BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum grave et leve cognoscantur

absque motu?

 

(1) Circa idem commentum 107 cadit difficultas, numquid grave et leve non cognoscantur nisi per motum, ut videtur dicere Commentator. Videtur enim, quod non possint cognosci sine motu locali, sicut experientia testatur, quia non sentimus, an aliquid sit grave vel leve, nisi illud ponderemus. Ponderatio vero non fit nisi cum motu locali. Haec etiam videtur sententia Commentatoris in digressione, qui dicit, quod non cognoscuntur grave et leve nisi mediante motu.

(2) In oppositum arguitur, quia, cum motus sit sensibile commune, si non percipiatur grave aut leve nisi mediante motu, non sentiretur nisi mediante sensibili communi. Cum autem sensibile commune non percipiatur sine sensibili proprio prius percepto, per quod ergo proprium sensibile perciperetur motus ille, mediante quo cognoscimus grave et leve?

(3) Quodsi dicatis, quod sensibile proprium, per quod motus cognoscitur, sit calidum aut frigidum, hoc non videtur, quia possumus sentire gravitatem aut levitatem nulla harum qualitatum percepta. Quod ergo erit proprium et per se sensibile, per quod iste motus comprehenditur? Non videtur esse nisi calidum. Quare et cetera.

(4) Ad hanc dubitationem consuevi alias aliter respondere, sed inveni unam aliam responsionem, quae iudicio meo melior est quam illa alia. Dicendum ergo est, ut puto, quod prius percipio hoc esse grave, quam percipiam ipsum moveri. Et sic de levi dicatur. Et mediante gravitate percipio motum gravis, et sic per gravitatem, quae est sensibile proprium, cognoscitur motus ipsius gravis, qui est sensibile commune.

(5) Sed dicetis: “Quid dices ad Commentatorem, qui dixit, quod non sentitur gravitas aut levitas nisi mediante motu?”

(6) Dico, quod hoc non dicit Commentator, si bene inspiciatis verba eius, sed dicit Commentator: “Non sentitur gravitas aut levitas, nisi grave aut leve moveatur.” Modo multum differt dicere, quod non sentitur gravitas et levitas, nisi grave aut leve moveatur, et dicere: ergo non percipitur gravitas aut levitas nisi mediante motu. Primum enim verum est, secundum vero falsum. Unde licet motus sit prior natura quam perceptio illarum qualitatum, prius tamen illae a sensu cognoscuntur quam talis motus. Quare et cetera.