducit duas coniecturas, quod caro sit medium et non instrumentum. Et haec pars in duas secatur: In prima dicit, quod caro non sit instrumentum, in secunda, quod sit medium. De prima dicit, quod proprium est unicuique sensui, ut non sentiat sensibile supra se positum, ut patet in omnibus, quod sensibile positum supra sensum non causat sensationem. Ex altera parte vis videre, quod caro non sit instrumentum, quia sensibile positum supra carnem sentitur et non potest aliquid sentiri, nisi supra carnem ponatur. Ex his duabus rationibus patet, quod caro non est instrumentum, sed medium.

(69) Et hoc, quod dixit. Haec est pars doctrinalis, in qua duo dicit. Secunda ibi Et hoc, quod dixit Alexander. In prima dicit, quod hoc, quod dixit Aristoteles, scilicet sensibile positum supra sensum non sentiri, est verum, et hoc est proprium ipsi sensui, ut sensus est. Quod probat tali ratione, quia hoc, quod ipsi sensus egeant medio, vel habent, quia sensibilia sint remota, vel habent hoc ex natura contrarietatis. Non potest dici primum, quia sic sensibilia supra sensum posita sentirentur. Non remota causa non sentiendi statim non sentiretur. Hoc autem est falsum. Ergo secundum, scilicet ratione contrarietatis. Et Commentator dat rationem huius, quia transiens de extremo ad extremum transit per medium, sicut color, qui est in re, habet esse materiale, in oculo vero spirituale. Si debet in oculo recipi, oportet, ut prius depuretur a materialitate, et hoc fit in medio.

(70) Ista ergo sensibilia habent hoc, quod indigeant medio, ex natura sui. Vel ergo ista proprietas competit visui aut alicui alteri sensui, ut visus est, et hoc non, quia non competeret aliis sensibus ex I Posteriorum, ergo per unam naturam communem, et illa non est nisi sensus. Ergo sensui in eo, quod sensus, competit indigere medio.

(71) Ista ratio est valde debilis. Nam concedit, quod tres sensus per se indigent medio extraneo. Alii vero duo, ut tactus et gustus, per accidens. Vel ergo hoc, quod est indigere medio extraneo, competit sensibus per se vel per naturam communem illis sensibus. Non primum nec secundum, scilicet quod competat eis in eo, quod sensus, quia tunc esset proprium omnibus sensibus. Ergo hoc competit eis per unam naturam communem incognitam et non per rationem unam communem univocam, quae est sensus, ut dicebat Averroes.

(72) Et hoc, quod dixit Alexander. Hic Averroes vult dare rationem Alexandri, per quam dicebat carnem esse instrumentum tactus, ergo est aliquod alterum intrinsecum carni, et istud non apparet, quid sit. Dicit Commentator, quod miratur de Alexandro, qui non cognoverit nervos, immo eo tempore Galenus invenerat. Licet apud Aristotelem non essent inventi, tamen Theodorus Gaza dicit Aristotelem fuisse primum anatomistam.

(73) Ista ratio non habetur in Paraphrasi Alexandri, quam nos habemus, forte, quod dicit hoc in alio loco. Et Themistius imponit hoc Alexandro, sed non per istam rationem. Et nihil est, quoniam in I huius textu commenti 79 dicit Aristoteles, quod ossa et nervi non sentiunt, et ratio, quia sensorium tactus debet esse remotum ab excellentibus qualitatibus. Nervus autem est frigidus et siccus. Ergo non est instrumentum tactus, sed potius caro, quae est magis remota ab excellentibus qualitatibus, erit instrumentum. Et quoniam ista fuit ratio Avicennae, ideo Averroes vult hanc removere et dicit, quod hoc nihil est, quia sermo Aristotelis est in potentia propinqua ad putandum, quod nervus sit instrumentum. Et credo Averroem per sermonem “in potentia propinqua” intelligere rationes, quas fecit superius. Non tamen concludunt.

