BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum grave et leve

sint substantiae?

 

(1) Circa commentum 107 cadit difficultas in dictis Commentatoris, quia volens Commentator probare, quod sensus tactus non sit unus sensus, arguebat sic: “Tangibile non est unum obiectum; ergo sensus tactus non est unus sensus.” Assumptum probat Commentator, quia, si de quo magis videtur inesse et non inest, ergo nec de quo minus; sed magis videtur de colore, odore et sono, quod sint unum obiectum et non sunt unum obiectum, quia, ut patet, sunt tria obiecta trium sensuum diversorum; quod autem magis videatur de illis tribus, quod sint unum obiectum, quam de tangibili, probat Commentator, quia illa tria sunt unius et eiusdem praedicamenti, quia sunt in genere quantitatis. Non omnia autem tangibilia sunt eiusdem generis, sed diversorum generum, quoniam calida et frigida sunt in praedicamento quantitatis, grave vero et leve in praedicamento substantiae. Quare et cetera.

(2) Modo in hoc, quod dixit Commentator, est dubitatio, an grave et leve sint substantiae. Pro parte affirmativa est Commentator, qui expresse hoc fatetur. Pro parte vero negativa sunt quam plurimae auctoritates Philosophi et rationes.

(3) Prima est auctoritas Philosophi V Metaphysicae textu commenti 15, ubi expresse dicit, quod, sicut caliditas et frigiditas et cetera sunt in tertia specie qualitatis, sic gravitas et levitas sunt in tertia specie qualitatis. Non ergo sunt gravitas et levitas formae substantiales.

(4) Secunda auctoritas Philosophi est in II De generatione textu commenti ..., ubi vult idem. Quare et cetera.

(5) Alias auctoritates adducerem, sed quia in istis duobus locis ex propria intentione et per se determinat de gravi et levi, si vero alibi de hoc dicit aliquid, ut in VII Metaphysicae, ex incidenti et non ex propria intentione hoc dicit, ideo volo esse contentus istis duabus auctoritatibus.

(6) Rationes vero pro ista parte assunt plures. Prima ratio est haec: Nulla contraria sunt substantiae; grave et leve sunt contraria; ergo non sunt substantiae. Maior patet per Philosophum in capitulo de substantia, ubi dicit, quod in substantia non est contrarietas; ergo quae sunt contraria, non sunt substantiae.

(7) Illud idem dixit Philosophus in V Physicorum. Quod autem grave et leve sint contraria, patet per Philosophum IV Caeli et in II De generatione. Quare et cetera.

(8) Secunda ratio est: Nullum immediate productivum operationum est substantia. Propositio haec accipitur a Philosopho in De sensu et sensato, ubi dicit, quod ignis qua ignis non est activus, sed qua calidus. Et sic non vult Philosophus, quod ignis concurrat ut agens immediatum et per se ad aliquam operationem effective. Sed grave et leve immediate producunt motus ascensus et descensus, ut patet ex I Caeli. Ergo et cetera.

(9) Tertia ratio: Nullum per se sensibile a sensu exteriori est substantia. Ista est communis animi conceptio et quasi una maxima, quia, ut communiter dicitur, sensus non se profundat usque ad substantiam. Verum est, quod Commentator voluit superius, quod sensus non inquantum sensus, sed inquantum sensus humanus cognoscit substantiam. Sed Commentatorin hac sua fatuitate deviat a veritate et sibi ipsi contradicit, sed grave et leve per se sentiuntur secundum sententiam Aristotelis.

(10) Non enim est dicendum, sicut dicunt quidam paedagogi, quod grave et leve sentiuntur per accidens, quia Aristoteles vult, quod contrarietas levis et gravis cum contrarietate calidi et frigidi faciat tactum esse plures sensus, quod non esset, si grave et leve essent sensibilia per accidens. Sensibilia enim per accidens non plurificant sensum. Quare et cetera.

