BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum cogitativa denudet speciem substantiae

a sensibilibus propriis et communibus?

 

(1)  Dicebat Commentator, quod cogitativa denudat speciem substantiae a sensibilibus propriis et communibus. Circa hoc dubitatur, quia non videtur verum, quia, si cogitativa denudet speciem substantiae a sensibili communi et proprio, tunc cognosceret speciem substantiae sine quantitate et loco et similiter tempore, et tunc cogitativa cognosceret universaliter, quia omnis virtus cognoscens aliquid abstractum a quantitate et loco cognoscit universaliter, et sic esset intellectus. Item implicat, quod recipiatur species substantiae sine quantitate, quia secundum Commentatorem I Physicorum quantitas est principium individuationis. Repugnat ergo, quod una species sit in cogitativa sine quantitate.

(2) Secundum, quod facit difficultatem, est, quia omne receptum recipitur secundum naturam recipientis. Sed cogitativa est cum quantitate, cum sit virtus materialis et extensa. Ergo species substantiae recipietur in ea secundum quantitatem.

(3) Ad hanc dubitationem dari possunt duae responsiones.

(4) Prima est, quod argumenta demonstrant. Sed Commentator noluit, quod cogitativa denudet speciem substantiae ab omnibus scilicet sensibilibus communibus, quia de facto cognoscitur talis species cum quantitate, sed voluit Commentator, quod ab aliquibus sensibilibus communibus denudetur species substantiae, scilicet a motu et a numero.

(5) Sed haec responsio videtur extranea, primo, quod faciat Commentator intellectum particularem; secundo, quia, cum video album, video ipsum cum quantitate et similiter cum figura, motu aut quiete et cum numero, quia aut est unum aut plura. Quare videtur, quod illa expositio non sit conveniens.

(6) Ideo do aliam responsionem concedendo, quod cogitativa denudet speciem substantiae ab omnibus sensibilibus communibus nec argumenta demonstrant. Et tunc ad primum: Dicatis, quod, licet cogitativa apprehendat speciem substantiae sine quantitate et situ, non tamen sequitur, quod cogitativa cognoscat universaliter, quia illa intentio est una et singularis, licet sit sine quantitate. Quodsi quaeratur, per quid talis species est una, dico, quod est una per se ipsam et non per ipsam quantitatem. Formae enim per se ipsas sunt unum et non per quantitatem, nec quantitas est causa distinctionis unius ab altera, sed formae ex se ipsis distinguuntur et priores sunt quantitate, et sic ad primum patet responsio.

(7) Ad secundum vero dicerem, quod, licet species substantiae sit recepta in cogitativa per modum quantitatis et extensionis, non tamen oportet, quod extense et per modum quantitatis repraesentet. Aliter possemus dicere, sicut Thomas et alii, quod omnes animae animalium perfectorum sint individuales, et dicunt ad illud argumentum, quod sit contra eos: “Omne receptum recipitur secundum naturam recipientis”; sed materia est quanta et extensa; ergo anima, quae in ea recipitur, est extensa et divisibilis.

(8) Respondent enim isti negando illam maiorem, secundum quod sic absolute profertur, quia secundum eos non oportet, si aliquid recipiatur in materia extensa, ut illud receptum sit extensum et divisibile, sed dicunt, quod illa maior currens per ora philosophorum habet intelligi secundum capacitatem. Sic ergo intelligitur “omne receptum recipitur secundum naturam recipientis”: secundum capacitatem.

(9) Sic dico ergo ego in proposito, quod non oportet, ut species substantiae recipiatur cum quantitate, licet recipiatur in virtute materiali et extensa, et ad illam propositionem “omne receptum recipitur secundum naturam recipientis”: secundum capacitatem. Quare et cetera.