BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum imaginativa semper

sit cum sensu?

 

(1)  Circa commentum vicesimum cadit dubitatio, quia videtur contradictio in dictis Commentatoris, quia in calce praesentis commenti ponens differentiam inter imaginativam perfectam et imaginativam imperfectam dicebat, quod imaginativa imperfecta est semper cum sensu et semper operatur circa sensibile praesens, perfecta vero non semper est cum sensu, sed potest operari sensibili absente. Ergo in hac parte vult Commentator, quod imaginativa animalis annulosi sit solum circa sensibile praesens. Modo hoc manifeste repugnat ei, quod dixit Aristoteles in praesenti textu, et similiter, quod dixit Commentator in commento, quia probavit Aristoteles et similiter Commentator, quod in cauda anguillae abscissa a toto sit imaginatio, quia talis cauda movetur fugiendo contrarium, scilicet ipsum ignem, et prosequendo sibi conveniens, scilicet locum frigidum. Sed non potest moveri ad sibi conveniens per sensum, cum sensus sit solum circa ea, quae sunt praesentia, et terminus motus non sit praesens, quia sic ad ipsum non moveretur. Ergo oportet, quod cauda anguillae abscissa moveatur ad terminum sibi convenientem per virtutem imaginativam, cum talis virtus sit ad ea, quae non sunt praesentia, sed absentia. Ergo in ratione ista volunt expresse Aristoteles et Commentator, quod imaginativa animalis annulosi non sit cum sensu. Ergo sunt manifeste contradictoria in dictis Commentatoris in hoc commento et inter Commentatorem et Philosophum.

(2) Hugo Senensis in II Techni in expositione illius partis “dolores” et cetera citat hoc commentum, sed non sic exponit, sicut nos exposuimus, sed aliter. Unde non posuit, quod in animali annuloso sit imaginativa virtus disseminata per omnes partes talis animalis propter rationem dictam, secundum quod nos exposuimus, sed alia ratio est. Unde voluit Hugo, quod non solum in animali imperfecto esset ista imaginativa imperfecta disseminata per singulas partes talis animalis, sed etiam in animali perfecto reperitur ista virtus imaginativa imperfecta per omnia membra animalis perfecti disseminata. Et sic posuit Hugo in animali perfecto esse duas imaginativas, scilicet imaginativam imperfectam, quae est disseminata per totum, et imaginativam perfectam, quae est in determinato organo.

(3) Ratio autem secundum Hugonem ponendi imaginativam esse dispersam per singulas partes corporis animalis tam perfecti quam imperfecti est, quia unaquaeque pars animalis potest tristari et laetari, sed contristatio et laetitia proveniunt a virtute imaginativa; ergo in unaquaque parte animalis est virtus imaginativa. Et sic dubium per nos motum nullum est secundum Hugonem.

(4) Nec ratio facta ab Aristotele et Commentatore ad probandum, quod in singulis partibus animalis annulosi sit imaginativa, repugnat huic, quod in commento dixit Averroes, immo verum est, quod imaginativa imperfecta est solum circa sensibile praesens, nec huius oppositum habetur in ratione, quia ratio, quam intendunt Aristoteles et Commentator, non est ratio, quam fecimus, sed est illa, quam ipse facit. Unde dixit Hugo, quod non movet imaginativa partem illam abscissam, quia cognoscat ea, quae non sunt praesentia, sicut dicebamus nos in ratione, quam dicebamus facere Aristotelem, sed ideo virtus imaginativa movet hoc propter delectationem aut contristationem, qua afficitur, et ita secundum Hugonem difficultas per nos mota non habet locum.

(5) Sed haec responsio non habet locum secundum mentem Commentatoris nec consonat verbis suis, quia Hugo ponit, quod in animali imperfecto sit solummodo imaginativa imperfecta, in animali vero perfecto ponit utramque imaginativam, scilicet tam perfectam quam imperfectam. Sed huius oppositum expresse dixit Commentator in calce huius commenti, quia in animali perfecto solum ponit ipse imaginativam perfectam, non autem imperfectam, sed istam solum vult esse in animali imperfecto.

(6) Sed quia ad hoc posset aliquid dicere: “Sed expresse illud, quod dicitur ab Hugone, contradicit Thomae, qui hoc idem sentit, quod diximus, verum Hugo non curaret de divo Thoma”, ideo respondeo, quod sit contra Commentatorem illa responsio Hugonis, quia secundum Hugonem virtus imaginativa et desiderativa essent idem formaliter, sed Commentator, ut potestis videre, ponit istas esse duas virtutes distinctas.

(7) Item non solum responsio Hugonis est contra Commenta­torem, sed etiam contra veritatem, quia secundum omnes imaginatio est cognitio, delectatio autem et contristatio non est cognitio; ergo falsum est, quod contristatio et laetari sit imaginari, et ita imaginativa non est desiderativa, sicut voluit Hugo.