(11) Item videtur irrationabile, quod substantia cognoscatur a sensu, quia vix intellectus potest cognoscere ipsam substantiam, immo, ut dixit Ioannes Scotus, substantia non cognoscitur nisi per magnum discursum, licet in hoc opinio Scoti contradicat Aristoteli. Cum ergo laboret intellectus ad cognoscendam substantiam, irrationabile est concedere, quod substantia a sensu cognoscatur, sive quatenus est sensus, sive quatenus humanus, immo concedendo, quod gravitas et levitas sint substantiae, non solum habemus concedere, quod sensus quatenus talis sensus, sed quatenus sensus cognosceret substantiam, quia non solum homo, sed et bestiae sentiunt gravitatem et levitatem.

(12) Item secundum fidem et secundum tenentes, quod substantia non suscipiat magis aut minus, non possumus tenere, quod gravitas et levitas sint substantiae. Secundum enim fidem hoc sustineri non potest, quia eucharistia est gravis, quia videmus, quod descendit, et tamen illa gravitas non est substantia, quia in eucharistia non est aliquid de substantia, quod erat in illa, antequam consecraretur, neque substantia corporis Christi est gravis. Ergo gravitas, a qua provenit ille motus descensus, est accidens et quaedam qualitas. Secundum etiam tenentes substantiam non intendi aut remitti non possumus hoc sustinere, quia gravitas et levitas non suscipiunt magis et minus, et nulla substantia recipit magis aut minus. Ergo gravitas et levitas non sunt substantia, sed accidens.

(13) Sed quid ad Commentatorem, qui expresse dixit, quod sunt substantiae? Primo possemus dicere, quod Commentator erravit, nec est adhibenda fides ipsi Commentatori, quia in hac difficultate reperitur solus pro se Commentator et in contradictione. In pluribus enim locis dixit oppositum, ubi voluit, quod sint qualitates et non substantiae.

(14) Ideo possemus dicere et facere, sicut faciunt legistae. Cum enim legistae inveniunt aliquem suorum doctorum in uno loco dicentem unum et in alio loco dicentem oppositum, dicunt, quod est una bestia, quia sibi ipsi contradixit. Nec talis, ut dicunt, debet sustineri, quia nescimus, quam partem tenuerit pro firmo, cum in uno loco dicat unum et in alio contrarium, sicut nos possumus de Commentatore dicere. Volentes tamen honorare Commentatorem putamus dicendum, quod vera et propria Commentatoris opinio est, quod gravitas et levitas sint qualitates de tertia specie qualitatis et non substantiae. Quod autem dixit Commentatorin hac digressione, scilicet quod sunt substantiae, non dixit secundum propriam opinionem.

(15) Unde non possumus non mirari de quibusdam fatuis, qui ascribunt hanc opinionem Commentatori, tamquam sit illius sententiae, quia solum in isto commento hoc reperietis. In infinitis vero locis reperietis ipsum dicere, quod sunt qualitates et accidentia, non autem substantiae. Ideo mirandum est de illis, qui magis credant uni soli quam infinitis fere philosophis. Teneatis ergo pro firmo, quod opinio propria Commentatoris est, quod grave et leve non sint substantiae, sed qualitates de tertia specie qualitatis et non, sicut illi fatui ascribunt ipsi Commentatori.

(16) Sed dicetis: Si haec opinio, quam dixisti, est opinio Commentatoris, quomodo valebit sua ratio, quae probat, quod tangibile non est unum obiectum, quia scilicet calidum et frigidum sunt in praedicamento qualitatis, grave vero et leve in praedicamento substantiae?

(17) Dicatis, quod non probat illud per hoc, sed quia grave et leve habent diversum immutandi sensum tactus a calido et frigido, quoniam grave et leve immutant per motum localem, illa vero alia sine motu. Ideo ex diversitate modi immutandi sensum tactus sequitur pluralitas in ipso tactu.