 

 

117

 

(74) Tangibiles quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 117. Quem non continuat Averroes. Continuatio tamen potest esse talis, ut definiat obiectum sensus tactus, sicut fecit in aliis, et definit universaliter, quia de particulari cognitione tractat in aliis libris. Commentum in duas dividitur partes: In prima declarat obiecta tactus, quae sint, in secunda definit. De prima dicit, quod qualitates tangibiles sunt differentiae corporis, secundum quod corpus, non secundum quod vivens. Et non est credendum, quod istae differentiae extendant se ad omne corpus, sed tantum ad generabile et corruptibile.

(75) In secundo loco enumerat, quae sint, et dicit, quod sunt calidum et frigidum, humidum et siccum.

(76) In tertio loco excusat se a sufficienti enumeratione harum qualitatum, quia de his determinavit in libro De generatione.

(77) Deinde dicit: Illud. Hic describit tactum, quod est talis in potentia, quales sunt qualitates tangibiles in actu. Et hoc debet intelligi quoad esse spirituale, quia sensus est receptivus specierum sine materia.

 

 

118

 

(78) Sentire enim quoddam pati est et cetera. Sequitur textus commenti 118. Commentum in duas dividitur partes: Prima est continuativa, secunda expositiva. Secunda ibi Et dicit: Sentire. De prima, quia dictum est tactum esse in potentia qualitates tangibiles, vult modo hoc declarare.

(79) Et dicit: Sentire. In hac parte tria dicit Commentator, primum, quod hoc est, quia sentire in pati consistit, et omne agens transmutat de potentia ad actum, et ibi est agens, scilicet qualitates tangibiles. Ergo illae transmutant tactum de potentia ad actum.

(80) Deinde dicit: Et ideo. Secundo infert unum corollarium, quod hinc est, quod aequaliter calida non sentimus, quia sentire in pati consistit, nihil autem patitur a simili, sed a contrario.

(81) Hoc autem habet dubitationem in duro et molli, de quo infra.

(82) Pro tertio loco dicit, quod dumtaxat sentimus extrema, et ratio horum est, quia tactus non denudatur a toto genere sui obiecti, sicut est in aliis sensibus. Ideo non potest percipere omne suum obiectum, sicut alii sensus omne suum obiectum, quia sunt omnino ab eis denudati.

 

 

119

 

(83) Et oportet sicut debens sentire et cetera. Sequitur textus commenti 119. Averroes non praemittit continuationem. Continuatio autem potest esse talis, quod vult dicere unum proprium sensui in eo, quod sensus. In commento Averroes duo facit: Primo exponit, secundo ponit documentum. De prima dicit, quod, sicut omnis sensus debet carere omni eo, quod recipit, ita et tactus, qui, quamvis non sit denudatus ab intermediis, est tamen denudatus ab extremis, quae recipit. Et dicit “in medio” vel “prope medium”, quia est in medio geometricae et non arithmeticae.

(84) Et debes scire. Ista est pars doctrinalis, in qua vult mordere Avicennam volentem carnem esse organum tactus, quia tactus consistit in complexione media. Caro autem habet hanc complexionem. Dicit Averroes, quod non valet hoc argumentum, quia est ex puris affirmativis in secunda figura. Et idem, quod dicit de organo, est etiam dicendum de medio, quia etiam medium debet esse denudatum ab excellentibus qualitatibus.

 

 

120

 

(85) Amplius autem sicut visibilis et cetera. Sequitur textus commenti 120. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. De prima dicit, quod, cum dixerit, quid sit tactus, et naturam qualitatum tangibilium et quomodo fiat tactus, vult ponere unum commune omnibus sensibus et dicit, quod unaquaeque potentia habet comprehendere opposita, scilicet positivum et privativum, unum per se, aliud per accidens.

(86) Et dixit: Et. Haec est pars expositiva, in qua duo dicit, primum, quod, sicut visus comprehendit visibile et non visibile, ita tactus tangibile et intangibile, intangibile per speciem tangibilis, pro quanto sensus ab ipso non immutatur, et per intangibile intellige aequaliter calida, frigida, humida et sicca.

(87) Deinde posuit. Dicit secundo, quod intangibile dicitur duobus modis, uno modo, quod non agit in tactum, ut aequaliter frigida, alio modo, quod per excellentiam non potest tangi, ut ignis.