BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Tractatus de immortalitate animae

 

Caput XII

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput Duodecimum

in quo ad dubitationes istas respondetur

 

Ad primam igitur dubitationem dicitur longe distare continere a participare. Continere namque se habet per modum formae et contineri per modum materiae. Quare continens est perfectum et superexcellens, ipsum autem contentum imperfectum et excessum est. Verum e contrario est de participante et participato. Participatum namque se habet magis per modum causae et excedentis, participans vero per modum effectus et excessi. Quare non convenienter dicimus intellectum humanum continere divina et immortalitatem; verum e contra. Sed recte dicimus intellectum humanum participare de divinitate et immortalitate et non e contra. Quapropter Aristoteles capite 10 I De partibus non dixit: Solus homo divinitatem et immortalitatem continet; sed dixit: Solus homo divinitatis et immortalitatis est particeps, vel maxime; quod verbum appositum est, quia et cetera mortalia de divinitate participant; nam in omnibus naturae numen est, ut idem dicit Aristoteles ex Heracliti sententia in ultimo capitulo I De partibus. Verum cetera mortalia non tantum sicut homo. Idem quoque repetit 9 capite IV De partibus. Quapropter ratio cogebat, quod intellectus humanus immortalitatem non contineret, non autem, quod immortalitatem non participaret, quod nos ponimus.

Scias etiam, quod, sicut aliquid vere mortale immortalitatis est particeps, immo omne productivum sibi similis est sic immortalitatis particeps, sicut textu 34 et 35 II De anima dicitur, ita aliquid immortale mortalitatis et caduci videtur particeps. Commentator namque II De caelo commento 49 reddens causam de macula lunae dicit hoc esse, quia luna est de natura terrae, citatque Aristotelem in libro De animalibus. Verum manifestius hoc dicit in libro De proprietatibus elementorum. Ponit namque cetera elementa ab aliis erraticis participari. Non igitur inconvenit et mortale immortali et immortale mortali participare.

Ad secundam dubitationem dicitur, quod, etsi inter proprie et improprie non datur medium, tamen per participationem proprietatum datur medium; sicut licet inter substantiam et accidens non detur medium – nihil enim est, quod non sit vel substantia vel accidens –, tamen aliquid ponitur participare de proprietatibus utriusque; sicut et moveri secundum partem ponitur medium inter moveri per se et moveri per accidens, ut dicitur V Physicorum. Quare animus humanus, etsi improprie dicatur immortalis, quia vere mortalis est, participat tamen de proprietatibus immortalitatis, cum universale cognoscat, tametsi eiusmodi cognitio valde tenuis et obscura sit. Non sic autem est de cane et lepore quantum ad istam operationem. Quare obiectio ibi facta cessat.

Quodsi dicatur nos multum vilificare intellectum humanum, cum ipsum vix umbram intellectus affirmamus, huic quidem dicitur, quod vere comparando ipsum intelligentiis umbra est. Quod etiam docet Aristoteles et in erratis De anima et in II Metaphysicae. Non enim vere appellatur intellectualis, sed rationalis. Intellectus enim simplici intuitu omnia intuetur; at ratiocinatio compositione, discursu et cum tempore. Quae omnia attestantur super imperfectione et materialitate eius. Sunt etenim hae condiciones materiae. Si vero ipsum intellectum humanum comparaveris ad cetera generabilia et corruptibilia, primum gradum nobilitatis obtinebit, quamquam corpus imbecillissimum et fere infinitis infirmitatibus obnoxium deteriorisque condicionis, quam sint fere omnes bestiae, ut optime Plinius Secundus VII Naturalis historiae manifestat. Adde insuper, quod homo vel est subiectus vel aliis dominatur. Siquidem subiectus est, consideret suam pessimam sortem, cum vix de mille milibus dominantibus unus mediocris virtutis reperiatur; immo, quasi semper in potestate constituti sunt amentes, ignorantes omnique genere vitiorum referti. Quam dura autem sit huiusmodi sors, satis liquet, cum nullum genus animalium sic ab aliquo suae speciei prematur. Si vero aliis dominetur, quam iniqua sit tyrannis, satis abunde et Plato in De re publica et Aristoteles in Politicis declarant ponuntque longe deteriorem esse tyrannidis condicionem quam subiectum quacumque subiectione. Quicumque igitur tantum magni facit hominem, non consideret ea, quae non experitur, sed ea, quae scit et ante oculos habet.

Ad tertiam autem dubitationem dicendum est, quod quidam gravissimi interpretes divi Thomae exponentes articulum 7 quaestionis 84 I partis Summae, ubi de hac conversione pertractat divus Thomas, dicunt singulare reflexe intelligi et quod huiusmodi reflexio est quaedam arguitio; dicuntque, quod universale non cognoscitur in aliquo singulari, verum in aliquo particulari; verbi causa, quod homo non cognoscitur in Socrate vel in Platone, sed in aliquo homine. Aliquis autem homo ad hominem se habet intra terminos primi modi dicendi per se, et quamvis non sit primo in tali modo, est tamen intra limites eius, sicut se habent perfectum et imperfectum ad unamquamque rem; neque homo est prior aliquo homine, cum convertatur subsistendi consequentia. Nam si homo est, est aliquis homo, et si aliquis homo est, homo est; quod esse non potest, si homo esset prior aliquo homine.

