BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quare ARISTOTELES magis probat, quod generare

sit opus naturae, quam nutrire?

 

(1) Circa commentum 34 aliquis dubitabit, quare magis probat Aristoteles, quod generare sit opus naturae, quam nutrire aut augere, nisi littera Philosophi repugnaret responsioni, quam dabo.

(2) Acceptarem hanc, quae est, quod non probat Philosophus, quod generare sit opus animae vegetativae, sed supponit hoc esse manifestum, sed probat Philosophus, quod, cum tres operationes proveniant ab anima vegetativa, scilicet nutrire, augere et generare, generatio est perfectior operatio, quae proveniat ab anima vegetativa.

(3) Sed huic responsioni obstat littera Philosophi, quia, cum enumeravit illas tres operationes animae vegetativae, dixit: “Naturalissimum enim” et cetera. Li “enim” dedit causam prioris dicti. Ideo non vult Philosophus, quod sermo sequens sit alius a sermone praecedenti, sed quod sequens et praecedens sit sermo unus continuus. Si voluisset enim Philosophus, quod sermo sequens esset alius a sermone praecedenti, usus fuisset hoc verbo ‘autem’ vel alio aliquo et non illo verbo “enim”.

(4) Ideo credo, quod Aristoteles probet, quod generare sit opus animae vegetativae, et dico, quod hoc probat de generatione et non de augere, quia non videmus, quod inanimata nutriantur aut augeantur, sicuti de ligno videtis, ex quo perfecta est haec cathedra. Tale enim nec nutritur nec augetur. Sed bene videmus inanimata generare, ut ignis generat ignem, et sic de multis aliis inanimatis, sicut sunt omnia elementa, quorum quodlibet agendo in quodlibet potest ex illo generare elementum sibi simile in specie, ut dixit Philosophus in II De generatione.

(5) Quia ergo notum est, quod nihil nutriatur aut augeatur, nisi sit vivens et animatum, ideo notum est, quod nutritio et augmentatio sint opera animae vegetativae. Ideo hoc probat Philosophus de generare, non autem de aliis duobus.