(8) Item videtur esse maxime reprehendendus ipse Hugo, quod ci­tet praesens commentum pro se, quod tamen dicit oppositum eius, quod sensit Hugo. Nam dixit Hugo, quod imaginativa est solum ratione delectationis et contristationis. Modo expresse dicit Commentator, quod imaginativa est ratione motus persequendi terminum convenientem sibi, qui terminus non est praesens. Quare responsio Hugonis non potest stare cum mente Commentatoris. Et ultra hoc adhuc deviat a veritate. Quare contradictio per nos mota adhuc stat in suo robore.

(9) Ideo dico aliter secundum sententiam Commentatoris et divi Thomae, quod virtus imaginativa non est illa virtus animae, quae laetatur et contristatur, scilicet virtus desiderativa, quia secundum omnes tam philosophos quam theologos et praecipue Augustinum, qui reputatur melius dixisse quam Aristoteles in istis virtutibus animae, ut inquit Aegidius, virtus appetitiva non cognoscit. Laetitia enim et tristitia, quae sunt operationes virtutis appetitivae, non sunt cognitiones, licet sequantur cognitionem sensitivam. Virtus autem imaginativa, ut omnes confitentur, est cognoscitiva. Ideo istae virtutes duae sunt formaliter ab invicem distinctae, cuius oppositum Hugo asseruit. Et ita imaginativa non est illa, quae laetatur et contristatur, sed talis est virtus appetitiva; sed imaginativa est, quae habet cognoscere ea, quae non sunt praesentia.

(10) Nec aliqua est contradictio in dictis Commentatoris, quia imaginativa imperfecta est huius naturae, quod non cognoscit id, quod est vel non est praesens, nisi sensu cognoscatur imaginabile.

(11) Cuius oppositum est de imaginativa perfecta, quia talis potest operari, licet non cooperetur sensus, sicut bene possum imaginari de papa, licet non videam ipsum nec audiam de eo.

(12) Do exemplum: Videbimus duos homines, unum prudentem et alium imprudentem. Prudens dicit: “Nolo furari, quia furtum non est licitum.” Et ita iste vir bonus et prudens imaginatur de cruce, quando non est praesens nec sensu percipit. Imprudens vero numquam imaginatur de cruce et suspendio, nisi dum videt crucem, ad quam ducitur, ut suspendatur. Et ita non imaginatur de cruce, nisi per sensum videat crucem esse praesentem ad hunc suspendi.

(13) Ad propositum ergo veniendo imaginativa perfecta exit in opus sine praesentia eius, de quo imaginatur, et nullo sensu cooperante, sicut diximus de viro prudenti; imaginativa vero imperfecta non imaginatur, nisi praecedat cognitio sensitiva, sicut dicebamus de viro imprudenti, qui per furtum captus numquam imaginabatur de cruce, nisi dum videbat crucem.

(14) Dico ergo, quod nulla est repugnantia in dictis Commentatoris, quia ista duo simul, scilicet quod imaginativa imperfecta cognoscat illud, quod est absens et quod non cognoscat nisi praecedente sensitiva notitia, sicut imprudens, dum ducitur ad crucem et videt crucem, tunc cogitat re vera de suspendio, quod adhuc non est in actu, quia nunc talis non suspenditur, sed ducitur ad crucem, ut suspendatur. Cogitat ergo vir iste de suspendio futuro, et ista cogitatio insequitur cognitionem sensitivam, quia, cum primum cruci se obtulit, tunc primum et non prius incepit cogitare de suspendio, et sic ista cogitatio de suspendio futuro est coniuncta cum sensu. Ecce ergo, quod non repugnat, quod eadem virtus imaginativa imaginetur ea, quae non sunt actu, et isti imaginationi sit cognitio sensitiva!

(15) Sciatis tamen, quod non oportet, quod illud, quod est actu, imaginatum sit actu sensu perceptum, sed bene oportet, quod imaginativa imperfecta actu imaginetur de aliqua re, ut ista imaginatio ortum habeat ab aliquo, quod est actu perceptum sensu, sicut imprudens captus pro furto actu imaginatur de suspendio, quod tamen adhuc non sentit; cum tamen non adhuc fune suffocetur, non cogitaret tamen de suspendio, nisi crux esset actu visa, quae ducit in cognitionem suspendii futuri. Quare nulla est penitus contradictio in dictis Commentatoris, immo utrumque eius dictum est verum. Primum enim verum est, quod cogitativa animalis annulosi cognoscat terminum absentem, ad quem movetur, et ita ratio sua est evidens, quia, cum pars animalis annulosi moveatur motu dilatationis et constrictionis ad aliquem terminum, qui non est praesens, sed abest ex eo, quod ad terminum movetur, et motus sit ad non habitum terminum, et cum talis terminus adhuc non habeatur et debeat esse cognitus, quia in omni motu animali praesupponitur terminus cognitus, non cognoscitur autem talis terminus absens a virtute sensitiva, cum sensus exterior sit solum circa praesentia, ergo cognoscitur talis terminus a virtute imaginativa. Ergo in tali parte est virtus imaginativa simul loco et subiecto cum sensitiva motiva et desiderativa.