Haec autem dicta apud me sunt ambigua. Et primo quidem, quod homo cognoscitur in aliquo homine, sed non in Socrate neque in aliquo singulari; istud quidem imprimis videtur esse contra experimentum; quoniam, quantumcumque immateriale vel universale cognoscamus, semper nobis formamus aliquod idolum in cogitativa, in quo illud speculamur, ut et divus Thomas ibidem dicit: Modo tale idolum est quoddam singulare et singulariter repraesentans, ratioque ad illud tendit. Nam vult probare nos intelligere per conversionem ad phantasma, quod fingi non potest nisi singulare, quoniam homo est in Socrate et equus in hoc equo. Etenim haec sunt eius verba: Quare ex eo, quod homo est in hoc singulari, ideo cognoscit in hoc phantasmate. Aliter enim probatio non esset conveniens. Non enim ex eo, quod est indifferenter in aliquo homine, cognoscit in hoc phantasmate. Et certe huius interpretis dictum litterae contradicit. Sic enim stat littera: Cognoscit in aliquo individuo. Quod manifestat per verba subsequentia. Sequitur enim: Natura namque humana est in hoc homine et equina in hoc equo.

Amplius difficillimum est apud me intelligere illam arguitionem, cum hoc, quod mihi multipliciter videtur deficere. Nam ex I Priorum omnis vera argumentatio habet aliquam propositionem universalem, quoniam singulare ex singulari non infertur; universalis autem propositio inductione habetur, ut I et II Posteriorum patet. Inductio autem est singularium, ut satis notum est. Quare in cognitione universalis praesupponitur singularis cognitio.

Amplius si ad intellectionem Socratis indigemus illa obscurissima arguitione, quam ipse dicit, tunc magnum tempus apponeretur ad cognoscendum Socratem post hominis cognitionem. Ego quoque fateor me intelligere Socratem esse hominem, nihilque de illa arguitione intelligo; puerique et idiotae discursu carentes nescirent hoc esse hominem et illud canem, cum arguitionem illam non habeant?

Praeterea aliquis homo secundum ipsum non est singulare, licet determinet hominem. Sed nihil videtur in aliquo homine posse esse determinativum hominis nisi illud syncategorema aliquis; quod non videtur, cum in plus se habeat quam homo et tamen determinans debeat se habere in minus quam determinatum.

Praeterea, quod ipse dicit hominem et aliquem hominem esse simul, quoniam mutuo se inferunt. Verum eodem argumento, si omnia singularia contenta sub homine accipiantur, eodem modo sub disiunctione se inferent cum subsistendi consequentia. Nemini tamen dubium est, quod homo secundum intellectum est prior singulari, quamvis non secundum rem. Et de prima est sermo. Porphyrius namque in Communitatibus probat genus esse prius differentiis et speciebus, quoniam sublato genere nec sunt species nec differentiae, verum ipsis sublatis non aufertur genus. Quod equidem intelligi nequit secundum rem, sed tantum secundum intellectum. quare mihi dicendum videtur, quod intellectus intelligit hominem in singulari, indeterminate tamen; quoniam, etsi nunc intelligo hominem in Socrate, possum tamen et in Platone et in quovis alio, dummodo sit in aliquo singulari; sicut omne corpus est in uno loco singulari, indeterminate tamen.

Diciturque, quod simul tempore cognoscit universale et singulare, licet prius natura universale, quamquam non desinit, qui singulare prius intelligi affirmant, et, ut existimo, nedum natura, verum et tempore, cum ponant universalis cognitionem per comparationem singularium haberi. Verum pro nunc cum prima opinione transeamus.

Cumque dicebatur, quod singulare non cognoscitur nisi reflexe, ex III De anima, quamvis Themistius et Averroes sic illa verba non interpretentur, verum. Hoc nunc concesso dicimus vere et proprie talem intellectionem esse reflexionem et conversionem ad phantasmata, ut verbis divi Thomae utar. Quod apertum est videre. VIII namque De physico auditu in ea parte, in qua ostendit motus reflexos non continuari, definit motum reflexum eum esse, qui in idem terminatur, a quo incepit. Verum cum anima humana per cogitativam comprehendat singulare primo, deinde eadem per intellectum universale comprehendat, quod tamen in eodem singulari speculatur, quod per phantasiam cognitum est, vere reditum facit et per consequens conversionem; quoniam ex singulari per phantasiam cognito eadem anima per intellectum ad idem redit. Neque satis video, quomodo syllogismus vel argumentatio, reflexio vel conversio commode nuncupari possint, cum non ex eodem in idem, verum ex diverso in diversum procedant, eademque specie utrumque comprehenditur, licet non aeque primo. Neque inconvenit plura simul intelligi, dum per unam speciem intelligantur. Magis autem hoc quam illud singulare comprehendit, quoniam huius est phantasma et non illius. Etenim ex huius leonis inspectione leonem et hunc leonem intelligo, non tamen magis leonem ex hoc quam ex illo, qui moratur in silvis. Etenim si illum inspicerem, non minus leonem intelligerem. Verum hunc intelligo et non eum, qui in silvis, quia huius et non illius phantasma habeo. Quare fundamentum stat etc.