BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum intellectus separetur

a vegetativa et sensitiva?

 

(1) Circa textum commenti 21 cadit dubitatio in dictis Philosophi hic et supra in textu commenti 15, quia hic dicit Philosophus, quod intellectus possibilis contingit separari, sicut aeternum contingit separari a corruptibili, et vult, quod ista virtus intellectiva separetur a vegetativa, sensitiva et motiva. Modo in textu commenti 15 expresse dicit Philosophus, quod impossibile est intellectum separari a virtutibus enumeratis. Quare et cetera.

(2) Ad hoc dubium credo, quod altero duorum modorum posset responderi secundum Commentatorem et divum Thomam, primo modo dicendo, quod nulla est contradictio inter dictum Philosophi in textu commenti 15 et hic, quoniam, cum supra dixit Philosophus, quod impossibile est intellectum separari a sensitivo in rebus mortalibus, intelligitur secundum Commentatorem et divum Thomam de anima intellectiva, secundum quod ipsa est coniuncta corpori, quia ut sic verissimum est, quod dicitur a Philosopho, quod impossibile est animam intellectivam, secundum quod ipsa est in hoc corpore, separari a sensu, quia ut sic semper operatur mediante sensu, et ita diceret divus Thomas, quod philosophice loquendo anima intellectiva non intelligit nisi mediante sensu, ut scilicet ipsa est informans corpus pro isto statu, non autem prout est separata a corpore, scilicet in alio statu.

(3) Similiter diceret Commentator, quod anima intellectiva, ut est in isto vel in illo homine, ut sic in nulla sua operatione potest separari a sensu, immo omnia, quae intelligit, mediante sensu intelligit, nec potest ut sic aliquid intelligere sine sensu, quod non est de ipso intellectu in se considerato, quia ut sic habet aliquam operationem propriam, qua operatur sine sensu.

(4) Secundum ergo utrumque, scilicet tam secundum Thomam quam secundum Commentatorem, cum dixit supra Philoso­phus, quod intellectus non potest separari a sensu, intelligebat de intellectu, secundum quod actuat et informat corpus. Cum autem in isto textu dicit, quod contingit intellectum separari a sensu, sicut aeternum a corruptibili, intelligit de anima intellectiva, prout non respicit corpus, sed in se secundum Commentatorem, secundum vero Thomam pro alio statu. Et sic nulla est repugnantia in dictis Philosophi. Ista est prima responsio, quae potest dari secundum Thomam, Commen­tatorem et secundum omnes tenentes animam immortalem.

(5) Sed ista responsio mihi non videtur posse stare cum expositione Commentatoris et divi Thomae, quia secundum hanc solutionem, cum Aristoteles supra in textu commenti 15 dixit: “Impossibile est intellectum separari a sensitivo in rebus mortalibus”, debemus intelligere, quod Aristoteles per illud verbum “in mortalibus” vult denotare, quod anima intellectiva, ut est in rebus mortalibus sive ut est coniuncta corpori modo dicto, ut sic impossibile est ipsam a sensu separari. Ergo secundum hanc expositionem Aristoteles per illud “in mortalibus” vult dare differentiam inter animam intellectivam et intelligentias. Sed hoc expresse est contra expositionem Thomae et Commentatoris et omnium. Omnes enim expositores conveniunt in expositione illius verbi “in mortalibus”, quod Aristoteles per illud verbum denotat differentiam inter animam intellectivam et animam corporum caelestium. Quare, ut mihi videtur, nullo modo videtur conveniens expositio Thomae et Commentatoris.

(6) Propter hoc imaginatus sum aliam responsionem ad contradictionem adductam et dico, quod nulla est contradictio in dictis Aristotelis, quia, cum supra dixit, quod impossibile est intellectum separari a sensitivo in rebus mortalibus, ista distributio non est universalis, sed est distributio accommodata pro noviciis. Illa dicitur distributio accommodata, ubi aliqua propositio absolute prolata esset falsa, sed restricta et particularizata est vera, ut si dicam: “Omne animal fuit in archa Noae.” Ista est distributio accommodata, quia ista propositio sic absolute prolata est falsa. Nullus namque nostrum, qui sumus in hoc auditorio, fuit in archa Noae, quia tempore diluvii nullus nostrum adhuc erat natus, sed restricta et particularizata est vera, quia sensus est, quod de quacumque specie animalis fuit aliquod animal in archa Noae. Ita dico in proposito, quod, cum supra dixit Philosophus, quod impossibile est intellectum separari a sensitivo in rebus materialibus, ista est distributio accommodata, nec voluit ibi Philosophus, quod universaliter habeat intelligi, quod intellectus non posset separari a sensu, sed voluit, quod in aliqua sui operatione non possit esse sine sensu, et ista operatio, secundum quam non potest intellectus separari a sensu, est operatio eius, prout ipse intellectus est in rebus mortalibus, scilicet prout est informans corpus.

(7) Modo cum hoc dicto bene stat, quod intellectus in aliqua alia sua operatione separetur a sensu, secundum scilicet quod consideratur, ut non est actus et forma informans corpus.