(16) Verum est autem, quod dixit Commentator in fine eiusdem commenti, quia, licet imaginativa imperfecta apprehendat terminum, qui est absens, ad quem terminum illa pars abscissa movetur, tamen talis terminus non esset cognitus a virtute imaginativa, nisi cum imaginatione esset coniuncta operatio actualis virtutis sensitivae. Et non moveretur illa pars animalis ad terminum, nisi per sensum tactus sentiretur convenientia illius termini et nisi salus sua esset in tali termino. Quare et cetera.

(17) Sed dicetis: “Non videtur, quod illa ratio Commentatoris aliquid concludat, quia ego dicam, quod illa pars abscissa non movetur motu dilatationis et constrictionis eo, quia cognoscat terminum, ad quem movetur, nec, quia terminum, ad quem sit intentus”, sed dicam, quod ideo movetur, quia intendit principaliter fugere nocumentum, sicut, si quis obviet hosti et fugiat ipsum, illud, quod principaliter intenditur et primo in isto motu, est terminus, a quo scilicet ipse hostis, non autem terminus, ad quem, quia iste fugiens nescit, quo vadat. Sicut ergo iste in hoc motu principaliter intendit fugere inimicum et non intendit principaliter terminum, ad quem, sic dicam ergo, quod, si pars abscissa ab animali annuloso pungatur, retrahit se, non quia cognoscit terminum, ad quem movetur, quia dicam ego, quod nescit, quo vadat, sed quod ideo movetur, quia intendit principaliter removeri et elongari a nocumento ut a pungente vel a calore ignis. Quare non videtur Commentator posse ex motu locali illius partis animalis atomi concludere in eo esse virtutem imaginativam, per quam cognoscat terminum absentem, ad quem movetur.

(18) Dicatis ad hoc dubium, quod esto et concesso, quod sic esset, tamen ratio Commentatoris habet evidentiam et concludit in parte illa esse imaginativam, per quam cognoscat terminum absentem, ad quem movetur ex motu fugae, quia pro nunc concesso, quod in tali motu principaliter intendatur terminus a quo, terminus vero ad quem non sit intentus nec cognitus, in motu tamen prosecutionis principaliter intenditur terminus ad quem, non autem terminus a quo.

(19) Et cum non minus videmus aliquas partes in motu anguillae esse motum persecutionis quam fugae, ideo ratio Commentatoris valebit de tali motu persecutionis talis partis, quia, cum illa portio animalis prosequitur conveniens sibi et cum terminus conveniens sit primo intentus et cognitus, sed non cognoscitur per sensum exteriorem, cum ille non sit nisi cum praesentia sensibilis, ergo per virtutem imaginativam percipietur talis terminus, et ita ratio Commentatoris non molestatur ex instantia adducta.

(20) Sed est alia dubitatio, quia ratio Commentatoris non videtur esse ad mentem Aristotelis, quia Commentator ex eo, quod partes moventur, infert in illis esse virtutem imaginativam. Sed Aristoteles illud probat ex sensu, ut exponit divus Thomas. Dicit enim sic Philosophus: “Si autem sensum et phantasiam et appetitum.” Ergo Aristoteles, ut videtis, ex ipso sensu infert virtutem appetitivam et vegetativam, Commentator autem ex motu locali modo iam ostenso. Non ergo est expositio Commentatoris secundum Aristotelem.

(21) Dicatis, quod uterque, tam Philosophus quam Commentator, recte dicit, quia unus probat intentum per causam, scilicet Philosophus; Commentator vero per effectum idem ostendit, quia ista via est nobis notior. Et ista expositio Commentatoris non est contra Aristotelem, sicut, si essent duo et unus diceret: “Luna deficit, quia inter ipsam et solem terra diametraliter interponitur”, et alius diceret: “Luna deficit, quia non causat umbram in plenilunio”, uterque istorum verum diceret nec unus contradiceret alteri, sed unus, scilicet primus, daret causam defectus lunae, alter vero daret effectum, ita in proposito Commentator et Philosophus recte dicit, nec unus alteri contradicit; sed Commentator dat effectum, quia, ut dicitur III huius, sensus praecedit imaginationem, imaginatio autem motum localem, ideo probans Commentator illud, quod intendebat, probat illud ex effectu, ut ratio esset nobis magis nota; Aristoteles vero idem probat, sed per causam et a priori; quare et cetera.

(22) Sed est ulterius dubitatio, numquid in animali perfecto reperiatur imaginativa disseminata per totum corpus, sicut eam diximus reperiri in animali imperfecto. Hugo Senensis tenuit, quod in unoquoque animali sit ista imaginativa imperfecta disseminata per totum corpus animalis, divus autem Thomas tenet oppositum.

Quae autem harum opinionum sit verior, deus scit; utraque est sustentabilis.