(8) Licet ergo certum sit de intellectu nostro, quod in omni sua operatione non possit separari a sensu, ut scilicet intellectus consideratus, secundum quod est forma corporis, est tamen dubium, utrum in aliquo alio opere suo possit separari a sensu. Et in isto textu respondet Aristoteles, quod videtur, quod in primo aspectu possit intellectus separari a sensu in aliquo suo opere, scilicet in opere, quo operatur, secundum quod non est actus corporis, nec ista repugnant ad invicem. Et dixit supra “in mortalibus”, ut per hoc verbum daret differentiam inter animam nostram intellectivam et animas corporum caelestium, quia intelligentia in nullo opere eget sensitivo, sed in omni suo opere est separata a sensu, anima autem intellectiva non in omni sua operatione est separata a sensu, sed in aliqua sic, in aliqua non. In illa enim operatione est separata a sensu, quae operatur, secundum quod consideratus, ut non habet actuare corpus, secundum vero quod actus est corporis, sic in suo opere eget sensu. Ideo dixit Philosophus: “in mortalibus”.

(9) Sed dicetis: “Quomodo solvendum hanc contradictionem et hanc auctoritatem Philosophi, in qua dicit, quod anima intellectiva separatur a corpore, sicut aeternum a corruptibili, et ita videtur expressa mens Philosophi in hoc textu, quod anima sit immortalis, cuius oppositum tu cantasti?”, respondeo, quod secundum nostram opinionem aliter textus est exponendus, ut etiam annotavi in quaestione De immortalitate animae. Dico ergo, quod nulla est contradictio in dictis Philosophi, quia, cum supra dixit Philosophus, intellectivum non potest separari a sensitivo in rebus mortalibus, non dixit absolute, quod intellectus non potest separari a sensu, sed dixit coartate, quod intellectus in rebus mortalibus non potest separari a sensu, quia, cum intellectus dicatur de anima nostra, quae non vere intelligit, sed ratiocinatur, et dicatur de intelligentiis, quae sunt vere intellectus, cum vere intelligant et sine discursu, quare noster intellectus intelligit. Quia ergo manifestum erat de intellectu ratiocinativo, quod sit virtus materialis et non sit vere intellectus, sed aequivoce, ideo manifestum est, quod talis intellectus non potest separari a sensitivo, immo in omni sua operatione absolute et universaliter eget sensu. Ideo dixit supra, quod in mortalibus intellectus non potest separari a sensu. Hic autem, cum intellectus, qui vere et proprie dicitur intellectus, notum sit, quod est virtus abstracta, ideo notum est de isto intellectu, quod nullo modo eget sensu, sed si separatur a sensu sicut aeternum a corruptibili. Ideo in isto textu quasi Aristoteles, immo de facto declarat illud verbum “in mortalibus”, quod posuerat supra in textu allegato, quasi dicat: “Diximus supra, quod intellectus non potest separari a sensu in rebus mortalibus, et non diximus universaliter, quod intellectus non potest separari, quia, cum intellectus vere dicatur de intellectu, qui est immortalis, improprie autem de nostro intellectu, qui est mortalis, falsum esset dicere universaliter, quod intellectus non potest separari a sensu, quia, cum intellectus vere sit virtus immaterialis, ipse omnimode separatur a sensu, sicut aeternum a corruptibili separatur. Sed quia intellectus noster, qui non est vere intellectus, est virtus causata a materia et non posset a sensu separari, ideo, ut daremus intelligere hunc intellectum, qui improprie debet dici intellectus, diximus, quod intellectus in mortalibus non potest a sensu separari.” Et sic videtis, qualiter praesens textus nedum non contradicit textui allegato, immo potius est declarativus unius dicti positi in illo textu. Et sic patet, quod secundum nos non loquitur de intellectu possibili, sed de intellectu abstracto a materia. Et sic apparet diversitas nostrae expositionis ab expositione Thomae et Commentatoris.

(10) Sed nostra expositio non videtur posse stare cum verbis huius textus, quia dicit Philosophus in textu isto, quod nihil adhuc est manifestum de intellectu, utrum sit abstractus seu separatus a sensu vel non, sed posterius ostendetur. Modo ex hoc dicto Philosophi ostendo, quod mea expositio non possit stare, quia dixi ego, quod loquitur Aristoteles in hoc textu de vero intellectu, scilicet de ipsis intelligentiis. Modo de isto intellectu manifestum est iam ex his, quae dicta sunt in VIII Physicorum, quod est separatus a materia et quod corpus caeleste caret sensu, cum moveatur aeterno tempore, quomodo ergo potest Philosophus loqui de isto intellectu dicendo, quod de tali intellectu non est adhuc manifestum, quod possit separari et cetera?

(11) Dicatis, quod, licet in VIII Physicorum sit declaratum, quod intelligentiae sint abstractae a materia, non tamen ibi declaratum est, quod intelligentiae sint intelligentes, sed hoc declarabitur III huius, ubi ostendetur, quod causa intelligibilitatis est carentia materiae. Ideo cum ex VIII Physicorum habeamus, quod intelligentiae sint omnino abstractae, et in III huius habeamus, quod esse abstractum a materia est causa intelligibilitatis, ideo habebimus, quod intelligentiae sunt vere intelligentes, scilicet quod in ipsis idem sunt intelligens, intellectio et intellectus, et ideo cum haec habeamus ex III huius, habebimus, quod in omni sua operatione separatur a sensu. Et hoc non est nobis manifestum ex VIII Physicorum. Ideo bene dixit Philosophus in hoc textu, quod de intellectu vero non est adhuc manifestum, quod in omni sua operatione separatur a sensu. Quare cessat instantia contra nos adducta.